Hoc mihi Marcellus, sacri quod vatibus aevi
Pollio, Maecenas et Proculeius erant.
Hoc ego Marcello, quod Xerxi Choerilus olim,
quod tibi nescio quis, perfide Sylla, fuit.
5 Hoc modicum est, inquis; nihilo tamen esse videtur
maius, nam nihilo quid minus esse potest?