Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)
Balassi Kiadó
Quid manifesta adeo canitis mendacia, vates?
Non placet id Phoebo: verum amat ille deus.
At vos hoc omnes uno velut ore sonatis
populeum in ripis Eridani esse nemus,
5 unde fluant rutilo simulata electra metallo,
migret et in gemmam, quae modo gutta fuit.
En Padus, Heliadum famosa en silva sororum,
dicite, si pudor est, succina vestra ubi sunt.