Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

252

252

Ioannes Pannonius Marco Aurelio. S.

Iterum me acerrimis cohortationibus tuis, Marce Aureli, ad interpretandi officium, quod antea constantissime deprecari consveveram, impulisti. Accipe ergo iterum ex eodem Plutarcho libellum, mores negotiosorum hominum comice depingentem; quem ideo studiosis non inutilem fore arbitror, quod sive hoc morbo laborantes cum legent, poterunt sanari; sive plane valentes, qualis tu es, poterunt oblectari. Ceterum si mandatum meum de eo expectas; ad superioris opusculi, cui et hoc annectendum curabis, praefatiunculam te remitto. Nam in praesentia maius quippiam tecum agere constitui. Nomen quidem istud, quod pro indice libri asscriptum vides, Aulus Gellius, opinor, in Noctibus Atticis, de hoc ipso tractans ita respuit, ut aliud statim concinnius requirat; postremo desperata eius inventione, quid polupragmosune Latine significet, longo verborum ambitu describit. Idem, oppido quam frequenter, pro accurato ponit curiosum. Ego tamen, bona venia docti huius et diserti auctoris, eo vitio praeditos, partim negotiosos, partim curiosos, vitium ipsum tum negotiositatem cum curiositatem apello. Cum praesertim Nigidius, homo ipsius iudicio, iuxta Varronem doctissimus affirmaverit, inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut vinosus, religiosus, signare copiam quandam immodicam rei, super qua diceretur. Cicero etiam potissimum in libro, De Officiis primo, cum admonet peregrinum minime esse debere in aliena re publica curiosum; poeta item Catullus, Latinitatis aeque diligens custos, cum ita loquitur:


Quae nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingva,

manifeste hoc vocabulum, in malum tantum accipiunt. Nos igitur hunc, et si qui praeterea itidem eo utuntur, iure optimo secuti sumus. At durum quiddam est negotiositas! Credo item et curiositas. Sed haec, et complura huiusmodi, vel propter necessitudinem facile tolerabuntur, vel sicut illa Ciceronis beatitudo et beatitas, usu aliquando emollescent. Quanquam idem Cicero in Tusculanis Quaestionibus a mulieroso mulierositatem, a vitioso vitiositatem, ab ebrioso ebriositatem, et multa passim id genus intrepide ac sine ulla nausea configurat. Verum supra dicta aliquot, vocabulorum novitati patrocinantur. Quod si toto in opere dicendi venustatem desiderabis; fac primum cogites; quam aegre procedat omnis traductio; tum quod nec orationes nec historiae tam sunt difficiles translatu, quam aegre procedat omnis traductio; tum quod nec orationes nec historiae tam sunt difficiles translatu, quam scripta philosophorum, in quibus si modo sententiam recte verteris, magna felicitas est cetera non omnino insipida videri. Vale.

Patavio, pridie Kal. Mart. M. Quadringentesimo Quinquagesimo septimo.