Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

253

253

Ego, mi Compater, excusationem tuam facile accipio. Tu vero illa, quae per Plebanum scripsi, non debebas tam alte intelligere. Scripsi, non quia omnino tibi diffiderem, sed partim ioco, partim ut te exstimularem, quo citius satis faceres desiderio D. N. qui ut scis, propemodum avidior est laboris quam vitae. Cui cum narrassem, quemadmodum tibi scripserim de non tangenda pecunia, indignatus dixit: Tu illum bonum virum facies cadere in aliquam desperationem. Respondi. Sinite me cum Compatre meo iocari. Nos bene novimus alter alterum. Age igitur, ut melius nosti; nihil opus habes commonefactione nostra, quippe qui virum hunc intus, et in cute noris. Illud scito, quod quanto diligentius morem gesseris, tanto tibi erit utilius. De Magistro Bartholomaeo, quamvis ego non sim bonus Astrologus, tamen ita iudico, quod ille homo nescit fortuna uti. Nos hactenus, Deo iuvante, satis feliciter viximus sine Horoscopis et Genethliacis; spero vivemus et in futurum. Medici tamen et tonsoris adhuc volo memineris. Peregrinationem istam tuam Hispaniensem seu Britannicam, tunc magis laudabo, cum te salvum et locupletem revertisse audiero. Non timeo equidem tibi Scyllam et Charybdim, Cyclopas et Laestrygonas; cave de Solis mensa et Lothophagorum succis ne quid gustes. Vide ne qua te Circe, ne qua Calypso detineat,


                      …et male blandos
Sirenum cantus ceratis auribus…

fac praetereas. Illud iam nunc tecum paciscor, ut reduci tibi, post aliquantam domi morulam, Pannonia sit Corcyra, ego Alcinous. Eritne unquam ille dies, quo nos omnes ab ore tuo pendebimus, et mirabimur narrantem,


Oceani monstra, et iuvenes vidisse marinos?
                            …ac longe Calpe relicta,
Audisse Herculeo stridentem gurgite Solem?
Quanto Delphinis Balaena Britannica maior?

Tu loqueris quicquid voles, nos omnia credemus. Vnum te rogamus, ut si quid nobis dignum usquam inveneris, praestes copiam.Interim et nos evademus ditiores, et poterimus aliquid tibi tribuere, fortassis non minus, quam isti tui Archiepiscopi et Comites, Quos colis et Musarum et Apollinis aede relicta. Quanto autem longius et diutius es affuturus, tanto magis cura, ut quamprimum habeamus ea, quae tibi commisimus, schedulas puta nostras et arma et praesertim commentarios in Homerum. Thoracem autem sericeum, et si quae imparata vel nondum missa relinques, doce, uti requiramus. Postremo fac nos certiores quamdiu adhuc mansurus in Italia sis; ne frustra postmodum ad te scribamus, aut inani labore nuntios fatigemus. Vale.

1462.