Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

255

255

Ioannes Pannonius Galeotto Martio Narniensi S. D.

Cum incidissent in manus meas Homerici cuiusdam interpretis aliquot libri; tertius, puta quartus et quintus; nolui quicquam de illo temere iudicare, nisi prius et meas ipse vires, in eadem, ut ita dixerim, palaestra experirer. Quod etiam eo libentius seci, ut hoc uno compendio tam Graecas literas, quam versificandi usum, longo tandem postliminio repeterem; quarum duarum rerum, ab ineunte, ut nosti, pueritia, semper fueram studiosus; sed iam pridem ambas aeque intermiseram, cum aiiis occupationibus districtus, tum quod in hac nostra barbaria, nec librorum copia dabatur, nec qui excitare studium posset, usquam applaudebat auditor. Nec vero ego nunc totam ausu temerario Iliadem aggressus, fastidiosum lecturis et ridendum Satyris texui volumen; sed exercendi tantummodo mei gratia, unam ex tanti operis libro sexto particulam libavi, quae Bellerophontis in primis fabulam continet; quem locum ideo potissimum delegi, quod huius Herois nomen quidem apud Latinos celebre cognoveram, at vero genus et facta et exitum, passim ignorari videbam. Verum et alia quaedam, notitia et memoratu digna hoc habet carmen. Hic quippe et Lycurgi illius fabula intercurrenti narratione inseritur, quem Baccheo furore instinctum, genua sibi succidisse, complures nostratium poetarum prodiderunt; et omnis locus famosa illa Diomedis et Glauci armorum permutatione clauditur; in qua Martialis more suo iocatur, inquiens:


Tam stupidus quondam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
Kalkea donanti krusea qui dederas.

Verum, mea quidem sententia, iam nihil aeque praeclarum, quam moralissima illa humanae nobilitatis sugillatio, ubi peritura terreni stemmatis viriditas, caducis silvarum frondibus aptissime comparatur; ut iam merito desinant mortales barbarico fastu, maiorum gloriam iactitare, cum prosapiam suam, medio vere nascentibus, et primo autumno defluxuris arborum foliis quam simillimam esse cogitaverint; ac nonnulla insuper adnotanda, quae legens tu ipse animadvertes. Sed ut omnia liquidius clarescant, contextum tibi poematis breviter intimabo. Praevalentibus adversum Troianos in campo Graecis, Aeneam et Hectorem Helenus admonet vates, uti restituta quam primum acie, alter eorum, videlicet Hector, urbem petat, ac Minervam supplicationibus et donis propitiandam curet, cuius favore Diomedes et reliqui Graecorum principes, magnam stragem ediderant. Igitur Hector, cum suos fugientes stitisset, et praelio instaurato, Graecos retrocedere coegisset, discessit, Interim in medium utriusque exercitus, quasi singulari certamine pugnaturi procedunt, hinc Diomedes, inde Lyciorum dux Glaucus; quem Aetolus tanquam sibi antea incognitum, diligenter de progenie sua interrogat, simul obscuritatem hosti militariter obiiciens, simul provide cavens, ne forte, quemadmodum paullo ante Veneri et Marti, sic et nunc deo cuipiam, sub humana specie latenti, quamvis ignarus, tamen impie congrederetur. Glaucus vero illi excusationem praefatus, tandem commemorat, se quidem a Sisypho et Bellerophonte Corinthiis regibus esse oriundum; sed modo ad Troiam venisse e Lycia. Quibus auditis confestim a Diomede hospes agnoscitur, et amicitia inter eos, variis pignoribus confirmatur. Proinde, ut ad eam partem unde sequentia dependent, regrediar, Hector quidem, inquit, cohortatis suis, Ilium profectus est.

Glaucus at Hippolocho satus etc.