Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

257

257

ORATIO LEGATORUM MATTHIAE REGIS AD PONTIFICEM, IN PUBLICA AUDIENTIA

Beatissime Pater etc. Si occupatam plurimis et maximis negotiis S. vestram longiore et nos sermone moraremur, plus fortasse publicis commodis impedimenti, quam clementissimis auribus suis molestiae ingereremus, proinde causas adventus nostri magnas illas quidem, et facundiae capacissimas quam succinctissime proferemus. Cum Serenissimus Hungarorum Rex castris adversum Turcas aestate praeterita amotis, inter ipsa Regni sui et hostilis terrae confinia Pium Pontificem rebus humanis excessisse cognovisset, sane pro eo, ac debuit, maestus aliquandiu, et animi dubius permansit. Verebatur siquidem inter alia id potissimum, ne sanctum fidei ab illo viro ingenti spiritu et satis amplo conatu inchoatum tepesceret. Nesciebat, qua iam ulterius fiducia caeptam expeditionem prosequeretur, eo, unde promissa expectabantur subsidia, qui belli sibi et suscipiendi gravissimus auctor fuerat, et suscepti certissimus adiutor fore sperabatur, extincto, cum interim longe iucundior fama insonuit Paulum Secundum cognominis Petri cathedram obtinuisse. Quo nuncio quasi vespertinum fletum matutina excipiente laetitia, discussere continuo spes metum, gaudia maerorem, nec quisquam dubitavit speciali Spiritus Sancti afflatu Ecclesiae Dei de tali pastore provisum, quem omnibus virtutum numeris praeditum, olim summum principem natura ipsa designasset, qui sapientiam, qui animi magnitudinem factis magis prae se ferret quam dictis. Sed haec una et communis erat cunctis gentibus exultandi ratio. At regem nostrum cum universis pariter nostratibus etiam peculiaria quaedam exhilarabant. Sciebat Beatitudinem tuam amplissima Venetiarum urbe oriundam, et patriae, ut par est, amantissimam, cives suos, socios nostros et eodem, quo nos, in discrimine sitos, minime deserturam. Meminerat, qua benevolentia, quantis favoribus sacratissimae recordationis Eugenius Papa Quartus, praedecessor et propinquus tuus, illustrem quondam parentem suum Christiani tum populi in Turcas ducem ac totam gentem Pannonicam fuerit prosecutus; nec ambigebat cognatam te erga nos et humanitatem et liberalitatem imitaturum. Imo difficilior rerum conditio et tua singularis benignitas B. P. qua ut omnes ita etiam gentilem tuum pontificem superasti, facile maiora de nepote promittebantur filio, quae praestitisset avunculus genitori. Haecce regem nostrum adhortabantur suo erga Sanctitatem tuam et Sedem Apostolicam officio quam primum satisfacere; quod profecto et fecisset, nisi gravi et longinquo bello destitutus abfuisset; ubi vero intractabili anni sydus, et hyberna tempestas intermittere coegit militiam, nihil prius studuit, quam honestissimo isto fidelium principum instituto perfungi.

Primum igitur B. T. dignitati tota mentis affectione gratulatur; commendat se et suos ad pedum oscula Beatorum; ac remota omnis conditionis invidia, tibi tanquam vero Christi vicario, tam suo quam regni sui nomine, puram, plenam, et canonicam offert obedientiam, e sinceritate animi ac devotione, quam quondam inclyti progenitores sui R. Ecclesiae et eius pontificibus praestitisse dignoscuntur. Nam si veterum monumenta annalium evolvere otium tibi esset P. B. invenires profecto, nullos unquam principes, nullos populos, (pace aliorum dixerim,) Apostolicae Sedi tam obsequentes, tam deditos extitisse, quam Ungaros, et reges Ungarorum. Gentili adhuc errore, Hunnorum natio tenebatur, cum potentissimus ille Atila Venetam provinciam ingressus, ac omnia Padum usque amnem ferro et igni populatus, obvium sibi Leonem Papam, in tanta veneratione habuit, ut eius monitis et interventu, omisso ad Urbem itinere, confestim Italia excesserit. D. deinde Stephanus, qui primus nostros ad fidem Catholicam convertit, circiter millesimum Dominicae incarnationis annum, cum Imperatoris Henrici gener, sororiusque esset, maluit tamen coronam regiam a Romano petere Antistite, ac per hoc, regnum illud Sedi Apostolicae devincire. Quem imitatus paullo post D. Ladislaus, cum illius temporis pontifex, pro recuperanda terra sancta crucem late praedicasset, ipse pro Gothfrido Hierosolymam Christianum exercitum duxisset, sed eius mox propositum implevit Andreas; qui superatis Saracenis, et adorato Christi sepulcro, non alia hostium praeda, quam Sanctorum reliquiis onustus, in patriam revertit. Deficiente postmodum regio semine, ab Apostolica Sede principem sibi Ungaria postulavit, et accepit clarissimum Siciliae regem Carolum, euius filius et successor Ludovicus, regnum Neapolitanum iure sangvinis ad se devolutum et nihilominus armis, post B. Petro Apostolo resignavit. Sigismundus porro Caesar, quanta in Constantiensi ac deinde in Basileensi concilio pro Martino et Eugenio pontificibus, et alias pro sacrosancta Ecclesia egerit; supersunt qui experientiae testimonium perhibere possunt. Ne singula percurrendo sim longior, semper gens nostra et principes nostri, huius sacratissimae Sedis auctoritatem longe plurimi fecerunt, et ad eius nutum, inter cetera, pacem pariter ac bellum temperarunt. Novissime illustris Gubernator noster Ioannes, cuius supra mentionem fecimus, cohortantibus et assistentibus legatis Apostolicis, quam saepe cum Turco dimicavit, ac tandem magno praelio victor, inter ipsa trophaea sua, triumphantem spiritum reddidit creatori. Parentis igitur sui et praedecessorum suorum regum sequens vestigia Serenissimus rex noster, S. V. non eam tantum praestat obedientiam, quae in cultu et exhibenda reverentia, sed etiam quae in parendo voluntati tuae et excipiendis mandatis tuis consistit. Et quia intelligit curam tuam Christianorum defensioni et Turcorum excidio intentam; omnes suas et suorum fortunas, ac regium insuper caput ad hoc pollicetur; te iubente ac suffragante, B. P. nihil non etiam arduissimum secure aggressurus. Suscipe ergo et paterno amore complectere una cum populo sibi subiecto, devotissimum filium tuum, regem nostrum Matthiam, praesertim in iis, quae pro grege tibi commisso non minus sublimi quam pio animo concepisti. Haec est prima B. P. adventus nostri causa hodierno die breviter explicata. De iis, quae multae et item magnae restant, parati sumus mox dicere, loco et tempore per T. B. assignaudis.

Primum igitur B. T. dignitati tota mentis devotione gratulatur; commendat se et suos ad pedum oscula beatorum; ac remota omnis conditionis invidia maiorum suorum sinceritatem secutus, tibi tanquam vero Christi vicario, puram plenam et canonicam offert obedientiam, merito vicissim expectans regni sui libertates, et bonas ac vetustas consuetudines in suo vigore perstituras. Illud deinde proximo loco et ad se pertinere et necessarium esse duxit, quo in statu sua et omnium Christianorum res sita sit, tuae declarare Sanctitati. Quapropter admonet: Hostem ingenio ferocem, opibus potentissimum, nihil minus, quam de quiete cogitare, in dies magis ac magis insolescere, et immaniora moliri: se primis ingressum vestigiis regnum suum iam colluctatione fatigatum pro religione catholica devovisse, satis et alias pro tuendis finibus labores impendisse, verum hoc biennio ingenti auxiliorum spe fretum, et magnis pollicitationibus allectum omnem fere belli impetum suis humeris sustinuisse. Orat, et obtestatur Beatitudinem tuam, quanto potest studio, consideret necessitates suas, consideret imminentis periculi magnitudinem, et omnia, quae vel ex virium suarum tanto oneri haudquaquam pari mediocritate vel ex aliorum negligentia sequi possent, ante oculos sibi ipsi proponat, ac maturius et uberius opportunioribus viis, melioribus modis quam caeteri hactenus conati sunt, Reipublicae Christianae, cui praeesse meruit, consulat cum effectu. Quod quum S. T. ultro facturam confidit, more solito, omnes suas et suorum fortunas ac regium insuper caput, id quam necessario patriae debet, sponte fidei pollicetur. Hae sunt B. Pater, adventus nostri causae. Quarum posterior si proposita magis, quam exposita videtur, parati sumus plura mox super ea re et audire et respondere, loco et tempore per V. B. assignatis.