Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)
Balassi Kiadó
Quae mihi misisti Clarium redolentia vatem,
accepi placido carmina docta sinu.
In quibus altarum memorans praeconia laudum
siderei tollis me super astra poli,
5 ac me sanguigenas hortaris dicere pugnas,
et tot magnanimum splendida gesta ducum.
Si mihi Pierium praestabit Apollo favorem,
parebo monitis, clare poeta, tuis.
Sed mihi Castalium nec spirant pectora nectar,
10 nec sunt Aonio labra rigata lacu.
Non mihi Pegaseae veniunt in carmina vires,
ut possim tantos edere voce duces.
Non verso tantum tenero sub pectore robur,
tanta negant humeri pondera ferre mei.
15 Postmodo maturis fuero cum doctior annis,
si potero, monitus forte subibo tuos.
Interea fixum teneas sub corde Io[h]annem
digna Maronea carmina voce canens.