Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

2. fejezet - VITÉZ JÁNOS

2. fejezet - VITÉZ JÁNOS

1408 körül született, feltehetően a szlavóniai Zrednán. Magát Ioannes de Zrednának nevezte. Zágrábban, majd a bécsi egyetemen tanult. 1436-tól 1444-ig a királyi kancelláriában dolgozott, 1439-től főjegyzőként. Zágrábi őrkanonok (1438-tól), váradi prépost (1443), 1445-től váradi püspök. Udvara és könyvtára a tudósok aziluma. Többször készült külföldre humanista tanulmányok végett, de nem sikerült elindulnia, illetve célba jutnia. Barátja és munkatársa volt Hunyadi Jánosnak, a Hunyadi fiúk nevelését ő irányította. V. László király (1452–1457) idején kancellár. Mátyásnak, aki királlyá választását nagyrészt neki köszönhette, kancellárja, eszmei-politikai irányítója. 1465-ben esztergomi érsek lett. Főpapi székhelyén kulturális központot létesített, humanista könyvtárral. 1467-ben Pozsonyban egyetemet alapított. Az Itáliában képzett első magyar humanista nemzedék fő patrónusa. Nemcsak unokaöccsét, Janus Pannoniust, hanem másokat is a saját költségén taníttatott, támogatott, elindított a karrier útján. Kiváló humanisták, tudósok (például Pier Paolo Vergerio, Enea Silvio Piccolomini, Ioannes Regiomontanus stb.) tartoztak tisztelői közé. 1471-ben Janus Pannoniusszal együtt a Mátyás elleni összeesküvés élére állt, ennek leleplezése után hunyt el 1472-ben.

Epistolariumát, 1445–1451 között írt leveleinek gyűjteményét váradi udvari papja, Ivanich Pál állította össze és kommentálta Hunyadi János kancelláriai jegyzőjének, Pálnak a kérésére. Szónoki művei 1452–1455 között, diplomáciai küldetései alkalmából keletkeztek. Az itt közölt levelekben Ivanich kommentárjai a betűkkel jelzett jegyzetekben olvashatók.

Források: Iohannes VITÉZ de Zredna, Opera quae supersunt, ed. Iván BORONKAI, Budapest, Akadémiai Kiadó, 1980, 37–42, 43–46, 60–61, 158–159 (BSMRAe, Series nova, III); VITÉZ János Levelei és politikai beszédei, vál., a szöveget gondozta, bev. BORONKAI Iván, ford. BELLUS Ibolya, BORONKAI Iván, jegyzetek: BELLUS Ibolya, Budapest, Szépirodalmi Könyvkiadó, 1987, 50–67, 81–83, 197–198 (Magyar Ritkaságok).

EPISTOLA SECUNDA SEDATO DISTURBIO DATA,

que secundus prologus appellari potest, et huius intellectus dependet a prima[a]

Dilecto filio, prothonotario domini gubernatoris Hungarie etc. salutem.

Rursus evocor instancia tua usum seriemque laboris repetere, quo compos efficereris debiti, superiori mea caucione[b] polliciti. Et quidem non inficior[c] stipulata:[d] edidi promissum, inducias – fateor – pepigi,[e] curam operamque spopondi, quam sane ut brevi absolvam, perdius[f] efficere paro.[g] Admovi iam scedarios et calamorum studia, quo equius obedientes tibi notariorum nostrorum pugillares fateare. Sed uter nostrum initum exinde pacti genus prevaricatus sit, tu pro te videris – quod quidem, medius fidius,[h] recte velim ipse coniceres! At mihi multo asperior exactio ipsa visa est, quam pactio fuit, quandoquidem decidis tempori condicto, et[i] numero adicis, atque (ut[j] pace tua loquar) fenore in fedus irruis. Quo fiet, ut dum me debitorem huius morati federis insimulas, tu ipse fenoris expetiti reus videberis. Verum hec posterius conferenda est racio; in qua nimirum (si attendis) paciens succubitus feracior tibi futurus est, et si voles, ut succubuisse non pigeat, succumbere cedendo ante perdiscas. Mei vero intererit, ut victo cedam deferamque, et item ne contencionis cupidior sim, quam amoris. Is[k] enim arbiter, is denique dux potencior erit ad conciliandam hanc differenciam, in qua submota petitori quidem nichil decedet, nihilque accedet debitori –, placeat modo comodatis hiisce induciis pacienciam quoque accomodare. Nec properes importunitati vires addere, quibus paulo liberum hoc ocium nostrum in negocii cureque infestioris vincula contrudatur. Nam postquam maioribus rerum et vite tumultibus absoluti in eam tempestatem concessimus, in qua exoriens nuper cognati ferri potestas viribus functa contepuit, letatus sum hunc tandem ordinem libertati nostre donatum, ut non semper alieno, sed proprio quoque interdum nutui subserviret. Quo beneficio vicem quoque meam par est hoc tempore refici, cuius canoni[l] etatique precipue expedit, ut esse quam dici mei proprius malim; et ita proprius, ut nec famam producere, nec favores consectari hoc genere studii modestum putem. Durat[m] quippe primogenita tabes luesque Hungarie: livor edax, quo varios ex more iudicii aculeos concrispante recte quidem ingenii animique splendor emarcuit, ut hoc solum nunc modestis laudi sit, si laudis casibus faciem abstraxerint.

Ceterum in hac patria nostra, Latine rusticitatis vernacula, parum (ni fallor) differencie statuitur inter farrem litterarum et furfurem, ymmo (ut vulgari more tecum pedem conferam) plerumque in ea eque vel paulo largius Davus[n] sapit quam Edippus. Ita enim veteri usu morem instituit, ut pedestri sermone contenta sit, proscribique sacius artem dicendi, quam scribi noverit. Vellem micius hoc posse dicier,[o] at parum certe dixi pro merito tante socordie, qua profecto nostri contribules obvoluti Latine sciencie vix peripsima[p] complectuntur, rati forsitan discipline veteris se formam assectari –, ac si hec vere disciplina dici possit, in qua litterati sermonis ignoracio et discitur et docetur.

Sed forte succenses,[q] fili, hac exprobratione me lusum, neve coniectandum duxeris, quod ea ipsa obiurgacione publica privatum mihi scientie supercilium[r] sciolus[s] ipse subrigerem. Facesse[t] ab opinione hac, te ipso namque teste, te iudice, te denique compurgatore contentor, qui cum pectoris, tum vero moris mei tenorem sedulo expertum sciens non abrogas. Perge modo, ut ea, que prefatus sum, apercius (si voles) astruam. Iam[u] sane alius mos, et certe recta emulacione dignus, hac ferme nostra etate in conlucranda sciencia queritur. Multos etenim ipse nosti, ego vero complurimos,[v] et nunc quoque haut paucos conspecto egregia ratione ac liberali ingenio viros, qui huic mee querule sentencie ne dicam verbis, sed assiduis prope factis astipulantur. Nam ut primum animum querende eruditionis zelo applicant, non umbram domesticam in studio, sed rem petunt, et quasi fugientes foras – vel fugatas potius e patria – litteras avidi persecuntur. Nobilis quippe ille animus, peculiaris,[w] sui luminis bene memor, indignum ducit hac nostra rudi erudicione ligari, porro qui ex hoc populari usu – licet forte parum aliquid litterati saporis eructare potens sit – recte tamen et plene condecorari nequit; in quo videlicet res in discendo tenuis, spes vero sublestior[x] non solum expressata parum, sed vix adumbrata quidem doctrine vestigia representat. Non ab re ergo largius in ea ipsa arte pulpamentum[y] queritur, cui peregrine, quam indigene littere apcius suppeditant. Quod utinam tu quoque mitandum duceres; occurrerent profecto animo tuo sapidiora quedam, que averet,[z] atque uti de veteri[aa] illo prudente dicitur,[bb] „semper proficiens semper se melior fieret” –, adeo certe, ut ab hiis scriptis nostris, que nunc exigis, quasi ab quibusdam nocturnis lemuribus[cc] delusam memoriam cupidus abstraheres. Cum[dd] autem ego quoque noverim me pariter eo rure[ee] alitum, cui huius culture frugem magis quam operam abesse queror: vide sis[ff] acucius et considera, quo me hac ipsa vehementi instancia tua perpellis! Et quidem in primis vereor, ne me perperam[gg] extra me ipsum producas, qui citra consistere soleo, neve astu[hh] perlicias, ut pingi[ii] quam legi malim. Hanc enim illecebram nec caucioni[jj] mee nec proposito consentaneam[kk] paremque futuram ipse consencies. Ego vero haud multum pensi habeo, quo pacto apud ceteros ferar: tu modo eo, quo exigis, animo affectuque petita suscipias! Affectus quippe, ut prisci[ll] aiunt, idoneus autor est, qui et rebus precium et operi nomen imponat; hunc semper ut rectum habeas velim, nihil enim fucatum placet. Inter hec tamen – si volueris, ut vera magis quam placita tibi confitear – nisi eiusce sponsionis[mm] reus[nn] existerem, promissa non deferrem. Quoniam iuxta magni illius humane eloquencie architecti[oo] vivacem sentenciam „adest fere nemo, qui non acucius atque acrius vicia iudicet, quam vera videat; ita ut si quid est, in quo forte offenditur, id eciam illa, que laudanda sunt, facile obruit”. Sed de hoc sat habeas, quandoquidem alieni iudicii latebras presagire[pp] supervacaneum putem.

Habiturus es propediem petitas et promissas epistolas,[qq] quas apud scedarios undique requisitas habere potuimus, et eas dumtaxat, que integre reperte sunt. Nam earum, que ante id tempus, quo maritimum[rr] illud primum funebre regni nostri bellum[ss] simul cum fortuna obtritum est, dictate fuerant, copiam habere nequivimus. Que quidem, etsi studio tuo parum, sed certe pro gestarum rerum memoria et illorum temporum fortunarumque orbe noscendo non mediocriter conducere potuissent. Ex quibus tamen licet alique nobis aforis occurrerint, ita tamen violate erant, ut eas non meas profiteri sacius duxerim. Quas eciam ab huius voluminis corpore prorsus vetandas decrevi, quamquam ex eis, si in manus cum integritate venissent, superiorum[tt] bellorum, que cum Teucris stante fortuna acta sunt, felices plurimos eventus, preterea varie rotatum deinceps statum regni recte potuisse concipi non dubito.

Sed forte iam modum epistole transgredi videor, dum in calamum tuo stimulo concitatum plurima occurrencia irruunt impinguntque. In eius tamen calce hanc unam tibi condicionem edici perferas, ut volumen hoc intra private leccionis terminos fido custode communias, ne per te foras migrandi fores facile inveniat, neve eorum prostituatur examini, apud quos studia nostra optaremus conferre libencius quam preferre. Parum enim nostra interfuit, ut in hiis epistolis decori studeremus, seu in eorum numerum ambiremus conscendere, qui pro more institucionis scolastice verbis labrisque inter se velitantes,[uu] arti magis, quam opportunitati operam dedunt. A nobis vero in hoc ordine agendi ita institutum fuit, ut in opera nostra necessitati nihil desit, nihil arrogetur arti, nihil denique nitori conferatur. – Vale.

Datum decima octava Marcii anno Domini MCCCCXLVIII-o.



[a] In hac secunda epistola etiam ponuntur plures clausule et vocabula, que forte exposicione egerent, sed quia tu intelligis, multa pretermisi, pauca annotavi.

[b] Caucione: id est „promissione prescripta”, prout hic ponitur.

[c] Non inficior: id est „non nego”. Inficiari: est „rem debitam negare”. Unde quidem: „inficit intingens, qui denegat, inficiatur”.

[d] Stipulata: est terminus iuris tibi notus, id est „promissa ad interrogacionem et responsionem”.

[e] Pepigi: prout supra dicitur in alia epistola; ibi: „de tempore opportuno ac mora tecum fedus pepigi”.

[f] Perdius: id est „assidue, continue”.

[g] Paro: id est „intendo”.

[h] Medius fidius: adverbium iurandi.

[i] Et numero etc.: quia postea plus petisti quam prius, et ob hoc dicitur posterius: „fenore in fedus irruis”.

[j] Parentesis.

[k] Is enim: scilicet amor.

[l] Canoni: id est „regule” vel „religioni”.

[m] Durat etc.: hic iterum confutat per raciones id, ubi ad scribendum inducebatur. Et prima vero est propter invidos. Secunda propter ignoranciam litterarum in patria etc. Secunda ibi: „Ceterum”. Paulus.

[n] Davus: habentur hec verba in Terencio in Andria, ubi dicitur: „Davus sum, non Edippus”, ita ut Davus hic ponitur pro simplici, Edippus pro philosopho vel alio docto. Paulus.

[o] Dicier: pro „dici” per figuram paragoge.

[p] Peripsima: „purgamentum cuiuslibet rei, quod abicitur”. Unde apostolus ad Cor. IIII-o: „Ego omnium peripsima”.

[q] Id est „irasceris”.

[r] Supercilium: id est „ostentacionem” vel „superbiam”.

[s] Sciolus: deminutivum a „scius”, id est „aliquantulum sciens”. Et ut dicit Papias: „sciolus sciencie simulator ac pericie, quia appetit scire videri aut futura predicere”.

[t] Facesse: id est „cessa” vel „desine”. – Facesse: id est „desine, cessare” (sic).

[u] Iam sane: confirmacio alterius partis confutacionis pretacte.

[v] Complurimos: ymmo et ego iam a tribus citra annis septem doctores novi, qui redierint ab Italia docti, et eciam plures scio studentes illac pro sciencia iisse. Paulus.

[w] Peculiare lumen animi hic vocat scienciam, que melius extra hanc patriam acquiritur. – Peculiaris: „proprius, privatus, familiaris”.

[x] Sublestior: „infirmior”. – Sublestus: „tristis, infirmus, molestus”.

[y] Pulpamentum: loco huius termini commiserat, ut pocius poneretur oblectamentum. Dicebat enim, quod pulpamentum proprie significat oblectacionem in re turpi. Unde in Terencio: „Lepus es et pulpamentum queris”. Et sic hic improprie poneretur. „Apollonius” (sic) attamen per similitudinem posset stare. – Id est „oblectamentum”.

[z] Averet: scilicet ipse animus, id est „affectaret”.

[aa] Per veterem prudentem hic denotat Platonem, qui alibi nominatur inter prudentes, scilicet „divinus Plato”.

[bb] Dicitur: scilicet in prologo primo super Genesim.

[cc] Lemuribus: lemures dicuntur „apparitiones in nocte” vel „nocturne”. – Lemures: „fantastice appariciones”.

[dd] Cum autem etc.: antipofora (sic), respondet enim tacite questioni.

[ee] Rure: per methaphoram intellige.

[ff] Vide sis: tali verbo cum hac adiectione sillabe solent uti comici.

[gg] Perperam: id est „perverse, male, prave”.

[hh] Astu: pro „astucia”.

[ii] Pingi: scilicet secundum illum modum, quem denotat Persius in illo versu: „O Iane, a tergo quem nulla ciconia pinxit” etc.

[jj] Caucioni: pro „cautela”.

[kk] Consentaneam: id est „accomodam, aptam, convenientem”.

[ll] Prisci: hec sentencia sequens reperitur apud beatum Ambrosium, lib. I. de officiis, licet non omnino per hec verba.

[mm] Sponsionis: id est „promissionis”, quam videlicet fecit supra per aliam epistolam.

[nn] Reus: id est „debitor”.

[oo] Architectum eloquencie: denotat hic Tulium Ciceronem, quoniam sicut inter historiographos Titum Livium ac Crispum Salustium, ita inter oratores Marcum Tulium excellenciorem reputant in lingua Latina. Preterea inter poetas heroicos Virgilius, inter elegiacos Ovidius Naso, inter comicos Terencius, inter satiricos nunc Iuvenalis excellunt. Persius eciam optimus est in satira, sed pauca scripsit. Inter tragicos vero hiis temporibus communiter Seneca legitur. Sed in metrorum diversitate Oracius Flaccus, Marcialis (sic) Capella et Boecius noster valent etc. Paulus.

[pp] Id est „predivinare”.

[qq] Epistolas: ymmo plures sunt in hoc volumine, quia eciam illas, que post datam presentis littere facte sunt, quas videlicet repperire potui, ego addidi et recollegi, nam priores paucas repperi.

[rr] Maritimum: id est „mari vicinum”.

[ss] Bellum: de quo videlicet est sequens epistola, que incipit „Communem casum” etc.

[tt] Superiorum bellorum: hic tangit de bellis illis felicibus ac victoriis; primo videlicet de victoria Nandoralbensi contra Isak wayvodam Turcorum, qui tunc tenebat castrum Zenderew; secundo de victoria Transsilvana contra Mezithbeeg, qui illac intraverat cum XVII milibus hominum, ubi idem Mezithbeeg cum filio suo fuerunt interfecti; tercio de illa magna et felicissima victoria in partibus Transalpinis habita, in qua bassa et multi wayvode et capitanei Turcorum cum LXX-ta milibus (vel sicut alii dicunt, prope cum LXXXV-ta milibus) equitum et peditum fuit profligatus et multi wayvode interfecti. Quarto de illo bello, quod communiter „longum bellum” vocatur (duravit enim continue campus prope per sex menses, a medio Augusti usque ad medium Februarii vel paulo minus), per quod finaliter recuperata est Rascia et despotus restitutus; in quo sex pugne habite sunt notabiles preter alias particulares, et ubique Deo volente victoria sequebatur, inter quas due magne fuerant et quatuor minores ac parciales etc. De quibus omnibus victoriis supratactis dictate fuerant epistole, alie ad papam, alie ad alios principes etc. Fuit autem hoc longum bellum finitum anno Domini 1443. Paulus.

[uu] Velitor, -aris: „levem pugnam facere”. Unde velites dicuntur, qui precurrunt ante pugnam; sed hic ponitur a similitudine pro „certare” vel „altercare” etc.