Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

EPISTOLA EX PARTE DOMINI IOHANNIS DE HWNYAD, TUNC WAYVODE TRANSSILVANI ET CAPITANEI ETC., MISSA DOMINO EUGENIO PAPE

EPISTOLA EX PARTE DOMINI IOHANNIS DE HWNYAD, TUNC WAYVODE TRANSSILVANI ET CAPITANEI ETC., MISSA DOMINO EUGENIO PAPE

pro subsidio ad renovandas vires armorum post conflictum exercitus Hungarie apud mare prope castrum Warna, in quo dominus rex Wladislaus et Iulianus legatus occubuerunt etc. – Sed epistola, que hanc antecedebat, non invenitur

Beatissime pater et sanctissime domine!

Communem casum communi voto relevandum etsi persuadere apud sanctitatem vestram locum non habuerim, litteris[a] tamen supplex et bene fidens nuper admonui, simul paucis expedivi ea vice, quid quantumve senserim de conflictu novissimo, in quo fortunam magis quam vires nobis interruptas sustulimus. Id et nunc mihi cordi est, ut pro lucidiori avisamento repetam pauca, presertim cum videam contra hostes pugnasse hactenus –, deinceps contra pericula fidei bello mihi opus esse.

Et quidem iudicia Dei iustissima fore quis nesciat, eaque rebellibus lacrimis exprobrare iniuria[b] sit? Dum tamen naturam bellorum, in quibus a prima ferme etate versatus sum, mecum ipse agens reputo, facile invenio – fateor – communem hanc fuisse semper bellancium rotam, ut iuxta superni spectatoris nutum modo prosperis, interdum contrariis revolvatur eventibus. Iudicet autem, exoro, Deus ipse eorum partem, e quibus tanta Christianum populum circumvenit illusio! Multi etenim circumvicini principes – puta utriusque Wolachie, item de Bulgaria nonnulli, ceterum de Albania quamplures ac de Constantinopoli – plurima undiquaque armorum pollicebantur subsidia, invitabantque nos pennatis – ut[c] aiunt – advolare pedibus: cetera omnia itidem provisa esse.

Paruimus tandem tanta solicitati fidutia, movimus castra, fines hostium transegimus; restabat id solum, ut promissa opperiremur[d] auxilia, ubi pendente spe dietenus magis ac magis introrsum progredi visum fuit. Paruerant hoc medio nonnulla castra[e] manibus nostris, certa autem ferro incursuque expugnavimus, dum ecce omnium quasi frustrati auxilio et omni provisione vacui vidimus insperatam rerum faciem, vidimus quoque supratactorum principum in hac re optima pessimam nobis plecti amicitiam, vidimus denique pollicita nobis subsidia e regione[f] in insidias convolasse. Quo pacto dum propriam domi[g] negleximus, male milicia armati fuimus aliena. Verum paulo ante multis evectis spoliis, multis illatis cedibus ac damnis irrogatis poteramus illesi fere hostium declinare congressum; sed puduit incepti pro Christo propositi, quominus illud prosequeremur negocium, in quo et vinci et vincere eque credidimus non inglorium. Itaque occupat mox opportunitatem pia temeritas, et ad subeunda pericula e vestigio[h] proni exurgimus. Fiunt utrimque congressus impares numero, sed fortes, pugnatur ad lucis vesperam, occiditque sol pariter et bellum. Attamen inefficacem nobis pugnam reddidit recens continue multitudo irrumpens, qua non victi tantum, quantum obruti disiunctique hinc-inde abscessimus. Verum id et oculis tunc, et plurimis expost documentis cognovimus, haut pauciora reddidisse nos hostibus vulnera, quam accepisse, lugubrisque admodum et cruente victorie reliquisse vestigia.

Nichilominus et nos lamentari dignum est altis suspiriis super capitum nostrorum dolendis vulneribus – utpote regis[i] ac principis nostri clarissimi, item venerandi toti mundo patris, domini[j] Iuliani legati –, quorum[k] solide virtutis digna auctoritas salutem huius populi humeris propriis gestare videbatur. Sed cum suasum mihi sepius reminiscor nihil magni in bello sine periculo confici posse, iterumque habeat nutans fortuna regressum, dolor ipse incitabit audaciam ad futura –, quamquam et id, quod nunc accidit, neque mollicia nostra, neque Teucrorum virtus effecerit, dum pene vacuefacto viris et armis campo non hostilis milicie, sed iudicii divini plagam retulimus, nostrisque peccatis barbari tunc mansere forciores.

Recognoscentes igitur culparum pocius pondera, quam vulnerum, spem firmam indiximus animo, ut idem ipse, qui plagam peccatis ultor intulit, conferet sperantibus miserator et medelam, monebitque mentem sanctitatis vestre, ut Christiani sui populi non fractum adhuc, sed acclinatum robur erigere quam celerius patrocinetur. Ad quod quidem et ego nunc, sicut et prius astiti, quo paucis admonerem sponte – ut credo – volentem, non dubitans facile apud sanctitatem vestram persuasum iri rem et utilitate et iusta condicione plenam. Pacienter autem exoro me perpeti apud vultum beatitudinis vestre, quod importunior fortasse aut provectiori, quam expediat, fronte sanctitatem vestram inquietandam aggredior, cum a diu mihi in votis situm fuerit in re ista non modo faciem pudoris, sed et animam mortis contemptricem assumere.

Itaque fiducia plenus hortor, advoco, moneo, flagito et humiliter deprecor eiusdem sanctitatis vestre dignitatem – quam divina providencia haut minus usui, quam regimini pretulit populo Christiano –, quatenus donec pendet spes, donec fiducia geritur et ingeritur: exurgat denuo, pater, ad prosecutionem cepti pro filiis negocii, ferat opem et operam necessitati expugnande, idem dux salutis et comes, idem suorom rector et ultor, assistat huic lapsui, qui casui proximus est! Hostis[l] ipse multis copiis plenus extat, finitimos omnes equali fulmine quatit, demptis quorum potencie non parcit interdum, sed cedit. Sed cum sciam fidei et fidelis populi rem agi, miserebitur populo suo Deus noster tali duce, tali autore, tali denique propugnatore previo –, solum reincepto opus esse arbitror, ne si fidelium propagare fines neglexerimus, perdere contingat propagatos. Offerre autem me ad hoc opus verbis non opportunum putavi, quoniam videbit et palpabit beatitudo vestra paraciorem me futurum deinceps animo et opere, quam sermone, propositum denique mihi firmum esse in hoc exercicio et vitam pariter et mortem contempnere. Ymmo utinam posse et velle in equo situm foret: quieto hoc labore assidue recrearer, et nusquam viribus alacritatem paterer tardiorem! Nichilominus enitar pro viribus, quamdiu spiritus hos regit artus, et cottidiano usu adhuc periciam alere institui; nec cessabo mea sponte, si gracia superna affuerit, donec et dampna patrie detergam et probra.

Hec scribere volui urgente me affectu meo, exorans humiliter, ne temeritatis arguar. Verum ut prioribus litteris pollicitus sum, misi cum presentibus honorabilem Blasium, canonicum Waradiensis ecclesie, capellanum et notarium meum, qui tam de actibus hiis, quos supra tetigi (nam eisdem personaliter interfuit), quam eciam de ampliori voto et intencione mea beatitudinem vestram viva voce avisatam reddet. Quem suscipi et exaudiri ac tandem votive expediri humiliter supplico et devote. – Conservet Altissimus sanctitatem vestram feliciter.

Datum in Pesth die XI. mensis Maii anno Domini MCCCCXLV.



[a] Scilicet prioribus antehac scriptis, sed earum copiam non repperi. Attamen et in presenti sufficienter de hoc bello tangitur.

[b] Iniuria: id est „preter ius” vel „iniustum”.

[c] Ut aiunt: scilicet in proverbio; dicitur enim de eo, qui velociter venit: „pennatis advolat pedibus”.

[d] Opperiri: id est „expectare” vel „obviam excipere”.

[e] Castra: ex eis unum vocabatur Warna, in littore maris situm, ubi eciam hec pugna fuit commissa. De aliorum nominibus non recordor.

[f] E regione: id est „ex opposito”.

[g] Domi negleximus: hoc ideo dicit, quia forte parvum et non magnum exercitum duxerant de Hungaria propter spem dicti auxilii promissi.

[h] E vestigio: „confestim” vel „in continenti”.

[i] Regis: scilicet Wladislai, qui in hoc bello periit.

[j] Domini I.: iste legatus vocabatur Iulianus, cardinalis Sancti Angeli vulgariter nuncupatus, vir insignis et magne eloquencie.

[k] Quorum: scilicet regis et legati. Unde nota, quod aliquamdiu dubitatum est – et nunc eciam a multis dubitatur –, ubi et in quo loco horum duorum – scilicet domini regis Wladislai et legati – mors acciderit. Ambo etenim in hoc bello perierunt, et nullius ex eis corpora seu cadavera post obitum reperta aut visa fuere. Et licet multi multa loquantur, verior tamen et famosior opinio est, quod rex ipse eodem die, quo pugnatum est – videlicet in profesto Sancti Martini anno Domini 1444 – sero prope locum ipsius pugne in quandam parvam vallem seu fossatum lapsus est, et ibidem inter alios multos, qui fugientes in ipsum fossatum corruebant, occubuit. Vel secundum quod quidam certi dicunt: inibi prope ipsum fossatum, cum iam esset diluculum, cum Turcis se insequentibus pugnam de novo instituit, et post ipsam pugnam – quia ex apostemate pestilentico multum infirmus erat – ad partem se subducens ea nocte expiravit, nec amplius ab aliquo suorum visus dicitur. Prefatus vero Iulianus legatus altero die fugiendo cum ad quandam paludem seu piscinam valde limosam, que a Danubio impletur, pervenisset equumque, cui insidebat, ex itinere longo sicientem adaquaret, a quodam Wolacho ibidem ab equo deiectus et interfectus ac eciam spoliatus dicitur, corpusque suum ibidem submersum amplius non est visum. Vestimenta vero sua aliqua in partibus Transalpinis expost apud Wolachos visa sunt, etc.

[l] Hostis ipse: scilicet magnus Turcus.