Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

EX PARTE IOHANNIS PREPOSITI WARADIENSIS AD DOMINUM NICOLAUM DECANUM CRACOVIENSEM

EX PARTE IOHANNIS PREPOSITI WARADIENSIS AD DOMINUM NICOLAUM DECANUM CRACOVIENSEM

Venerande mi pater et domine!

Infelici occupatus tempore[a] via,[b] quam optabat animus, incedere minime potui, verum revectus in meam infinite temptacionis domum, ipsemet – ut vera loquar – ignoro, quo iam consistam gradu.[c] Non, pater, ut omnino oblitus sim condicionis mee, neve inter solidum et lubricum differenciam non esse putem, sed quia id de statu meo explicare nescio, quod fortasse reputare scio, presertim dum et nunc aliud apponi[d] mihi, atque aliud opponi[e] conspiciam. Accedit ad hec et ille gravissimus vite mee turbo, quo meus tanta confusione iam fluctuat animus, ut inter dextram et sinistram hominum[f] non facile discrecionem connicere sciam. Quamobrem digne – ut credo – excusatum me habere paternitas vestra potest, si hucusque sepius non scripserim: dolorem forte cumulassem patri, vel proprium saltem non satis explicassem tedium. Iudicia eciam hominum secreta pertimui, quorum formidine plerumque coactus profiteor hoc me solum scire, quod nesciam, et interdum proprium quoque anxius ignorare vocabulum.

Semel dixi et proposui me, quoad vita durat, in persona, corde, animo et obsequio semper vestrum fore; id pluries replicare fortasse adulatoris esset. Sed utinam paternitas vestra non mei oblita sit: magna profecto sublevacio anxietatis[g] mee foret! At non mirum: felices enim in hoc mundo memoria consequitur. Ita et ego dum felix[h] videbar, vigebat mei apud patrem memoria; sed nunc, mutata[i] sorte, cum felicitate pariter extinguitur. Scio, pater, quid de me alibi agitur;[j] non magno mihi pretio venit –, amicos pocius perditurum me fortasse perdoleo. Verum committo divine per omnia voluntati, feram ut potero, quia iam alea[k] iacta est. Credebam me magno fundamento innixum – et ita adhuc credo –, sed quia hiis turbinibus et magne turres concidunt, parum referet, si ego pariter huius tonitrui machinis deturber etc.



[a] Tempore: quia hoc tempore adhuc vigebat disturbium in aliqua parte.

[b] Via: susceperat enim viam ad Italiam pro studio, sed propter insidias latronum, et eciam quia inhibitus fuit ab isto transitu per condam Mathkonem banum, a Zagrabia retrocessit, et propterea dicit infra: „revectus” etc.

[c] Gradu: videlicet propter perplexitatem, quam susceperat.

[d] Apponi: scilicet promocionem per amicos.

[e] Opponi: scilicet simulacionem propter occultos competitores.

[f] Hominum: quia aliqui videbantur veri amici, sed erant simulati.

[g] Anxietatis: scilicet ex tali perplexitate suscepta. Dubitabat enim, si debeat se intromittere de promocione oblata vel ne.

[h] Felix: „in pace”.

[i] Mutata: scilicet in perturbacionem.

[j] Agitur: per occultos videlicet competitores.

[k] Alea iacta est: hoc dicunt olim fuisse dictum Cesaris dicentis: „Eatur” inquit, „alea iacta est”; et nunc susceptum est quasi in proverbium.