Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

EX PARTE EPISCOPI WARADIENSIS AD GUARINUM WERONENSEM MAGNUM ORATOREM, FERRARIE RESIDENTEM

EX PARTE EPISCOPI WARADIENSIS AD GUARINUM WERONENSEM MAGNUM ORATOREM, FERRARIE RESIDENTEM

Egregio viro, domino Guarino Veronensi etc., amico nobis sincere dilecto Iohannes Waradiensis episcopus

Egregie vir!

Revocatum ad nos Iohannem[a] nostrum vidimus, olim[b] puerum, nunc magistri curam doctrinarumque faciem pre se ferentem. Coluimus in eo fraternam personam, verum doctoris ymaginem[c] multo amplius. Ceterum diligencia, caritas, instituta et benivolencia erga eum habita quanti[d] apud nos habenda sint, exhinc experti iamiam metiri opus habebimus. Eadem quippe racione, qua doctum fratrem amabimus, doctorem quoque laborantem reficere non aspernabimur. Nunc eundem priori loco et fidei remittimus et recommittimus. – Valete.

Ex Buda XVII. Marcii anno Domini MCCCC quinquagesimo primo.



[a] Iohannem: iste Iohannes est frater ipsius episcopi, et steterat apud Guarinum, oratorem et preceptorem rethorice in studio quatuor annis. Quem ipse episcopus ut videret, revocaverat ad se, nunc vero iterum remisit ad studium etc.

[b] Olim puerum: scilicet quando fuit missus ad eum.

[c] Ymaginem: scilicet in moribus et sciencia.

[d] Quanti: scilicet „precii”.