Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

3. fejezet - ANTONIO BONFINI

3. fejezet - ANTONIO BONFINI

Antonio Bonfini (1427–1502) olasz humanista. Itáliai tanárkodása során kapcsolatba került az Aragóniai-házzal, Beatrixszal is, és 1486-ban felkereste a magyar udvart. Bemutatta műveit, s megnyerte velük a király tetszését, aki 1488-ban megbízta egy korszerű szemléletű, humanista stílusú magyar történet megírásával. 1497-ig dolgozott rajta, akkor már II. Ulászló költségén. A kezdetektől 1496-ig jutott el, amikor agyvérzés érte. Munkájáért magyar nemességet kapott.

A mű első részében Thuróczy János Magyar krónikáját dolgozta át, kiegészítve mintegy 50 írásművel, dokumentumokkal, az élő hagyománnyal; a második rész főleg kortársak és szemtanúk elbeszélésén és saját megfigyelésein alapszik, s így elsőrendű forrás. A retorikus humanista stílust követi, a források hiányait költött beszédekkel, az etimológia és az analógia segítségével kikövetkeztetett adatokkal hidalja át. A történelmet egységes oksági folyamatként mutatja be, mely a reneszánsz szemléletnek megfelelően a születés–fejlődés–kiteljesedés–hanyatlás–halál–újjászületés hullámvonalán mozog. A krónikás hagyomány hun–magyar szakaszolását kiegészíti a pannóniai avarok történetével, és így három csúcspontot mutat ki, a harmadik természetesen Mátyás kora. Kutatja a korabeli intézmények, városok, családok ókori előzményeit. A magyarságot mint a történelemben különleges helyet elfoglaló népet mutatja be, középpontban „a kereszténység védőbástyája” eszméjével. Politikai célzata a Hunyadiak dinasztikus törekvéseihez és a középnemesség érdekeihez igazodik. Megalkotta azt a Mátyás-portrét, amely aztán évszázadokon át a felemelkedés lehetőségét kutatók előtt lebegett. A magyar múltról vallott nézeteket idehaza is, külföldön is a XIX. századig lényegében ez a mű határozta meg, bizonyos vonatkozásokban máig, annál is inkább, mert számtalan szépirodalmi, zenei, képzőművészeti alkotást ihletett.

Források: Antonius de BONFINIS, Rerum Ungaricarum decades, I–IV/1, edd. I. FÓGEL, B. IVÁNYI, L. JUHÁSZ, Lipsiae–Budapestini 1936–1941, I, Lipsiae 1936, 39–44, 179–183, III, Lipsiae 1936, 95–96, IV/1, Budapestini 1941, 134–138, 152–154, 160–169, 184–188 és Antonio BONFINI, A magyar történelem tizedei, ford. KULCSÁR Péter, Budapest, Balassi Kiadó, 1995, 46–51, 187–192, 584–585, 867–872, 885–887, 893–901, 916–920.

RERUM UNGARICARUM DECADES

(Partes selectae)

[1.2.3–68]

[…]

Scythicam gentem a Scytha filio Herculis nomen accepisse, nemo est, qui deneget. Verum in historia ficta plerique dissentiunt. Diodorus natam e terra virginem tradidit umbilico tenus humana forma preditam, ceterum vipeream; eam tris pueros genuisse: Scytham, Plutonem et Napim, primum virtute ac ingenio prestantiorem propagato imperio, quod angustum acceperat, Scythis nomen imposuisse, ab altero Plutones, Napeos a tertio diviso regno et prolatis finibus fuisse nominatos. Gens, que primum ad Araxem fluvium pauca et contempta consederat, magnanimum sortita regem ac belli et glorie cupidum montana ad Caspium usque occupavit, campestria vero ad Oceanum et Meotim, quin etiam traiecto Tanai optimis rerum successibus usa in Europa ad Thraciam usque pervenisse fertur; in Asia quoque Nilum attigisse, colonias e provinciis sibi subactis in Scythiam deduxisse multas, potissimas vero duas, alteram ex Assyriis, quam inter Paphlagoniam et Pontum collocavit, ex Medis alteram, quam pone Tanaim eamque Sarmatiam appellarunt.

Herodotus Herculem refert, ut nil intentatum indomitumque relinqueret, in Scythiam pervenisse, apud hyleam sylvosamque regionem mulierem invenisse biformem eamque sibi equas subtraxisse neque ipsum nisi soluto coitu ab ea recipere potuisse; huic tres scitos et elegantes pueros fuisse natos Scytham, Agathyrsum et Gelonum; consultum ab illa, cui regnum traditura esset, respondisse, cui delegatus arcus intentius incurvaretur; Scytham, ubi adoleverunt, vehementius intendisse, regionis imperium invenisse, fratres alienas quesivisse sedes; Gelonum transmisso Tanai ad Danubium usque regni fines protulisse, Agathyrsum ad Aquilonem recessisse et ad Ripheos Hyperboreosque montes imperium statuisse. Nonnulli quidem, nescio, quid ex Hebreorum historia hallucinantes a Magog filio Iaphet Scythas promanasse scribunt, quin et Hunorem et Magorem Nemproti filios Unnorum fuisse progenitores. Nos autem vetera monumenta nimia auctoritate pollentia etiam in errore sectari, quam cum his, dum licet, bene sentire malumus.

Scytharum igitur gens antiquissima semper habita fuerit, sua cum Egyptiis contentio prorsus ostendit. Egyptii hoc argumento primam hominum originem sibi vendicabant, asserebant enim terras ab initio rerum, que aut intolerabili frigore aut nimio fervore afficiebantur, primos homines adire nequivisse presertim, cum adversus hec nulla adhuc velamenta ars invenisset; Egyptum in medio sitam nimia soli fecunditate celique temperie prepolluisse, quin etiam Nilum e limo fovente sole innumera animalium genera procreasse; hinc facile colligi primos homines ibi fuisse visos, ubi educari facillime possent. Contra Scythe hanc nullius momenti rationem affirmabant deum et naturam nil frustra statuisse, nulla protulisse loca, que ex parte omni vacarent, in animalium ac ceterarum rerum procreatione pro loci aerisque condicione omnia generasse, in frigidis oris dura corpora collocasse, cetera patientia caloris intolerandi plantas et fruges pro loco et celo aptissime disposuisse; ad hec a principio rerum sive unio fuerit congeriesque rerum sive aquarum illuvies terras exuperans sive ignis cuncta occuparit, quem mundum genuisse volunt, Scythas origine omnino prestare oportere. Nam, si ignis dei nutu terris cedere iussus est, nil rigente septentrione prius ab igni liberatum fuisse credendum est, Egyptum vero ac cetera, que ad solis exortum spectant tardissime temperata, quin etiam adhuc solis estu non carere; si aquarum illuvie demersa tellus, nihil editissimo septentrione desidentibus aquis celerius emersisse, quod ne cui prius quam Scythie accidere potuit. Que quam alta sit, hinc facile intelligi potest, quod omnes fluvii e Scythia orientes in Ponticum Egyptiumque mare decurrunt, contra Egyptus adhuc tot regum seculorumque studio et impensa adversus incurrentium vim aquarum vix muniri potuit. Ex quo facile colligitur Nilum non a meridie, sed ex Atlante monte ad occasum exortum defluere. Si distincta unione rerumque congerie levia sursum gravia deorsum plane desidunt, nimirum Scythia celo propior sub editiore polo sita prior emersit. Quare Egyptii non modo argumentis, sed vi quoque armorum superati sunt. Nam indicto a Sesostri Egyptiorum rege quondam bello non modo eum in finibus advenientem expectarunt, sed prodeuntes longius occurrunt tanquam prede obviam ituri, quando cum eis rex nil lucrifacere posset; quod ubi hostes acceperunt, relictis impedimentis et castris dicto citius in fugam conversi sunt; patrata magna cede suorum vix in Egyptum rex incolumem se recipere potuit. Quin etiam, nisi Scythas paludes inhibuissent, universum ille regnum amisisset. Isti, dum redeunt, universam Asiam domitarunt et in imperii titulum minimo indicto tributo stipendiariam fecerunt. Sed quid Sesostrim dicimus exoletamque historiam ingerimus? Darium Persarum regem in turpem fugam converterunt, deleverunt Cyrum cum universo exercitu, Zopyriona Magni Alexandri ducem cum omnibus copiis ad internecionem usque ceciderunt; Parthicum denique et Bactrianum imperium pepererunt.

Gens bello asperrima, indomitabilis, omnis expers ambitionis et avaritie nihil a victis preter gloriam postularunt neque agros colunt neque domos edificant neque villas construunt neque sedes certas habent. Per incultas solitudines pecora tantum pascunt. Plaustra in domorum usum resarciunt ad arbitrium mutabilia, hec uxores et liberos ferunt; se ferinis et murinis pellibus tegunt, lane usum ignorant, lacte et melle vescuntur, mulctra potissimum est abaci ornamentum, arma ensis et arcus, iustitia non accepta legibus, sed ingeniis insita. Nullum facinus furto gravius habetur, cum sine tecto et munimento pectora et alimenta possideant, cum per sylvas vagentur; si furari liceret, nil superesse videretur; aliena non cupiunt propriis contenti; aurum et argentum ex more non anhelant. Ceterum moderatissimi et abstinentes et suapte natura probi, quod Romani ac Greci vix preceptis ac disciplinis philosophorum consequi potuerunt. Plus enim his profuit ignoratio vitiorum, quam illis cognitio virtutis. Iure igitur, quemadmodum in superiore libro diximus, tantopere ab Homero laudantur, qui, ubi Phenicum, Ionum, Milesiorum, Grecorum et Romanorum commercio fuere usi, coinquinatis quasi moribus immites et efferati facti sunt.

Imperium sibi Asie compararunt, quam vectigalem per annos mille et quingentos habuere, pendendi tributi finem Ninus Assyriorum rex imposuit, ipsi neque vinci neque servitutem tolerare potuerunt. Trogum sanctissimus ille pater Pius inclamat, quod Scythas Romana arma potius audivisse quam sensisse scripserit neque his laudibus dignos neque Romanis, Grecis et Macedonibus intactos fuisse; Alexandrum eos ad Iaxartem usque fluvium cecidisse, Pompeium multos Scytharum exercitus fudisse, Albanos et Iberos domuisse, multa quoque imperante Claudio a Romanis in Scythas, ne omnia prosequamur, clarissime fuisse gesta. Verum hec omnia facile refelluntur, quandoquidem hi omnes vix limites attigerunt, penitissima ac intima loca haudquaquam penetrarunt. Si quid Alexander fecisse iactatur, transvolando potius quam gerendo peregit, ubi si moratus esset, fortunam fortasse mutasset; reconditi nanque Scythe Alexandrum audivere potius, quam sensere. Prius recessit ad Bactrianorum Sogdianorumque defectionem, quam coactos Scytharum populos experiri potuisset. Romani imperatores, si quas gesserunt in Dacos et Bosporanos expeditiones et eas quidem sepissime calamitosas habuere, interiorem tamen Scythiam non attigerunt, que tam in Asia quam in Europa ita ample lateque diffunditur, ut alterum terrarum orbem dixeris neque solis ubertate neque fecunditate pecorum nequi auri, argenti et lapillorum copia contemnendum. Sed iniquo, mihi crede, animo id ferebat sacrosanctus ille pater remotius futura multa prospiciens Ungaros Scythia oriundos, qui Australes magna clade et calamitate confecerant et iterum fortasse conficient, tantis laudibus preditos progenitores habuisse.

Pretereo Parthos Scytharum exules, ut Scythica lingua intelligi potest, quippe qui a populo Romano ternis bellis per potentissimos duces lacessiti victores potius quam victi fuere. Hi primum domesticis seditionibus patria eiecti solitudines, que inter Hyrcanos et Daas item inter Areos, Margianos et Bactrianos iacent, furtim occuparunt sermonemque Scythicum cum Medico admiscere ceperunt, ubi Arsacem multis post temporibus sortiti regem prestantissimum regnum amplificaverunt, a quo ceteri quoque reges Arsacide dicti sunt. Adversus Antiochum Seleuci filium cum centum milibus peditum et XX milibus equitum eos infestantem mira virtute pugnarunt. Superarunt imperante Mithridate Medos et Hyrcanos, qui a Caucaso ad Euphratem usque Parthorum protulit imperium. Phraates eius filius in Antiochi bello exercitum Grecorum vi totum cepit et in longa captivitate retinuit. Hi Marcum Crassum obtruncarunt, redegerunt Persas rerum dominos in dicionem suam. Marco Antonio bellum inferenti cum L milibus equitum occurrere et, ni Ventidii Bassi concivis nostri virtus succurrisset, iam de universo Romano exercitu fuisset actum. Severi imperatoris insidias gravissimo bello ulti sunt. Gallieno imperante Mesopotamiam et Syriam sibi occuparunt. Orientis tandem imperium hec Scythica proles occupavit neque a Romanis unquam domitari potuit. Pretereo cetera, ne longius evagemur.

Immo adhuc animus heret, utra virtus virorumne an mulierum Scythie plus sibi glorie compararit. Promanarunt ex his Amazones inaudite fortitudinis et audacie mulieres, que non modo cum ceteris feminis conferri indignantur, sed virorum se gloriam equasse, ne superasse dixerim, sane contendunt. He a Ptolemeo inter fluvium Rhan et Ceraunia iuga collocantur. Metrodorus Scepsius eas Gargarensibus finitimas ad Cerauniorum radices habitasse prodidit. Hanc originem historici his adscribunt: Cum in Scythia duo regii iuvenes optimatum factione domo eiicerentur, coacta magna iuventute in Cappadociam venisse dicuntur, ad Thermodonta consedisse, Themiscyrios occupasse campos ibique diu rapinas et latrocinia exercuisse, finitimorum tandem conspiratione ad unum omnes fuisse cesos. Uxores, que superfuerant, conspicatas additam exilio orbitatem non solum, ut propia tuerentur, aiunt, arma sumpsisse, sed, cum desperationem audacia corroborarent, fines amplificare voluisse; finitimorum coniugia eque ac servitutem abominatas contemptis virorum adminiculis regnum auxisse; ut in pari omnes fortuna forent, viros, qui domi superfuerant, interfecisse, mox rabiem convertisse in finitimos, quibus pacatis, ne ad interitum redigerentur, eorum concubitus statuto quotannis tempore inire solitas. Editos continuo mares necabant, femellas contra tollebant, quas non femineis artibus excolebant, sed equis, venationibus et arcu exercebant. Exurebant mammas dexteras, ne sagittando impedirentur, unde nomen his inditum. Harum Lampedo et Marpesia regine prestantissime fuere; alternis regnum vicibus gubernabant, altera domi, foris altera rempublicam gerebat. Se Marte genitas predicabant. Subegerant maiorem Europe partem ac multas Asie civitates in dicionem suam plane redegerant; dum tuendi imperii gratia in Asia cum exercitu magno commorantur, Ephesum, Smyrnam, Cymam et Magnesiam condidere. Marpesie filia successit Orithyia, que, cum eximia rei militaris disciplina perpetuam sibi virginitatem conservavit, Amazonum usque adeo imperium auxit, ut Herculis ac Thesei expeditionem meruerit, qui in eas profecturus excellentissimam Grecie iuventutem delegit, novem naves longas comparavit. Antiope et Orithyia sorores rempublicam gerebant; Antiope domi, foris Orithyia. Cum Hercules Amazonum litori applicuisset, cum Antiope nihil hostile vereretur, incautas et inermes aggreditur. Regina Antiope soror Menalippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo capitur, ex qua editus est Hippolytus; non sine dolo miselle capi potuere. Orithyia, cum suarum casum accepisset raptoremque Atheniensium fuisse ducem, postulatis a Sagillo Scytharum rege auxiliis Atheniensium iniurias curavit ulcisci. Post hanc Penthesilea cum fortissimo quoque viro comparanda Troianis opem cum ingentibus copiis afferre non timuit. Ad Alexandri usque tempora perdurarunt. Thalestris regina impetrato Alexandri concubitu paucis post temporibus cum universis Amazonibus interiit. Et, quamvis de his varia scribant historici, Claudius tamen secundus, cum de Gothis gloriosissime triumphavit, decem feminas virili habitu cultas ante currum duxit, quas Amazonas fuisse arbitrabantur. Erubescant ergo viri et ii potissime, qui insolentia ducti tantum sibi tribuunt, ut aliis nihil impertiantur. Amazones rarum cunctorum seculorum exemplum clarissima Scytharum proles, quanti progenitores momenti sint habendi, cum vulgatissima gestorum gloria plane testantur. Scythis enim si clari scriptores eque ac Grecis et Latinis olim affuissent (nolim his verbis imperii Romani ledere maiestatem), vereri quandoque admodum potuissemus, si iuste cunctorum regna pensitarentur, ne inter barbaros erubescere cogeremur.

Utinam hec affectate potius, quam vere dicere possemus. Sed veritatis numen ubique venerandum. Hegesippum equum testem ultro citemus talia referentem, cum Titus Hierosolymam expugnavit, ubi undecies centena milia Iudeorum cesa sunt, capta vero septem et nonaginta milia, tunc Alanos Asiatice Scythie populos gentem feram belloque asperam, quam intra Caucasum ferreis claustris cum ceteris efferatis nationibus Alexander obstruxerat, ut Tanais et Meotidis finitima colerent et aliena non incursarent, aut soli sterilitate, quod cum agricolarum votis sepe non consentit aut prede cupiditate effractis portis per Hyrcaniam in Mediam prorupisse, percursasse ex improviso universam Medorum regionem, omnia igni ferroque vastasse; cum regnum nacti essent opulentissimum, cede iam defatigatos ad predam animos convertisse; Pacorum regem saluti potius quam regno consulentem in munitissima remotissimaque loca aufugisse, uxores, liberos et concubinas ab iis captas centum talentis ab hostibus redemisse; Tiridatem Armenie regem, cum eos se invasuros subinde intelligeret, resistere voluisse, quod cum frustra moliretur, conserta pugna fuisse fusum fugatumque, quin etiam laqueo innexum, quem nisi preacuto gladio fortiter intercidisset, vivus in hostium potestatem pervenisset; Alanis morem esse in prelio iacere laqueos atque ita hostem innectere; Tiridatem, ubi mortem evaserat, populandum iis reliquisse regnum, Media Armeniaque spoliata et incensa se mox in Scythiam recepisse. Quid de Europicis Alanis referemus, qui Gothis associati non modo Thraciam, Mysiam et Pannoniam, sed Illyricum, Italiam, Germanias, Gallias et Hispanias incursarunt et regiones ita plerasque occuparunt, ut eas hucusque retineant? Tarraconensem Hispaniam a Gothis et Alanis nunc Gothalaniam nuncupamus. Utinam incendii Gothiceque ruine monumentis careremus! Vandali eadem via grassati Africam occuparunt. Gothi quoque prius non solum Thraciam, Macedoniam et Greciam, sed Pontum et Asiam Valeriano et Gallieno imperantibus populati sunt. Omnia fere ac potissima divine iracundie flagella ab Aquilone promanarunt.

Illud profecto admiratione dignissimum esse censemus Scythas aliena nunquam iuga diutius tolerare potuisse eosque bello ceteros superasse. Iis primum Bacchus et Hercules, deinde Cyrus, Darius, Alexander et Pompeius bellum intulere neque iis imperare diu valuere. Ne mee quidem opinioni Lucius Florus refragatur, cum idcirco XL annis Mithridatem Ponti regem cum populo Romano bellum assidue gerere potuisse credamus, quia Scytharum cum grato obsequio habebat auxilia, quibus monitus exercitus ne tot quidem cladibus affici poterat, quin ex illa gentium officina fecundissima supplementa abunde suggererentur. Novissime autem quid de Turcis dicemus, qui Asiatica Scythia oriundi Pontum Cappadociamque transgressi et finitimas regiones illapsi frequentibus excursionibus tantum sibi virium compararunt, ut Galatia, Bithynia, Phrygia ac universa denique minore Asia occupata traiecto mox Hellesponto cum summo imperii Romani dedecore et iactura magnam Europe partem occuparint? Quid Ungari quoque fecerint, et vidimus et nostra etiam testabitur historia. Sed iam huiusce gentis vires et gesta admirari desinamus, nam, cum robore ac bello polleant, hec tria potissima habent adiumenta: poli altitudo elatos prebet animos, Mars, qui Scythicis oris presidet et peculiaris eorum deus est, ferociam et regionis natura vires corporum detulerunt. Frigida nanque plaga obstructis corporum poris calorem nativum adauget digestionemque fovet, quare corpora magna validaque redduntur. […]

[1.9.10–79]

[…]

Unni igitur et maiorum hortatu et eorum, qui remanserant, litteris memoriaque perciti e reconditis ac asperis Scythie sedibus iterum emigrare constituunt et cognatos sibi populos repetere plane decernunt. Emigrationis stato die turmatim prodeunt, liberos, uxores, pecora et universas denique facultates abducunt. Superato Tanai per Roxolanos, Sarmatas, Hamaxobios et Tauroscythas iter faciunt. Per diversas gentes agmina ducebantur; cum innumera multitudo simul iter facere non posset, in itinere manus iniuriis abstinebat easque propulsare potius, quam provocare videbatur. Sepe, dum aquatum et lignatum viri peterent, ab incolis regionum aliquid inferebatur incommodi, quod dissimulatione potius quam ferro, ne quo forte bello retinerentur, ulciscebantur. Tanto Pannoniarum desiderio trahebantur, ut legitimam curandis sepe corporibus quietem denegarent. Iam in Basternarum et Chumorum gentem sane pervenerant et in Bessos et Albanos late diffundebantur, cum longo itinere defatigati de quiete cogitabant. Multi Syculos, qui extremam Dacie partem cum Atila occuparant et hucusque tenuerant, quam Transylvaniam nunc appellant, his in Roxolanos usque audito cognatorum adventu et Hamaxobios, quos nunc Ruthenos Rossiosve dicunt, occurrisse ferunt.

Cum sub Amadocis et Peucinis montibus longo itinere defatigati substitissent et de incolendis his locis forte decernerent, tanta e montibus aquilarum multitudo defluxit, ut non solum equos et pecora cetera unguibus rostrisque peterent, verum etiam epulas e mensis eriperent. Quo quidem augurio stativa movere suasi tres in superandis montibus menses forte contriverant divinaque numina secuti in Transylvaniam in Ungarie finibus positam penetrarunt. Quod quamvis Basterne, Peucini, Albi Chumani Bessique inique tulissent, Ungarorum tamen impetum coercere nequiverunt. Cum in hac extrema Dacie parte constitissent, non preteribat eos avita regna recuperare non posse neque recuperata servare, ni more maiorum cuncta vi armisque agerent, finitimorum impetus assiduo bello coercerent. Quare omnes militie compotes in septem castra divisere, septem quoque preposuere duces, addidere prefectos legionum, centuriones et decanos, ut rite omnia gererentur. Exercitus quisque ex triginta milibus hominum et octingentis quinquaginta septem plane constabat. Nam in hac secunda Unnorum emigratione ex centum et octo tribubus CC et XVI hominum milia sorte educta sunt, ut liberos et uxores cum fortunis tutos haberent. Septem castra pro exercituum numero divisa vallo ac fossa altissima munivere. Quin et regio illa in hodiernum usque diem Septem Castra nominatur. Septem duces non solum pro se quisque castra diligentissime custodiebant, verum etiam certatim fines reiectis finitimis ampliare nitebantur.

Sed Arpadus Almi filius, ne minus quidem viribus et divitiis quam nobilitate ceteris prepollere videbatur. Matrem Almi, cum gravis esset, aquilam per somnium in gremio reclinato capite iacentem vidisse memorant et mox ex utero eius fluvium erupisse eumque, quo longius per aliena loca flueret, eo maiora sibi augmenta fecisse. Ne mulier quidem est suo somno frustrata, quando ex hac gloriosa regum multitudo in aliena terra defluxit. Quare Almus hinc editus ab almo, quem Unni somnum dicunt, nomen accepit, cuius longissimam prosapiam referunt. Almus quidem ex Eleudo, Eleudus ex Vegeco, Vegecus ex Edo, Edus ex Chaba, Chabas ex Atila, Atila ex Bendecuco, Bendecucus ex Turda, Turda ex Scemene, Scemenes ex Etheo, Etheus ex Opo, Opus ex Cadica, Cadica ex Berendo, Berendus e Sulthano, Sulthanus ex Bulcho, Bulchus ex Bolugo, Bolugus ex Zambure, Zambur ex Lechele, Lechel e Leventa, Leventas ex Chulcha, Chulchas ex Ompude. Ompudes ex Misce, Misces ex Mica, Micas ex Bezture, Beztur ex Ruldo, Ruldus ex Canado, Canadus ex Bucene, Bucenes ex Bondosardo, Bondosardus e Sarcante, Sarcans ex Othmare, Othmar ex Radare, Radar e Belere, Beler ex Cheare, Chear ex Ceve, Ceves ex Cheledo, Cheledus ex Dama, Damas ex Bora, Boras ex Hunore, Hunor ex Nembrotho, Nembrothus ex Chuse, Chus ex Cham, Cham ex Iapheth, Iapheth denique ex Noe natus est. Preterea Almus Arpadum genuit, ex quo Zolthan et ex Zolthane Toxus ortus est. Genealogiam hanc unde scriptores annalium Ungaricorum expiscati fuerint, nisi aut commenta ediderint aut a maioribus per etates ad posteriorum cognitionem ista pervenerint, nondum compertum habeo. Et illud admodum mirari videor, cum propriis isti scriptoribus caruerint, quibusnam monumentis in Noe genus, quod neque Greci neque Latini vere fictitarunt, referre possint. Priscarum fortasse more gentium parentes ista liberis per succedentia secula tradidere, quemadmodum de Longobardis supra retulimus.

Sed, ut ad historiam redeamus, Almus vir Ungarorum sane clarissimus Pannoniam veluti promissionis terram intrare non potuit; in Transylvania nanque cesus est. Quare aliquamdiu Ungari, antequam Pannonias penetrarent, hic inter munita, que diximus, castra una cum pecoribus ac liberis quievere; dum ne ingrata quidem ibi otia traherent, Pannoniarum ubertas et Danubii ad aures fama pervenerat. Ad explorandam igitur regionem tot votis optatam habita contione Cusidum Chundi filium ingenio ac viribus iuxta pollentem mittendum esse decernunt. Cusidus missus cum paucis comitibus Carpatias imprimis Alpes superat, deinde, cum in spatiantes Dacie campos descendisset, traiecto Tibisco per Metanastas iter faciens ad Danubium usque pervenit. Profusissimam regionem, ubertatem soli, Danubii parentis commoda celique clementiam admiratur neque temere maiores in Pannoniis ac Dacia constitisse conspicatur. Suathem Sarmatam et Morothi filium in Pannonia late regnantem adit, causam adventus et mandata singillatim exponit. Cum a peregrina gente novas sedes postulari accepisset, ne mediocri quidem letitia Suathes afficitur, legatum hilari animo excipit ratus nil sibi commodius accidere potuisse, quam regionem feracissimam exhaustamque incolis ab Ungaris, quam rusticam gentem esse opinabatur, instantissime postulari. Quare se peregrinam multitudinem lubenti animo recipit excepturum agrisque ac salutaribus etiam sedibus amplissime donaturum, deinde legatum honorifice donatum dimisit. Cusidus voti compos nigri soli glebam, item herbas et ex aqua Danubii lagenam ad indicanda regionis commoda in Septem Castra retulit. Arpadus inspecta terra, herbis et aqua advocata contione omnia e sententia evenisse profatur, ex telluris et herbarum indicio regionis clementiam et ubertatem auspicatur. Mox cornu aquam infudit altaque voce, Mars pater, inquit, tuque, parens Hercules, quorum auspiciis maiorum exemplo, almas tam procul Pannonias petivimus, perpetuas has nobis sedes concedite. Vestram hic gentem sistite, erroribus nostris finem imponite Danubiumque patrem nobis perpetuo conciliate. Ita denique vestris numinibus nobis semper adeste, ne ab infestis finitimis obruamur. Immo, quando vestris auspiciis ductuque militamus, eas prestate vires, ut deorum et hominum propugnatores ubique gentium predicemur.

Hec prefatus Marti ac Herculi progenitori Istrianam aquam ex more libavit multasque victimas patriis diis per singula castra mactari edixit; ter ab omnibus feliciter acclamatum. Post quattuor dies frequens conventus inter Ungaros habetur, ubi omnium consensu plane decernitur eundem virum ad Suathem remittendum, qui, ut a Pannonie principe terram, herbam et aquam impetret, Ungarorum nomine candidum equum ephippio frenoque aureo cultum ei dono det in grati semper obsequii speciem. Legatus, cum ad Suathem rediisset equumque dono dedisset, rem usque adeo gratam illi fecisse visus est, ut terre amplitudinem pro arbitratu suo impetrarit. Cum ad suos rediisset, rite omnia retulit a rege callide impetrata et nimia quadam animi, ne dono superaretur, liberalitate concessa. Hi tunc audaciam concipiunt. Arpadus cum ceteris ducibus invadendas esse Pannonias censet veluti hereditario iure recuperandas. Refectis corporibus arma parant, ad prestitutum diem stativa movent. Cum montes Carpatios transcendissent Danubioque appropinquassent, legatum ad Suathem tertio mittendum censent, qui septem ducum nomine significaret, ut terra, quam equo vendiderat, extemplo decederet, quando Ungari Pannoniam tellurem equo, herbam freno et ephippio aquam mercati et is hec tria immodica cupiditate abalienarat. Ad hec ille subridens equum lignea clava collidendum esse refert, frenum in prata, ephippium in Danubii fluenta proiiciendum. Contra Ungarorum nuncius, Quid, inquit, illis hinc mali facies, quippe, si equum cedere iusseris, nostris canibus escam obiectabis, si frenum in prata deieceris aureum, aliquem e nostris pabulatum forte proficiscentem insperata inventione ditabis, si autem in fluenta stramentum demiseris, piscatores forte beabis; nihil igitur ex hac re lucri facis. Proinde, si solum, herbam et aquam mercati sunt Ungari, omnia coemisse videntur.

Suathes his auditis in tristitiam repente conversus delectum habet, tumultuarias quoque copias pre timore nimio comparat, auxilia undique cogit. Comparato exercitu trans Danubium castra locat haud procul ab Ungaris, prodit in hostium quandoque conspectum et per levis armature milites pugnam aliquam auspicatur. Concepta tandem audacia cum Ungaris infestis signis plane congreditur. Facto statim asperrime gentis agmine inclinata acie terga vertit. Dum ad Danubium cum suis passim fugientibus sese recipit, instantibus hostibus, dum prepropera festinatione amnem retro natare contendit, cum maxima Sarmatarum manu sane demergitur. Ceteri in ulteriore Danubii ripa cesi sunt, perquam ab his pauci capti. Ut pacatiorem regionem haberent, his tantum ignovisse placitum est, quos lingue commercia conciliarunt. Nam multi Unni, qui post Atilam in Pannonia remansere, Suathis castra secuti fuerant nescientes eos sibi esse cognatos. Cum Scytharum mos esset, ut, quamvis plures in expeditione duces essent, unus tamen potissimus haberetur, qui in ducendo exercitu precedebat, contra in reducendo subsequebatur, Arpadus inter ceteros principatum obtinuit; profligatis incolis traiecto Danubio in monte, cui Noe nomen est, castra posuit haud procul ab Alba, quam divus Stephanus Ungarorum rex hercle sanctissimus et Arpadi genere natus haud immemor sue gentis, que ex auspicato in hoc loco consederat, edificavit.

Sed nequaquam ab re fortasse fuerit, si ducum nomina rite prosequemur, unde nobilissime plereque Ungarorum familie promanarunt. Zobolchus dux alter dictus est, unde Cacorum gens magna defluxit. Hic in Pannonie agro consedit, ubi Cacvaron fuit oppidum a Cacis edificatum. Varon enim lingua Ungarica oppidum significat. Id prius Zobolcho conditore nomen accepit, deinde Cacvarum appellatum, quod deinde Andree, Bele et Levente temporibus communi omnium Ungarorum consensu deletum est. Giula tertius dictus est, unde Giulam Ladislai filium nominatum fuisse ferunt. Hic in Transylvania, cum venatum proficisceretur sylvasque discurreret, Albam vetustissimam urbem multa Romanorum monumenta referentem succrescentibus undique vepribus et arbustis occupatam invenit. Antiquitatem veneratus adempto situ instaurare cepit, quam nunc Albam Iulam appellant non tam a Iulio, quam a Gyula Unnorum duce nominatam. Saroltha huic erat filia prestanti specie proceraque statura a multis sepe principibus postulata, quam Geysa dux Beliudi consilio et ope, qui Chulanum agrum late possederat, uxorem duxit. Chulas enim filiam Beliudo desponsavit, ut adversus Cheam fratrem arma moveret. Quod cum fecisset, soceri iussu post eius obitum legatum sibi Chulanum agrum vendicavit. Hinc tertius quidam Giula defluxit, qui, cum Ungaris infensus esset, divi Stephani viribus adactus in Pannonias emigravit. Quartum ducem Cundum dixerunt, cui duo fuere filii Cusidus et Cupan, qui, cum prope Nyrin amnem castra fixissent, ad orthodoxam ubi fidem pervenere, nobile cenobium erexerunt. Quintus Lehel vocatus est, qui eiectis Bulgaris Mysiam occupavit, qui cum Bohemis lingue commercio plane coniuncti sunt, ibique diutius habitasse fertur. Hinc Zuardorum familia promanavit. Sextus dux Verbulchus ad lacum Pannonie, quem Balatonem nunc appellant, castra locavit. Ursus vero septimus in Seyo agro constitit. Cetera vero Ungarorum genera pro arbitratu suo sibi sedes ultra citraque Danubium invenere et ab initio Dacie usque in Illyricum et a Noricis et Germanis usque in Getas extremosque Mysios effusi patentissimas, quas diximus, regiones inundarunt. Preter ducum familias innumere quoque alie fuerunt pari nobilitate certantes. Postquam Ungari generatim per vicos oppidaque divisi sunt, ad subigendas imprimis provincialium hostium reliquias sese convertunt nec prius arma deponunt, quam Pannonias pacatas efficiunt. Cum Unnis et Avaribus, qui prius venerant, sese coniungunt, unam rempublicam statuunt, sub iisdem signis pro cognationis iure commilitant, finitimorum iniurias communi fortuna propulsare et propagare Scytharum imperium omnino decernunt. Composita igitur republica et sedibus tributim a septemviris iam distributis ad propugnandam imprimis Ungariam Martialis ludicri aream ingenium intendunt. Ex eo deinde tempore magna provinciarum facta confusio, quibus pro mutatione rerum coercere et amplificare terminos sepe contingit. Quare Ungaria utranque Pannoniam Danubii ripas nequaquam olim excedentem, item Iazyges Metanastas ac Daciam hac Scytharum redundantia late complectitur. […]

[3.4.254–271]

[…] Hic [Ioannes] enim Valacho patre, matre vero Greca natus industria et virtute supra omnium opinionem suum genus illustravit; parentibus nequaquam obscuris editum tradidere. Pater nanque inter Valachos, qui Getarum Dacorumque loca nunc incolunt et e Romanis superfuisse colonis, veluti lingue similitudo testatur, sane creduntur, plurimum apud eam gentem potuisse dicitur. Quippe qui non consilio solum ac longa rerum experientia, sed opibus et fortunis multum sibi auctoritatis compararat, assiduo bello exercitatus non plus divitiarum quam nominis e militaribus studiis ipse contraxerat. In Corvino vico natus in Corvinam Romanorum familiam genus retulit. Mater vero e Grecis edita e veteri et imperatorio sanguine promanasse credita est. Nonnulli in Theodosii hanc genus referre audent. Servivit a principio cum XII equis Demetrio episcopo Zagabriensi et in Italia duos annos sub duce Philippo Mediolanensi prima stipendia meruit, nam Sigismundum in Italiam secutus remansit. Sigismundum enim affirmant fama paterni nominis Ioannem adhuc ephebum e Transalpinis oris in Transylvaniam transtulisse, Unniaticis prediis, que in extrema Transylvanie ora, que ad Valachiam attinet, sita sunt, ob rem bene gestam donasse. Prima hunc stipendia sub Ungaro ale prefecto fecisse memorant. Nosque a divo Mathia nonnunquam audivimus, cum prefecti cuiusdam filium in conspectum admitteret, quod de patre conversus ad alios ingenue fatebatur. Hic est, inquit, illius optimatis gnatus, sub quo pater meus primum meruit vocemque centurionis expavit, mox propria virtute fortuneque dexteritate fretus munia queque militie honorificentissime gessit, ex bono tirone miles fortissimus, ex milite imperator optimus emersit. Per singulos ordines miro laudis glorieque successu iam evectus provincias cum imperio sortiri cepit, cum prestantissima Gereborum domo affinitatem inivit. Hinc Elisabetham, que Ladislaum Mathiamque genuit, uxorem duxit. Vir fuit, in quo magnam Corvinorum virtutem, item magnanimitatem, sapientiam fortitudinemque Romanam recognoscere licebat. Aspectu perliberali fuit ac venerando, militari robore indomitus, cuius mite prestansque ingenium nil preter Romane dignitatis imaginem referebat. Oculorum ac oris venustate prepolluit. Mores omni ex parte nobilissimi ab omnique barbarie feritate redempti. Religionis ac iustitie, item liberalitatis et beneficentie studiosissimus fuit. Neque deerat amor honestatis et amicitie cultus ad obligandos militum animos et promerendam ceterorum gratiam usque adeo promptus, ut eque ab omnibus amaretur. Comitate, beneficentia dissimulationeque callida sic inimicitias et odia declinavit, ut his officiorum artibus ad eius dignitatis altitudinem sibi viam compararit, quam ne sperare quidem licuisset. Acer et excelsus viro fuit animus, consilium prudens callidumque, cui mos erat nil inconsulte, nil intempestive agere. Nil spes eius appetere videbatur, quod arte consiliove consequi non auderet. Variante tamen in bello fortuna usus, ne obnoxiam hanc sibi semper habuisse videretur, in agro Unniatico, quem a Sigismundo quondam dono acceperat, in edito monte castellum erexit, quod placida circum flumina lambunt, item arte atque natura usque adeo munitum, ut nullum hostilem impetum reformidet. Ioannes igitur Corvinus post cetera, que summa cum laude munera gesserat, Transylvanam provinciam cum imperio ob rem optime gestam impetravit atque hinc facile ad maxima queque subinde evectus est. Quare vaivoda, ut aiunt, cognominatus multum posthac auctoritatis et potentie sibi vendicavit. […]

[4.7.72–124]

[…]

Verum enim vero non modo novas leges ac edicta tulit, sed vivendi mores Mathias Beatricis adventu sane mutavit. Pannonibus regibus mos erat cum proceribus et nobilitate familiariter vivere, aditum negligentius asservari, multas mensas sternere, inter optimates amice discumbere, inter prandendum patere fores, mendicos rogatores admitti, congiario eleemosynam impartiri, faciles omnibus aures adhibere, secundo, ut plurimum, pane vesci, omnibus vel miserrime fortune hominibus regis aditum patere, vivere incultius, ne humilia quidem fastidire atria, insanos sumptus in clarissima bella erogare, magnifica contemnere edificia, domi parsimoniam, foris magnificentiam et liberalitatem amare, populare prestare ingenium et benignum, his demum moribus omnium sibi gratiam conciliare. Priscorum ergo regum vestigia sequebatur, quin et comitate, industria et ingenii dexteritate in quoque officiorum genere prestabat, ne plus gestarum rerum magnitudine, quam vite imitatione eorum quenquam prestantissimum adequare videretur, ne dixerim, superare. Ad promerendam procerum ac militum benevolentiam sua liberalitas, clementia, popularitas et beneficentia promptum effecerat, ut a cunctis ex animo coleretur. Cum optimatibus et prefectis militum ita quandoque domestice versabatur, ut suavissima hac consuetudine sibi omnes obstringeret. Nullo benignitatis et liberalitatis officio poterat expleri. Non solum proceres nobilesve milites officii gratia, sed gregarios quoque visitavit. In castris egrorum charitate contubernia lustravit, sepe languentes propria manu pavit ientaculaque porrexit; hortabatur ad convalescendum, increpitabat pusillanimes et desperatos consolabatur; sepe in acie vulnera obligavit. Ex hoc igitur officii genere mirificam omnium fidem sibi comparabat. Quin etiam gloriabundus sepe retulit se Nicolao Bossene regi, cum per officium visitasset, egrotanti pedum digitos interfricuisse. Item amicorum seva nausea laborantium inter visitandum perhumane succurrisse ac veluti regie dignitatis immemor et expers stomacho fluctuantis caput sustinuisse. Omitto sales, quibus defectos obfirmabat animos et mortuos ab inferis revocabat. Inter amicos quandoque licentiore symposio et commessatione lautiore usus est, ut curas abigeret. Cum Mysiis et Ratianis, cum Bohemis el Alemanis, cum Ungaris et Cumanis iuxta versatus domi militieque negligenti corporis custodia usus; fides tamen omnium et quam maxime militaris id effecerat, ut publica ipsa cura et sollicitudine muniretur. Pro stipatoribus omnes certatim corpus eius pervigili quisque custodia asservabant. Nulla domi gemmata pocula nec chrysendeta myrrhinave, nullis atria auleis vestita; nullus vel, si quid raro videbatur, et ipse quoque incultus ac rudis apparatus; sordide in quadrata mensa mappe; cultus omnis ad equos et arma translatus; ibi aurum, gemmas et argentum gestare mos erat; item excolere comas, gemmata serta gestare, habitu lautissimo uti, qui trabeas Romanas exuperet; ceteras parum artes curare.

Postquam autem regina venerat, mensas et vivendi modum excoluit, fastidita domorum humilitate magnificas cenationes, exculta triclinia, aurata cubicula introduxit, regem a popularitate revocavit, ianitores foribus apposuit assiduos, intercepit faciles aditus, regiam maiestatem ad servandum longe ambitiosius decorum redegit. Statis regem temporibus in auditorium prodire ac ius dicere monuit. Scythicis Italicos mores inseruit et Latinis quoque epulis oblectavit. Varias, quibus olim carebat, artes eximiosque artifices ex Italia magno sumptu evocavit. Quare pictores, statuarii, plastici, celatores et lignarii argentariique fabri, item lapidicide operarii et architecti ex Italia conducti insanaque his impensa salaria; divinus hinc cultus adauctus, edicula regia accitis e tota Gallia Germaniaque cantoribus exculta, quin et olitores, cultores hortorum agricultureque magistri ex Italia educti; qui caseos etiam Latino, Siculo Gallicoque more conficerent, evocati. Adiecti quoque histriones et mimi, quibus regina nimium indulsit; item monaule, utricularii, choraule ac citharedi. Invitati etiam muneribus poete, rhetores et grammatici, qui falsi opinione sua miseriores longe musas, quam adduxerint, in Italiam reduxerunt. Has omnes Mathias mirifice coluit aluitque; Pannoniam alteram Italiam reddere conabatur. Viros quaque arte prestantissimos undique disquisivit conduxitque. Astronomos, medicos, mathematicos iurisque consultos dilexit; ne magos quidem et nigromantes abominatus est; nullam artem contempsit unquam.

Contra Ungari politice culture ac deliciarum expertes hec omnia egre ferre, insanos damnare sumptus, regiam maiestatem quotidie incusare, quod pecunias ludibrio haberet, vectigalia ad meliores usus instituta in res futiles vanasque erogaret, a priscorum regum parsimonia et frugalitate descisceret, patrios et severos mores exueret, aboleret antiquos ritus et ad Latinas, immo Gotalanicas delicias effeminatosque mores plane transfugeret. Mussitare quoque nimis uxorium et externos non modo aurum, sed principis indulgentia universum quotidie regnum populari; multa quoque obloqui et in malam partem accipere. At divus ille princeps omnium bonarum artium parens et fautor ingeniorum Ungaricos vulgo mores damnare, rusticitatem Scythicam et incultam vitam publice taxare, inhumanos passim ritus abominari, urbanitatem sensim introducere, proceres cum nobilitate ad politicum cultum hortari, iubere domos pro facultate magnificas erigere, vivere longe civilius ac sese mitius cum peregrinitate gerere, quam ante preter omnium opinionem abominabantur. Ad hec igitur omnia exemplo suo imprimis omnes invitavit.

Budensem arcem, ubi preter magnifica Sigismundi edificia nihil spectatione dignum erat, excolere adorsus est, retractiorem aulam nimis exornavit, quippe qui a Danubii parte ediculam statuit hydraulicisque organis, item sacro fonte duplici marmoreo et argenteo decoravit; collegium adiecit honestissimum sacerdotum; supra bibliothecam statuit mira utriusque lingue fecunditate completam; cultus quoque librorum luxuriosissimus. Ante hanc cubiculum est in absida curvatum, ubi celum universum suspicere licet, qua spectat ad Austrum. Palatia erexit haud parum a Romano luxu differentia, ubi laxa triclinia, procita cubiculaque superbissima, item laquearia ubique varia et aurata multa insignium varietate distincta; postes insuper emblemate conspicui insignesque camini, in quorum fastigiis quadrige ac multa Romanorum stemmata sunt sculpta, infra hypothece thesaurique, ad solis exortum varie cenationes et cubicula, quo altioribus scalis et ambulacro sane subitur. Buleuterium hic et dieta. Cum ultra processeris, varie mansiones in excelsam absidem convexe; hybernacula estivaculaque multa, item heliocamini et aurate zete, preter hec alta abditaque secreta, argentei lecti argenteeque cathedre. Ad occasum vetustum opus nondum instauratum; in medio area veteri porticu circumventa, quam duplicia coronant ambulacra, quorum supremum novoque palatio prepositum, qua ad summa triclinia conscenditur, duodecim signiferi orbis sideribus insigne non sine admiratione suspicitur; tessellata vermiculataque ubique pavimenta teruntur, nonnulla encaustica sunt; caldarie passim frigidarieque celle; hypocausta in tricliniis mammatis tegulis obtecta, que non modo colorum pulchritudine, sed animalium confictorum varietate conspicua. In subdivalibus e conspectu pedestres tres statue ex alto non inermes adeuntibus obiiciuntur. Galeatus in medio Mathias constitutus hasta clypeoque innitens, cogitabundus; a dextra pater et subtristis a leva Ladislaus. In medio subdivalium fons aeneus marmoreo lacu circumventus, cui Pallas galeata subcinctaque imminet. Ad aule huius aditum in anteriore subdivali, quod multo laxius est, hinc et hinc due constitute ex ere statue nude, clypeo, securi enseque iuxta minantes, ad basim circumsculpta sunt trophea. In hac igitur quadrata area ante Sigismundi atria constituta vetus a latere palatium instaurare ceperat, quod si prestare potuisset, plurimum de superba vetustate referebat. Geminas huic scalas adiecerat porphyreo marmore aeneisque candelabris insignes. Ex eodem lapide geminas huic ianuas superstruxerat, quas aenei postes et affabre facti Herculeisque laboribus admirabiles et non minus a tergo, quam a fronte spectabiles exornabant, quibus illud Antonii Bonfinis epigramma mandavit incidi:


Atria cum statuis ductis ex aere foresque
    Corvini referunt principis ingenium.
Mathiam partos tot post ex hoste triumphos
    Virtus, es, marmor, scripta perire vetant.

Contignationes huic insano sumptu destinarat, quibus laquearia aurigantes per ethera planetas continerent erratilesque cursus miro suspectu referrent. In fronte subgrundiis tectorum triglyphos subiicere decreverat et, qua posset, arte conspicuum opus efficere. In fontem regie per octo fere stadia pixidatis tubis fistulisque plumbeis aquam subduxerat. Sigismundi ambulacrum, quod totam fere arcem ambibat, ne pari quidem sumptu prosequi cepit. Ille eternitatis destinatione hic temporaria in ambulacro mora edificavit. Laxos longosque ibi tractus instituit, specularia quoque multa, item atrium murorum minis impositum ex lignario opere confectum, ubi triclinium, cubiculum, preterea apodyterium et paulo retractius lucubratorium graphiariumque locum perfecit, sed inventum vesanam ruinam in Danubium minari videbatur.

Extra arcem in proxima convalle horti subiacent amenissimi marmoreaque villa. Huius propyleum columnis tessellatis embrycatisque circumdatum, que aenea candelabra sustinent. Triumphales sunt ville postes et triclinium cubiculumque cum laquearibus et fenestris usque adeo spectabile, ut lautissimam antiquitatem propius accederet. Qua spectat in hortos, porticus subest; in hortis labyrinthus ex arboribus consitis institutus. Insuper aviaria e peregrinis nostratibusque avibus, que ferrea retia coercebant. In aviariis quoque arbusta fructifereque arbores et nemus item xysti per ordinem digesti variisque arborum generibus circumvallati. Insuper cryptoporticus, prata, lithostrata, piscine. Turres quoque cenaculis ac pergulis obducte, in quibus cenationes cum vitreis specularibus usque adeo iucunde, ut nihil putes amenius. Argentatis villa tegulis contecta. Quin et in ulteriore Danubii regione in Pestano agro ad primum lapidem suburbanum habuit ne minore quidem amenitate delectabile, ubi a curis animum relaxare mos erat. Item in Budensi agro alterum sibi erat suburbanum ad tertium lapidem, ubi sylvestrium ferarum amplissima sane vivaria spectabantur; magna quoque hic cicurum copia. Ad salinarium erat tertium non procul ab urbe Buda.

Sed quis ea pro dignitate referre poterit, que ad Regalem Albam in dive genitricis basilica moliebatur, ubi sacrorum sunt monumenta regum; totam enim non modo instaurare, sed multo prestantiorem efficere conabatur et prestitisset eximius ille princeps, ni mors immatura e medio sustulisset. Magnam imprimis aram longe pristina laxiorem fundare adortus, ut hic patrique Mausoleum constitueret. Huc etiam Elisabethe parentis pientissime corpus non multo ante vita defuncte transtulit, ut parentibus hic et fratri sibique sacellum dicaret, opus artificiose testudinis ac eminentissime e quadrato lapide inchoatum, quod in convexa absida iam consurgere ceperat totque circum fornicibus obstructum est, ut acerrimum quoque superet ingenium et, quando in palude situm est, altissima iacta habet fundamenta. Tam insanum igitur molitur edificium, ut hoc duntaxat uno cetera superiorum regum opera obscurare videatur. Ad Vicegradum priscorum quondam regum arcem in editissimo loco sitam subiacentem regiam sic amplificavit, sic hortos vivariis ferarum et piscinis excoluit, ut edificiorum superbia alia quoque superare videatur. Apparatus hic Attalicos et laxa triclinia, ambulacra tectorio opere candidissima et fenestras superbissimas cernere erit. Hic horti fontesque pensiles, qui porphyreo marmore aeneoque solio culti sunt.

Si ultra progrediaris, Tatam offendes, que meo sane iudicio ceteris arcibus anteferri in tanta brevitate potest; hic enim e perpetuo crassoque aggere convallium aqua sistitur, stagnat ac lacum iugerum septenorum fere milium passuum efficit Pistrine ad emissorium aque frumentarie ex ordine novem, que arci coherent et nunquam bello auferri queunt. Arcis forma in astragali speciem duplici muro, propugnaculo et fossa munita; brevis inter porticum area, quam aurate cenationes magnificaque cubicula circumstant; laquete contignationes multo auro celaturaque. Emisse lacu aque sepe resistitur et piscinas haud invita facit innumeras; magna luporum et carponum copia. Duo utrinque pagi non ignobiles dueque basilice. Circumstant saltus quoquo versum patentissimi, qui ne mediocrem quidem ferarum copiam alunt. Non procul hinc a Danubii ripa Romane legionis vestigia pleraque supersunt, que adhuc pre loci amenitate et feracitate soli Latine gentis coloniam vocant. Paulo supra ad caput insule Cumara conspicitur spatii sane laxioris, cui subdivalia patentiora, capaciora triclinia et diversa ubique laquearia gravissima quidem impensa constructa. Bucentaurus quoque ad velificandum Danubium ex ligno constructus; in atriis simulacrum, ubi triclinium, prociton et cubiculum, ubi andronicon et gyneceum inter puppim et proram late compactum.

Preterea Vienna capta pensiles in arce hortos, heliocaminos marmoreosque subducta aqua fontes fecit. Frigidarie caldarieque celle in pensili solo confecte. Inferius quoque hortos excoluit; cavee avicularum et aviaria ferreis retibus obducta; factum in secessu nemus topiariaque loca, ambulatorie circum porticus vitium texture convexe; supra menia produxit ambulacra ad spatiandum nimis idonea. De faciendo in Danubio ponte (etsi per vitam licuisset, fortasse prestitisset) Traiani Cesaris invitatus exemplo, qui prope Sinderoviam marmoreo Istrum ponte traiecit, cuius nonnulle adhuc pyle supersunt, cogitabat. Addebat animum architectura, quam tribus sane mensibus Antonius Bonfinis in Latinam e materna lingua traduxerat. Cetera, que per arces regias et basilicas exedificari fecit, opere longioris esset rite enarrare.

[…]

[4.8.86–114]

[…]

Sed quis illam acierum instructionem tacite pretermiserit, quam eo die instituit, quo compositis Neapolitanis rebus castra moturus ad Sceam Viennam properavit, que uno die obsessa visa est et capta? Ante Neapolim in patentissimo campo legiones omnes explicuit, in aciem digessit, ubi, quecunque apud veteres legeram de disciplina militari, mihi recognoscere licuit. Nimirum ibi se non modo regem sapientissimum potentissimumque principem, sed imperatorem quoque consummatissimum ostendit. In quattuor tantum agmina distribuerat equitatum, velites ac equites levis armature in duas tantum alas redegit, ut brevi copiarum distributione multitudo facilius regeretur et confusio evitaretur omnis. Exercitus, qui castris prodierat in campum, ut instituto agmine ad occupandas Noricorum furcas faucesque contenderet, ex octo milibus peditum et viginti milibus equitum (sine pueris, calonibus et lixis), item ex carris circiter novem milibus sane constabat. Rex autem suis manibus cuncta agmina instruere voluit et castrensia munia pro meritis ipse distribuit. Cuique agmini vexilla sua esse, ubi imprimis Christiane fidei, mox Corvine domus, deinde invicte gentis Ungarie, postremo Dalmatici Bohemique regni et Australium insignia spectari; neque prefectorum equitum militumque deesse vexillationes, immo viritim quisque equitum prefixa hastis vela ferre, quod ad militare ornamentum admodum faciebat. Imprimis, ubi inter turmas ille prodiit, silentium indictum non solum viris, verum etiam equis religiose servatum. Allata primi agminis in medium signa e manu sua prestantissimo veterano non sine solemni prefatione diligentique precepto commissa. Calcaribus ille carere, quod non sine admiratione spectare visus sum. Id factum idcirco rebar, ne in maximo conflictu pre timore concitato equo fugeret suaque fuga reliquorum animos consternaret. Mox duodecim enses, totidem secures et clave benemerentibus date. Securiferi, ensiferi claviferique vexilliferum circumstare. Deinde turmarum ordines ante vexilla constituti, quorum singuli ex quinque et viginti equitibus constabant, ut numerus equitum cum turmis consentiret. Proinde turme circiter octoginta equitum ante signa precedere, subsequi totidem; reliqua demum agmina eodem modo instituta. Ita quisque ordinem servavit, ut, si digito plus alio processisset, imperatoris quam maxime circumspecti sevitiam reformidare cogeretur. Tantum ubique vigebat obsequium, tantus timor et reverentia cum imperatoris amore coniuncta, ut dicto citius imperata quisque prestaret, vitam, dum imperio satisfaceret, pro nihilo duceret. Tantum est ubique silentium, ut non modo preter imperatoriam nulla humana vox, sed ne ullus quidem equorum hinnitus usquam sit auditus, institutum. Deinde quodque agmen, ubi aliquanto precesserat, dato signo ante principis ora belli simulacrum agere et nunc in cuneum, nunc in orbem, nunc in trigona tetragonave aut in forficem et serram mutata acie verti. At, ubi satis superque nemine suum locum deserente summa peritia et dexteritate lusum est, uti sue Beatrici ostenderet evidentius, quomodo instructa acie pugnaretur, repente agmina cuncta disposuit. In utroque eorum duo validissima cataphractorum equitum agmina collocavit, digessit turmatim, duo quoque alia in medio statuit; his etiam militum agmina interiecit. In primo horum ordine gravis armature pedites, deinde hastatos, sagittarios, ferentarios ceterosque levis armature milites rite disposuit. In tertia acie triarii presidebant et extrema signa tuebantur. Item ante utrunque cornu duas velitum alas intendit, qui quidem ordinem servabant, tanta pernicitate prepollentes, ut aves cursu adhibere posse viderentur. Ego autem Beatricem secutus, dum ad spectandum instructum exercitum me converto tanquam manum collatis signis iam iam cum hoste conserturum, maxima sum continuo admiratione correptus, nam veri scorpionis imaginem preferebat. Post, ubi satis superque a Beatrice spectatum, ex ordine quodque agmen iter facere cepit. Carri pariter a latere agi, quibus pro fossa valloque ex instituto Corvini Ungari non solum munire castra, verum etiam falcatis in prelio uti hostesque his circumvenire solent. Miranda sunt profecto, que diximus, cum nunquam hec in Italia videre licuit.

Sed, cum disciplinam militarem moresque sanctissimos, quibus Mathias Ungaros educavit, mecum ipse considero aliquandiu in castris diversatus, ne minore quidem admiratione conficior. Nusquam gentium milites spectare licuit caloris et frigoris, item laboris et inedie tolerantiores, qui studiosius imperata faciant, lubentius dato signo pugnam ineant, se morti promptius exponant, item, qui militarem seditionem magis detestentur, in castris quietius honestiusque vivant, sese religiosus agant, tumultus magis abominentur et rixas, colant avidius temperantiam et castitatem et ab omni blasphemia, periurio illegitimaque venere sint magis alieni. Maxima pars equitum, quibus uxores sint et liberi, triennium quandoque assiduo militare coacta nunquam coniugii fidem violasse creditur. Si quis cum scorto deprehensus est, perpetua sugillatur infamia. Fortitudinis et patientie sunt plus, quam Lacedemonie. Hieme iuxta, atque estate castra frequentantur. Et, quod meis hisce oculis sepe vidi, sub nivibus ac terra, ne obsidionem deserant institutam, toleranter hibernant. Unde murum sepe more prodeunt, stationibus totam noctem tesserariorum iussu equites adsunt neque loco moventur neque de rigenti algore queruntur. Et, quamvis plerisque membra vesaniente frigore obstupescant, invicto tamen animo cunta patiuntur; liberos in castris alunt ibique militaribus studiis informant. Ex quo fit, ut gens Ungarica bello aspera ita institutis, ductu auspiciisque Corvini accreverit, ut, que non modo paternam in Pannonia glebam possideret, sed vix intra hostile pomerium se sine sanguine tueretur, tantum fecerit accessionis, ut non a Sarmatis ad mare usque Adriaticum, at a Mysiis atque Macedonibus ad Noricos usque ac Germanos sub dicione sua imperium propagarit. In Pannonicis etiam castris multos Curios, Camillos et Fabricios, multos etiam Fabios, Scipiones et Emilios perlustranti recognoscere illa tempestate licuit. Mathias autem Cesarem Alexandrumve et re et verbo referebat.

[…]

[4.8.184–286]

[…]

Insequenti hieme multa ac varia Vienne sunt edita certamina imprimis equestre singulareque certamen. Hic Ioannes Corvinus primum se pugne commisit; in hippodromum armatus cum delecto regulorum equitatu descendit et presidentibus in theatro parentibus cum equite natu longe grandiore pulcherrime depugnavit. In primo nanque congressu, cum infestis utrinque hastis in arena decurrerent, concertatorem leso capite ex equo deturbat. Rex autem, cum Vienne quamvis ingravescente in dies egritudine sensim extenuaretur, nunquam tamen a curandis rebus domi forisque cessare visus est. Ingruente mox Februario et deinde Martio citatis per humana corpora iam primo tempore humoribus eo magis labefactari cepit. Curabat nihilominus adhuc omnia ac nihil de pristino studio et diligentia remittebat. Iam annus nonagesimus supra millesimum et quadringentesimum agebatur et rumor erat estate proxima in Silesia regem conventum frequentissimum habiturum atque idcirco Ioannem Varadiensem episcopum in provinciam paulo ante premiserat, ut dietam provincialibus indiceret, ad hanc principes cogeret et ad regis obsequium populorum animos bene disponeret. Interea rex, qui Vienne remanet, secum magna molitur. Urbanum apochrysiarium cum exactis vectigalibus Viennam festinare iubet; tum dominice pasche sollemnia appropinquabant; quibus exactis se ad dietam propediem in Silesia iturum esse predixerat; sacra ex arbitratu suo et varios sacrorum dierum apparatus instituit.

In celebratione Palmarum cum omnibus oratoribus, legato apostolico et cunctis procerum ordinibus in theatrum temporarium, quod in arcis subdivalibus pridie erexerat, hexaphoro devectus est compta et pexa coma hilarique vultu rite sacrificaturus. Aram ibi pretiosissimo instruxerat apparatu, donec Palmarum festa ex more agerentur. Sex circiter horis ibi affuit incredibili patientia; peractis ex ordine sacris Venetum oratorem ante solium constitui iubet, mox eum in equestrem ordinem refert aureaque veste ac equo phalerato donatum honestissime dimittit; se, cum nihil hactenus ientasset, imminente languore in penetralia recepit. Distulit per horas tres e stomachi debilitate prandium nec non et reginam expectavit sacro die urbana templa lustrantem; dum eam prestolatur, ad languorem declinandum ientandi gratia Picenas ficus Petrum promptuarium exposcit; at ille cariosas attulit et exoletas, quas cum pergustasset, ita in primo morsu offensus est stolido illius ministerio, ut in iram excanduerit. Ad hec regina reversa intercessit, pro ingenii viribus commotum virum sedat placatque. Exorto de prandio sermone et illa gustu ientacula varia subministrante nihil accepit; causatur vertiginem capitis est confusa lumina; in cubiculum se referri iubet. Ecce apoplexia repente corripitur; dux Corvinus, Petrus et Mathias Gerebi eius consobrini extemplo acciti affuere, item Urbanus pontifex Agriensis et Thomas secretarius, comes Stephanus prefectus et Bathor vaivoda ceterique proceres. Ad pontificum procerumque concursum omnes, qui aderant, animo consternati sane defecerant; regem enim omnes conspicabantur gravissimo corporis cruciatu torqueri et pre vi morbi nihil loqui posse, hay hay tantum et Iesu exclamare, nulla alia verba fingere posse; ob ingentem igitur principis reverentiam et in tanto vite discrimine nemo ipsum tangere aut aliquo verborum cibive adminiculo subvenire ausus est. Sola regina nunc ore, quod dudum is obstruxerat, vi adhibita patefacto vite fomenta ingerere, nunc, ut resipisceret, aures, digitos crinesque distrahere, nunc bracchia, manus et tibias obligare, ut in tali periculo fieri solet; item obclamitare ad aures et inversos oculos aperire, nullum studium et charitatis officium omittere, nunc medicos morbi gravitate confusos consulere et hortari. Contra ille ad dolorum tantum insultus adauctusque ingemiscere, rugire leonis more et cum ipsa morte acerrime colluctari.

Tacitus fletus, quicunque aderant, amicos incessit. Dolebant proceres legionumque prefecti, qui arcem adire potuerant et regem e tot bellorum periculis asservarant, nullam nunc opem contra fati imperium afferre posse. Preterea sibi regnoque timebant non ignari e medio sublato principe omnia mixtum et perturbatum iri. Ingentes igitur tota nocte mugitus edidit. Ingruente demum aurora dolor vesanus ille desedit. Horas aliquot ne tranquillus quidem eum somnus obrepsit. Deinde vesaniente iterum morbo experrectus totum illum diem mutus et resupinus insomnem egit; obfirmato sepe obtutu modo hunc, modo illum, nunc filium ante stantem, nunc reginam intuetur, veluti aliquid admoniturus dicturusve, verba sepe effingere conatus, nunquam tamen proferre potuit. Instabat regina rogans, quid iuberet, et tanquam eius nutum intelligens percunctata, an hoc, an illud imperaret, nullum unquam verbum exegit. Cum in letiferum recidebat ille soporem, ad superiora hec remedia recurrebat; iterum artus obstringit, in os aliquid fomenti vitalis infundit, inspirat auribus et emigrantes spiritus, quacunque potest, arte remoratur. Sic iste infaustus dies actus. Tertio vero, qui a Marte nomen accepit, inter septimam et octavam horam ante meridiem, cum raucos semper gemitus emisisset variaque ingenite penitentie indicia, veluti divinam veniam imploraret, edidisset, e profluvio demum capitis animam efflavit. Inter moriendum pilula nucis instar e stomacho repente suboritur et inter agendam animam sensim ad os subit; cum ad epiglottim pervenisset, ille continuo expiravit. Mathias igitur princeps invictissimus anno salutis nonagesimo supra millesimum et quadringentesimum Nonis Aprilis et die Martis, etatis autem anno quadragesimo septimo cum perpetuo, sui desiderio diem obiit. Et, quemadmodum mense Martio natus erat, ita die et hora Martis vita decessit.

Multa eius mortem signa portendere. Imprimis enim superiore anno post Kalendas Ianuarias celum intonuit, item Danubius insolenter post obitum eius excrevit, multos pagos et accolas urbes inundavit, ut extincto regni propugnatore Pannonias a Turcorum incursu tueretur. Leones quoque, qui Bude detinebantur, omnes eodem, quo rex, die interiere. Item nulli eo tempore corvi, qui Corvine domus insignia referunt, Bude suspecti sunt, contra Albe, ubi regum monumenta sunt Ungarie, tanta corvorum mutuo inter se crocitantium multitudo spectata, ut omnes hic regis mortem facile hariolarentur. Neque coniectores et mathematici eo moriturum anno reticuere. Insuper paulo ante, cum Vienna Budam descendimus et ad Cumaram rex ipse substituisset, in turris fastigio, que supra portam extollitur, ciconie nidum suspeximus, de quo explosa domina quattuor inter se ciconie acerrime sane certabant; iussit ceteros id aulicos mecum una suspicere, mox inter socios, veluti divinitus afflatus Pannonicam eo anno concordiam turbatum iri et mortem hinc principis imminere auspicatus sum, in partes item quattuor Ungarorum studia dividi, quando reges quattuor de regno dimicaturi erant; atque infirma id regis valetudo auspicium confirmabat. Postero die mortis corpus regio cultu ac insignibus exornatum strato ex ostro lecto in amplo triclinio expositum, ut ab omnibus videri posset; deinde, quamvis exenteratum cum subolere cepisset, in picata capsa reconditum datoque primario Aladario Bodocasparique negotio secundo amne Albam demissum, quo usque exequiarum apparatus rite fierent, uti infra dicetur. Beatrix vero Ioannesque Corvinus extincto rege accita in arce optimatum turba una cum universa aulicorum manu principem miserrime deplorarunt. Certatim hic proceres divum Mathiam regem optimum ac principem invictissimum profuso planctu deflevere.

Illud omnibus lacrimarum profluvium excitavit, cum Corvinum ducem adhuc adolescentem tanto patre orbatum ultro se ad regine pedes prosternere conspexere et amplexis pedibus obsecrantem, ne se pupillum desereret neve sanctissimi parentis memoriam de illa semper optime meriti perditum ire pateretur, immo commendatum haberet, duceret pro filio, uti patri ante sepe receperat, quando se novercam pro pientissima semper matre habiturum esse pollicebatur, et in tanta amicorum orbitate gnatum ex corde diligeret et amaret. Eadem flexis genibus patres omnes ac proceres reginam orant atque certatim in commendando adolescente suffragantur. Sedato aliquantulum planctu, ne res Pannonice sine moderatione perditum irent, in manus regine et Corvini ducis cuncti sponte iurarunt se, quam Mathie regi prestiterant, fidem et obsequium utrique prestituros, imperia cuncta facturos atque nunquam edicta ulla detrectaturos. Nam, veluti cum defectus solis accedit, ad lunam oculos plane convertimus, sic defuncto rege ad Beatricem et Ioannem ducem spem et fiduciam omnes intenderunt. Regina supplicantem Corvinum osculata filii semper loco habituram esse promisit. Eum quoque secum pontificibus et regni primatibus commendavit. Oblatum accepit obsequium et se regno nunquam defuturum esse recepit. Mox nimio luctu defatigata laceratis misere crinibus et inscripto unguibus ore in cubiculum relata est.

Thesaurus regis universaque supellex, quam quater centenis milibus plerique estimarunt, auctoritate senatus et regine nutu Corvino credita, cuius potestati munitissimas quasque arces pater vivens sane commiserat, dederat symbola et in manus eius non modo presidiarios prefectos omnes, verum etiam et proceres multos iurare coegerat, uti haud aliter, atque sibi regem subrogarent. Nonnulli iuramentum declinarunt diverticulum aliquod ex ingenii calliditate causati. Preterea, ne quid interregni tempore fraudis malique doli ex litteris maiestatis regie falso obsignatis committi posset, regalia sigilla in medio senatu presidente regina Corvinoque diffracta sunt. Sigillum tantum regine superfuit, quo diplomata publiceque littere subiectis optimatum sigillis obsignarentur. Secundum regis obitum tertio die Ioannes Varadiensis episcopus, qui in Moraviam et Silesiam missus erat, ex itinere revocatus affuit et defunctum ex animo dominum deploravit.

Placuit senatui, ut duplex divo regi funus dicaretur, alterum Vienne, Albe vero alterum, ut hic cenotaphium, sarcophagum illic pro dignitate principis iure facerent. Quare singulari pompa succollantibus centurionibus et lecti auro strati fimbrias circumtenentibus rite proceribus, regulis prefectisque legionum ad divi Stephani basilicam funus elatum subsequentibus in pulla veste pontificibus et cunctis urbis ordinibus, ubi nemo fuit, qui pias regis exequias non veris lacrimis honestarit; quin et populus, quem seva fame adactum in dicionem suam redegerat, lacrimas continere nequivit. Qui feretrum circumstabant, ii regem optimum, invictissimum illi imperatorem, pars principem clementissimum et Christiane reipublice assertorem, alii regum principem et terrorem orbis exclamare, ingeminare plerique hunc unum duorum Cesarum debellatorem et precellentissime virtutis cuiusque exemplar; nonnulli hunc unum magnanimitatis et glorie specimen appellare. Miles ducem luget liberalissimum, civis gubernatorem requirit et plebs clementem et popularem dominum cum rustica turba deplorat. Hunc externi propugnaculum Turcorum, domitorem Scythie feritatis, Bohemorum refrenatorem et Alemanici fastus ac superbie domitorem omniumque bonarum artium parentem pientissimum profuso luctu vociferari; hunc optimis quoque eundem Ungariam disciplinis excoluisse, bellicam auxisse disciplinam et varia machinarum et armorum genera invenisse et regioni dedisse pretium dicere. Quare illud in publico luctu admirabile fuit, quod nemo inter tot gemitus et vociferationes mentiri visus est. Publicum dolorem et imminens ex obitu illius exitium Viennense incendium sexto post die, dum Paschales ferie celebrantur, satis testari potuit. Oborto nanque incendio e plebeia casula fere urbs conflagravit et, ni proceres ac prefecti equitum cum militari presidio accurrissent et imprimis Stephanus comes provincie prefectus, qui annos triginta ductarat exercitum, iam de universa urbe eo die procul dubio fuisset actum.

Insequenti die regina cum Corvino duce ceterisque pontificibus ac regulis ad celebrandas regis exequias et habenda comitia regalia Budam secundo amne descendit. Prefecturam provincie Stephano comiti e senatus consulto commendavit; multum quoque argenti pro tuenda urbe et provincia retinenda e regali fisco dimissum. Universa multitudo cum pullis quinquaginta navibus et lugubri veste Beatricem secuta. Cum Pisonium foret appulsum, omnes matrone urbis pullate obviam regine occurrere publicoque planctu principem invictissimum et regem optimum luxere. Iustitium tribus Ungaris mensibus indictum. Nullas in itinere pre dolore regina regales arces subire voluit. Ast, ubi Budam deventum est, in arcem admissa, cui Blasius Rascai preerat arcis procurator Mathie quondam regi unice dilectus. Hic post Corvini ducis appulsum mox eum cum thesauro et regali gaza recepit et, quando in eius manus vivente adhuc patre iuraverat nemini se arces omnes preterquam Corvino resignaturum perpetuumque obsequium prestiturum, subeunti iusiurandum rite persolvit et cuncta, que in manu sua fuerant, in Corvini potestatem ex promisso redegit. At ille fideliter agenti munus confirmavit resignatumque restituit. Mox de regali funere agi ceptum, nihil enim de futuro rege ac republica decerni poterat, ni prius Mathie manibus funebria iusta solvisset. Quare nihil hac re Pannonico senatui fuit antiquius.

Paucis igitur post diebus dimissa Bude regina, ne planctu nimio sese conficeret, ad Albam Regalem omnes pontifices, proceres, reguli nobilesque Corvinum ducem in lugubri veste pullatisque curribus et equis rite secuti sunt. Quin et legatus apostolicus ac omnes, qui aderant, oratores eodem concessere imprimisque Ferdinandi regis orator Petrus eloquentia doctrinaque non mediocri, alter vero, cui Francisco Montano cognomen erat, preterea magna gravitas, exacta facundia et experimentia rerum cum summa ingenii acrimonia coniuncta. E proximis etiam civitatibus et pagis ad regales exequias, que divi Marci feriarum die facte sunt, multi properarunt. In funerali festo multitudo universa processit. Corpus regis purpureo strato compositum et paludamento, ense, sceptro, corona pomoque redimitum non sine calcaribus aureis detecto ore in basilice subdivalibus prominebat. Circumstabat ingens turba nobilium et hinc pontifices, hinc proceres adstitere. Mox instructa regali pompa funus efferri cepit et templum, antequam inferretur, circumduci divine oblationis tempore, dum sollemnia celebrantur, cui duodeni precedebant equites cataphracti purpuratique, qui regalia signa tot clara triumphis preferebant, item et unus, qui regium pretulerat ensem. Mox filius pone subsequi lugubri veste, cui legatus pontificius a dextra, a leva Hippolytus Strigoniensis metropolita latus utrunque claudebant. Successere post sacri et profani ordines primatum, imprimis e pontificibus Urbanus pontifex Agriensis, Stephanus Bathor, Ioannes Varadiensis episcopus, item Usvaldus Zagrabiensis, Nicolaus Vaciensis, Thomas Iauriensis et Georgius Canadiensis reliquique procerum nobiliumve ordines.

Cum in basilicam dive virginis perventum esset corpusque in medio constituissent, equites gemebundi, qui universa cum ense signa pretulerant, insignia cuncta pro ara magna humi deiectarunt, veluti regis casu omnia sua trophea, signa partaque regna una corruerent. Ad quod spectaculum omnes collacrimarunt. Dominico deinde basilice huius antistiti rite sacrificanti a Corvino duce oblata pretiosa munera, imprimis crux solida gemmataque ex obrisa affabre facta, quam quinque et quadraginta aureorum milibus venisse predicabant, item gemmate phiale et pelvis aurea, candelabra, calices, eucharistie tabernaculum omnia e puro solidoque auro confecta lapillorumque multorum varietate discintillantia. Nonnulle quoque statue argentee et duodecim sacrarum vestium apparatus unionibus admodum onerati, que referebant. Item inter operandum sacris are cornibus septingentos quidem omnia quinque et septuaginta milibus aureum venisse optimates aureos imposuere. Cum inchoatum multo ante Mausoleum sub prima testudine propter intempestivam mortem nondum foret absolutum, corpus in temporario sepulcro in media basilica reconditum, ubi e filii instituto quothoris sacri hymni decantantur. Inter sacrificandum Petro episcopo Lucerino viro doctissimo et oratori Neapolitano datum laudandi regis est negotium. Is de laudibus et gestis eius sat ornatam et copiosam habuit orationem et multis (annuente senatu cunctisque pontificibus) iam rationibus ostendit Mathiam regem Christiane reipublice assertorem, principem invictissimum et de Romana semper ecclesia optime meritum iure inter divos esse referendum, quod ab universa contione acclamatum est et gravissimum super ea re senatus consultum factum. Secundum eius athanasiam Corvinus cum universa optimatum turba remensus iter Budam rediit, ut de futuro rege decerneretur.

Divo Mathie statura corporis fuit aliquanto maiuscula quam mediocris, forma eximia, generosus aspectus et multum referens magnanimitatis; rubens facies et flava coma, cui venustatem obducta supercilia, vegeti et subnigricantes oculi et sine menda nasus ne mediocrem quidem cultum addebant; obtutus eius liber ac rectus, leonis more oculis nunquam inter videndum fere conniventibus. Favorem semper obstinato indicavit obtutu, quem vero limis respexit, oculis infensum sibi esse portendit; prominentiore collo et mento fuit et ore aliquanto latiore. Caput huic addecens, quippe quod nec parvum nec magnum videri poterat, frons vero parum spatians. Consentiebant inter se membra spatiosa; bracchio terete et oblonga manu, latis humeris et patente pectore fuit. Contra variuscule huic fuere tibie ad equitandum haudquaquam inconcinne. Proinde formosum erat corpus, cui color albus cum rubore fuerat admixtus, ex qua quidem mixtura mirum quandoque, ut de Alexandro perhibent, fragravit odorem. Quin etiam lineamentis oculorum et levitate illi nimis fuit assimilis, quem semper vite habuit archetypum. Ingens a iuventute celeritas ac robur pectoris, immensa animi magnitudo cum ingenti glorie cupiditate coniuncta, item tantum roboris et virtutis, ut neque animi neque corporis laboribus defatigari posset. Laboriosum huius corpus erat et frigoris, sudoris et inedie tolerantissimum; nihil facilius militari labore, nihil domestico difficilius otio pertulit. Nec humanis quidem passus est sibi facile interdici voluptatibus, muliercularum quandoque obnoxius fuit amoribus, sed matronis abstinuit. Crapula et vino sepe cum amicis animum relaxavit; promptissimus ad promittendum, non difficilis ad iram; ingenium perquam liberale ac magnificum et ad clarissima queque facinora intentum; crudelitatis expers et barbarice inhumanitatis, cui ardentissimum inerat imitandorum Romanorum studium, quibus cum perpetuam sibi emulationem indixit, quare Corvine gentis cognomen sibi inditum perquam libenter accepit. Quod amicos inconstanter amarit et plerosque depresserit, crimine non caruit. Sed nunquam, quem nimis extulerit, ab re deposuit, immo nunquam ab amico, quem in primo crimine deprehensum habuerit, penas exegit, sed in iterum errantem severius animadvertit. Quin et in amicis quandoque fuit infelix, quippe qui opibus et honoribus in immensum evecti in eum nonnulla moliri occepere. Ex humili genere multos extulit, in quibus se fortunatiorem invenit.

Ceterum fortunatissimus semper fere est habitus. In bello Bohemico sibi defuere pecunie, verbis ergo et pollicitationibus crastinis alebat exercitum. Cum dies distribuendi stipendium prestitutus instaret, quem promissis differre ultra non poterat, e prefectis equitum et legatis legionum ad alearum ludum invitatur; tota nocte lusum; ipse tam equas tesseras sortitus est, ut nihil sibi aliud caderet, quam quod iactu opus erat. Dena milia aureorum ea nocte ex ludo sibi comparavit, que, antequam loco moveretur, militibus dedit, et ex alee lucro stipendium exolvit. Raro quicquam adortus est, quod non prospere confecerit. Augebat et illud splendorem maiestatis et spectantium admirationem, quod regalem celsitudinem non superbia, non elatio animi, non difficultas aditus, non ianitorum improbitas ambibat, sed tanta mansuetudo, benignitas et clementia circumvenerat, ut nemo eum adierit, qui non modo gratia, sed solo aspectu se non beatum profiteretur.

Sed Beatricis adventu facilitas eius et popularitas multo remissior effecta. Nemo est, qui eius beneficentiam non admiretur. Cunctas bonas artes affectate aluit, viros doctissimos in remotis etiam partibus disquisivit, virtutes omnes diligenter excoluit. Purgavit Ungariam rusticitate et inventos politicarum artium artifices introduxit, Scythicos mores mitiores effecit, immanem superbiam repressit et post Atilam primus ad obsequium diligens dure, cervicis Ungarum redegit. Prepolluit insuper pietate non mediocri, cui mira religio et tanta divini sollicitudo cultus inerat, ut domi militieque non secus atque Alexander dextera deum, sinistra hastam ferret. In deos et homines iuxta liberalis. Consilium huic ad maxima queque facinora promptissimum; neque consilio audacia et industria defuit, quod et fortuna equissimo comitatu fovit. Cum prope Turcos castra metatus esset, sic vires hostium exploravit. Pagano nanque subornatus amictu cum uno tantum comite se cum iumento inter eos, qui commeatus in hostilia castra conferrent, insinuavit; cum eo pervenisset, toto die pro tabernaculo Turci hordeum vendidit; ingruente nocte se incolumem in sua castra recepit. Scripsit ad hostem se pridie eius castra penitus explorasse, vendidisse rustici sub persona hordeum ad tabernaculum eius et, quo maiorem dictis fidem faceret, ferculorum numerum et epularum cuncta genera retulit. Que cum hostis accepisset, timore perculsus postero die castra solvit veritus Corvinum regem non modo ad vallum sibi occursurum, sed in medio tabernaculo invasurum.

Ad hec non regius ille fastus in eo recognosci poterat, qui multos nostri seculi reges occupavit. Non purpure, non auree trabee splendor assiduus, non quotidianus tricliniorum et sellarum apparatus, que advenientium lumina deterreant et contrahant stuporem; non lictorum et ianitorum multitudo, non amanuensium turba, qui diu multumque rogati vix tamen per litteras respondere dignentur. Domestico et mediocri delectatus habitu; nisi cum res postulabat, tunc decorum studiosissime servavit. Eius oratio tarda, gravis et concisa multum ponderis habens et acrimonie; verba numerose et gradatim expressit, nil insulsum ab eo unquam auditum. Paucis sibi mos fuit in contentione obligare et convincere adversarium. In contione militari concitatus et eloquens; multarum sibi cognitio linguarum; preter Turcicum et Grecum omnia Europe glossemata calluit. Memoria nec Scipioni nec Mithridati nec Simonidi denique cessisset. Salibus et facetiis admodum oblectatus est et quandoque ita popularis, ut inter amicos domestice cenaturus culine curam obiret. Non modo suis, verumetiam peregrinis beneficiis erat officiosus. Equestri certamine et aurigatione a iuventute non sine summa voluptate usus est. In hippodromo Bude ac Vienne infesta sepe hasta depugnavit. Mathias etiam in propatulo et oculis omnium assidue versari, publice benignissimas accommodare aures, convivari quoque publice ac loqui putans obscenis plurimum actionibus convenire tenebras, honeste contra vite lucem maiori ornamento fore. Facile omnes intro admittere et admissos continuo voti compotes reddere; non distrahere spes supplicantium neque per varios aulicorum ordines expedire, sed ipse solus omnia dare, gerere et erogare.

Vindicta hostes, etiam amicos beneficio superare, in secunda se fortuna non efferre, sed deo gratias agere, plura confidendo in prosperitate sacrificare, quam reformidando vovere. In metu hilaritatem preferre, in felicitate cum gravitate benignitatem. Non subirasci libere loquentibus, deridere iactatores; mimos aretalogosque plus equo promereri. Nullam eripere gloriam nisi propria virtute navatam; sapientiam re magis quam verbis exercere. Amicis se indulgentissimum prestitit, inimicis horribilem. In prelio acerrimum pugilem, in victoria facilem exorabilemque imperatorem, bene merentibus vero gratissimum; rei autem bellice peritissimus fuit. Non destinato solum, sed ex itineris occasione et spurcissimis tempestatibus, cum hostis a primo tutum se fore putaret, prelium sepe sumpsit eaque in arte militari commentus est, que aliis hactenus ignota fuere. In obeundis expeditionibus dubium, an cautior an audentior, quamvis nihil inconsulto adoriretur horoscopo. Itinera incredibili celeritate confecit et centena quotdiebus milia passuum actuario curru emensus est. Laborum ac vigiliarum patientissimus; pro tempore et loco eque severus et indulgens in milites. A desertoribus et insidiosis severius penas exegit, connivebat in ceteris; ad iracundiam difficulter irritari; irritatum commotumque non cito desidere.

Tot igitur virtutibus prestantem regem cum Ungari amisissent, tanto repente metu perculsi sunt, ut una cum principe pristinam virtutem, robur et audaciam et nomen amisisse viderentur. Quin etiam ostenderunt se potius a rege vires, animos et consilia, quam regem hec ab eis habuisse. Una cum ipso decus, fortitudo nomenque Pannonicum concidisse visum est. Tanta subinde proceres trepidatio incessit, uti omnes sine pastore inter ferarum lustra relicti viderentur. Quamobrem, quicunque prius regem criminibus petebant, quod insolentibus plus equo vectigalibus populos oneraret, quod proceres et nobilitatem perpetuo bello conficeret, quod bellum ex bello sereret et nullam pacem et quietem amaret, post mortem omnes mutatis verbis iuxta timebant assiduoque luctu fortissimum indomitumque principem prosequebantur. Populi cum rustica manu, qui quotannis pre bellorum magnitudine multitudineque quaterna vectigalia pendere cogebantur et iniquissimam tributorum gravitatem conquerebantur, nunc gemunt et populationes, vastationes agrorum et incendia undique imminentia reformidant. Si ex inferis regem revocare fas esset, sexterna solvere pollicerentur. Nobiles, qui militari labore se absumptum iri querebantur, nunc publicum privatumque exitium expavent. Nonnulli sanctas divi Mathie reliquias e sepulcro evelli oportere asserunt, quibus regni fines lustrent et adversus hostes religiose gerant, alioqui eos abigi posse negant. Cum igitur imperante Mathia gravi finitimos omnes bello vexarint domuerintve, nunc coniurata eorum agmina reformidant et, qui omnibus terrori maximo fuere, nunc omnium vires vel minimas timere coguntur; undique bella obstrepunt, gravissima pericula imminent et tot malis Pannones circumventi omnia perditum ire conspicantur, ut, quantum regem amiserint, in posterum evidentius se cognituros esse fateri non verentur. Eum itaque publice cuncta vicatim oppidatimque deplorarunt et preteritis futurisque regibus anteponunt.

[4.9.188–223]

[…]

Legati pronunciato in frequentissima contione rege senatus consulto decreti imprimis Ioannes Varadiensis, Thomas Iauriensis, Ioannes Chanadiensis et Stephanus Syrmiensis ex episcopis, e proceribus vero ac regulis Stephanus Bathor, Stephanus comes Sepusiensis, Sigismundus divi Georgii comes, Drach Bertoldus, Ladislaus Orsag veteris palatini filius, Ladislaus Rosgonius, Ladislaus Losontius, multi quoque alii ornatissimi optimates, quibus adducendi honorificentissime regis data provincia et adiecta mandata, ut antea, quam intra fines regem accipiant, in oblatas condiciones iurare compellant. Iussi mandata viri impigre curant. Cum honesto munitoque equitatu Tirnaviam et ad regni fines perveniunt decem milibus passuum a Schempte oppido remotam. Vagus Tirnaviam et Schempten amnis interfluit, ut Ungarie fines a Bohemica dicione dirimat. Wladislaus prius litteris optimatum admonitus Ungarie se regem omnino futurum cum delecto Bohemorum exercitu finibus appropinquarat, uti in tempore presto semper adesset. Decem milium circiter erat cataphractorum equitatus gentium ubique spectabilis, peditum ad quinque milia numerant. Rex cum finibus appropinquasset, antistites et optimates Ungarie confestim occurrere, regem prereverenter continuo consalutarunt; sanctissima utrinque facta est acclamatio. Wladislaus clementie, gravitatis et benignitatis exemplar hilari vultu omnes excepit et primores amplexatus est. Tunc loannes Varadiensis antistes ornatissime legationis princeps e medio sic exorsus est:

Salve, Wladislae rex inclyte, salve, moderator et rector noster unice. Si condiciones acceperis, fausta et felix maiestati tue Pannoniceque saluti sit ista salutatio, quandoquidem te regem nobis non tam hereditario iure, libera nostra eligendi potestate provinciarumque omnium suffragiis, quam divino consilio et iussu datum arbitramur. Ad te maximam pontificum procerumque manum legatam esse scito, uti ex legationis amplitudine maximum totius fere Pannonice dicionis consensum in te unum oculos, spem, fiduciam et obsequia perpetua convertisse scias. Nec solum quidem audivimus, verum etiam vidimus omnes et spectavimus precoci ab adolescentia gravitate ac sapientia tua fluctuantissimum Bohemie regnum nunquam a Sigismundo, Alberto et Ladislao avunculo tuo ante pacatum sub ductu auspiciisque tuis in perpetuam quietem insolentissimumque otium pervenisse. Nos defuncto divo Mathia regem optaturi quem preter te potissimum eligeremus, neminem habuimus, quem tibi anteponeremus. His igitur legibus iam repulsis ceteris competitoribus te Ungarie regem declaravimus vestrique regni nunc habenas potentissime dextre tue committimus et sponte damus imprimis, ut omnibus optimatibus, regulis, antistibus et nobilibus, item aliis, qui aut sacram aut profanam aut nobilem aut humilem personam gerant, integra regni decreta, privilegia et publica denique ac privata iura a maiestate vestra serventur, que a divis quondam regibus promanarunt; nihil novi in cuiusvis persone detrimentum, uti Mathias rex facere plerumque consueverat, illa decernat; insolita presertim unius nummi aurei vectigalia, que is quondam viritim quotannis ter et quater exigebat, antiquet abrogetque. Quin etiam omnia illius decreta et donationes, que preter morem et regni iura iniuste tulit sanxitve, rescindat et pro irritis habeat; solita vectigalia legitimosque proventus sibi duntaxat accipiat; tributa preter morem iniusta ne sanciat; bona, quecunque imperante Mathia et Beatrice eorum auctoritate a legitimis possessoribus inique abdicata fuerant, repetenti ius statuat; corona sacra nemini asservanda committatur, nisi duobus Ungarie optimatibus, pontifici et regulo, quos frequentissimus regni conventus elegit. Insuper, ne quo modo Moraviam, Silesiam et Lusatiam, quas Mathias rex olim in provincias redegerat, ab huiusce regni dicione alienare patiatur, sed ante tempus redemptionis, veluti ex compacto in Olmuciensi conventu decretum est, sub Ungarica dicione retineat. Quod, si forte ipsa sine liberis humanis excederet, quod dii prohibeant, ante diem extremum ita prospiciat, ne quo ille pretextu abalienentur. Quin etiam det operam, uti sex, que superfuerant, urbes, veluti pacta iubent, in eodem conventu edita publicis litteris pari iure Ungarorum imperio sese obligent et obstringant diplomataque prestandi obsequii super ea re facta in regni erario recondantur. Quod, si tres iste provincie prestituto tempore ab his redimerentur, quorum ius est, pecunia omnis una cum sacra corona in reipublice usum et utilitatem pariter asservetur nulloque modo sine patrum procerumque consensu a rege tractari et erogari queat, sed ad extrema pericula et regni defensionem recondatur. Preterea, ne Austria cum plerisque Styrie, Carinthie Carnioleque civitatibus a Mathia in provinciam redacta publicoque sumptu parta ab Ungarie regno inconsultis patribus et optimatibus abdicetur, immo pertinacius pro nostra republica retineatur et propugnetur nullaque cum Cesarea maiestate citra senatus consultum et auctoritatem concordia ineatur fedusque percutiatur, quin etiam, si qua ultro citroque concordia iniretur et aliqua hinc oppida, possessiones pecuniave regi cederet, id omne Ungarice dicioni adscribatur, pecunia cum sacra pariter corona in reipublice usum asservetur et sine senatus consulto nunquam a rege possit erogari. Preterea vestra maiestas, ut commodius faciliusque regno semper prospicere queat, maxima ex parte in Ungaria resideat atque, si quando res ipsa postularit, uti Bohemiam aliasque provincias revisere velit, regnum ita pacatum, munitum et institutum relinquat, ut ad faustum usque reditum id tranquillum inveniat. Dum in Ungaria manserit, omnia regni munia Ungaris tantum et non externis distribuat aulicorumque duntaxat Ungarorum officiis semper utatur nec in regni administratione aut curie regieque muneribus ullum ex peregrinis consiliarium, questorem pretoremve aut amanuensem, cubicularium, ministrum, structorem et architriclinum admittat. Cum de Ungaricis rebus agetur, nullum preter Ungaros externum in concilium venire patiatur; quin etiam Ungaris tantum aut Ungarico quondam imperio subiectis, qui haudquaquam videantur indigni, sacra munera, honores et ecclesiastica prefectura tribuantur, item provinciarum et urbium regalium prefecture, ut puta, Dalmatie, Croatie et Sclavonie, preterea Themesi, Pisonii, Severinii, Albe Grece, Iaicze et Sabatii et presertim Transylvanie ac Scytulorum nullis aliis, nisi Ungaris de republica bene meritis et summa virtute, prudentia et fidelitate preditis a regia maiestate conferri queant, immo ne possessiones quidem et earum iura alienigenis dari possint. In dicendo autem iure, cum celebrantur, ut aiunt, octave, omnes designati omnino iudices intersint, nisi aut publicorum negotiorum impedimento aut quavis ardua legitimave causa remorentur, atque his ceterisque collegis et vicariis libera potestas sit ius recte integreque dicendi iudiciaque libera in omnes et iusta serventur et nullius publice privateque persone, sed iustitie tantum et consuetudinis legumque Ungaricarum ratio habeatur et nemo suo iure fraudetur. De numismatis autem et moneta inconsultis patribus nihil novi decernatur. Demum, quicquid antistites, reguli et optimates cum cetera nobilitate pro regni libertate et commodo ante coronandi tempus ex antiquorum more sancire voluerint, id vestra maiestas ratum et firmum habeat suaque auctoritate muniat et confirmet nihilque ex divorum regum legibus abroget immutetve. Demum alieno senatum ere levet, quod antistites cum proceribus paulo ante conflarant, cum nigrorum exercitum inauctorant, uti regnum tuto potestati tue, rex inclyte, traderemus; item, quecunque oppida regalesque proventus pro regni salute his diebus oppignorarint, cum a tot molestiis respirare licuerit, vestra maiestas recuperare iustaque stipendia nigris equitibus de republica benemeritis a Mathia olim rege debita persolvere dignetur. Cum his igitur legibus regnum Ungarie maiestati tue deferimus et dicamus, serenissime Wladislae, ut te regem iustum et verum, benignissimum principem et patrem pientissimum, non tyrannum, non crudelem dominum, non immitem et imperiosum gubernatorem esse intelligamus, ut delatum publico consensu hoc regnum et divino numine, humano consilio hereditario iure, liberis quoque suffragiis et auctoritate nostra tibi destinatum libenter accipias, quod maiestati tue Ungariceque reipublice faustum felixque sit, iterum iterumque supplicamus. Quippe regnum habes nativo auro argentoque refertum, mira quoque frumenti, metalli, pecoris ac rerum omnium ubertate preditum, preterea militum robore ac bellice rei experientia validissimum. Accedit religiosum, continens et ditissimum, gravissimorum multitudo pontificum et sacerdotes domi forisque prepollentes, item tanta procerum ditissimorum et nobilitatis copia ornatissima perpetuo obdurata bello, ut priscam hic Romane militie amplitudinem recognoscere liceat. Plures hic duces, plures quoque Curios et Scipiones, quam in equo Troiano principes et Rome imperatores inveneris. Proinde iam regnum habes, regnum, dixi, immo regna plura, immo materiam perpetue salutis, occasiones laudis et glorie et clarissimarum virtutum omnium exercitationem, sive pace sive bello sive publice sive privatim tuum nomen in extremos orbis fines propagare placitum fuerit aut reconditarum in sacro pectore virtutum regalium ordines explicare. Nihil est, quod desit sanctumve propositum remoretur, et preclarissima hec imprimis de universa Christiana republica bene merendi offertur occasio, qua Wladislai tui patrui manes ulcisci et a Turcorum feritate servituteque miserrima Christi populum asserere poterit. Si tibi ipsi non defueris, si animi magnitudinem ingenitamque virtutem hoc, ut incepisti, tempore non remiseris, te circumspectum, te iustum, te sanctum, te integerrimum et pientissimum esse scimus. Unum te non latere percupimus, quando bellicose aspereque gentis habenas capis, Ungarum non indulgentia, sed severitate molliri, non clementia et impunitate, sed virga ferrea in obsequio retineri. Quare dextris auspiciis delegatum a senatu Ungarorum imperium accipe regnumque tuum tue dextere potentia defende.

Wladislaus ad hec oblatum regnum libenter accepit et ob singularem Ungarorum observantiam ingentemque consensum, quem in comitiis regalibus ostendere, iustissimas in accipiendo rege condiciones, ne qua ex parte ingratus et a regia dignitate alienus videretur, et omnia, que legati postularunt, ultro concessit, condiciones omnes accepit easque non solum iureiurando, sed adiecta Christiana fide et verbo ac honore regio se suosque omnes nomine suo munera gesturos integras leges inviolatasque servaturos esse promisit, quin etiam publica de his diplomata edi voluit. Mox admissis ad amplexum viritim oratoribus omnes de se bene sperare iussit pollicitus se nullam unquam tyrannidem, sed pii clementis ac iusti regis officium usquequaque servaturum, civitates, pagos et oppida, item divina et humana eque curaturum, nullum unquam bellum grave ac formidolosum esse detrectaturum et fidi more pastoris pro charis ovibus mortem, cum necessitudo tulerit, semper obiturum nullamque in Christianos expeditionem, nisi res adegerit, sed in Turcos tantum ultro suscepturum; se demum Christum optimum maximum divinamque genitricem ceterosque magnos patriosque deos assiduo oraturum, uti se talem Ungaris regem efficiant, qualem regni necessitas expectatioque virorum et sua dignitas exposcit. Edito ibi plausu ac ingenti acclamatione rex cum oratoribus et Bohemie Pannonieque proceribus in Schempten oppidum venit a Ladislao Rosgonio loci domino ad cenam invitatus; Ungaricam ibi primum liberalitatem expertus est, quando pro dignitate non solum exceptus, sed preter omnium opinionem ample donatus in Ungariam abiit.