Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

4. fejezet - GALEOTTO MARZIO

4. fejezet - GALEOTTO MARZIO

Humanista költő, író, orvos. Narniban született, valószínűleg 1427-ben. Szülővárosában kezdett tanulni, majd katonáskodott. 1447-től Ferrarában, Guarino da Verona iskolájában folytatta tanulmányait, s ott életre szóló barátságot kötött Janus Pannoniusszal. 1461-ben Janus meghívására jött Magyarországra, Vitéz János hívévé vált, és Mátyás király udvarában is megfordult. Rövid idő múlva visszatért hazájába, majd Spanyolországban, Franciaországban, Britanniában járt. 1463-ban Padovában, 1464-ben Bolognában tanított. 1465-ben az itáliai követségéből hazatérő Janus Pannoniusszal érkezett újból Magyarországra. Itt írta és Vitéz Jánosnak ajánlotta De homine (Az ember) című orvosi művét. A Mátyás elleni összeesküvés leleplezése, 1471–1472 táján hagyta el Magyarországot. 1477 körül írt De incognitis vulgo (A közönségesen ismeretlen dolgok) című művének eretnek tanai miatt az inkvizíció Velencében börtönbe zárta, s onnan csak Lorenzo de’Medici és Mátyás közbenjárására szabadult 1478-ban. Budára jött, magával hozva eretnek művét, melyet a királynak ajánlott. 1482-ben, mikor Badenban kereste fel Mátyást, hogy ajándékot kérjen tőle lányai hozományához, a király Magyarországra küldte. 1485-ben Itáliában írta De egregie, sapienter, iocose dictis ac factis regis Mathiae (Mátyás király kiváló, bölcs, tréfás mondásai és tettei) című könyvét, melyet Corvin Jánosnak ajánlott. 1492-ben Franciaországban próbált szerencsét. Utolsó éveiről nincsenek hiteles adatok. Valószínűleg 1497-ben halt meg. Sokoldalú műveltségével (orvostudomány, asztrológia, ásványtan, chiromantia stb.), eretnek tanaival, szellemességével sajátos jelenség volt kortársai körében.

Források: Galeottus MARTIUS Narniensis, De egregie, sapienter, iocose dictis ac factis regis Mathiae […], ed., Ladislaus JUHÁSZ, Lipsiae 1934, 1–2, 11–12, 21–23 (BSMRAe) és Galeotto MARZIO, Mátyás királynak kiváló, bölcs, tréfás mondásairól és tetteiről szóló könyv, ford. KARDOS Tibor, Magyar Helikon (Európa Könyvkiadó), Budapest, 1977, 5–7, 11–12, 38–40, 69–74 (Bibliotheca Historica).

DE EGREGIE, SAPIENTER, IOCOSE DICTIS AC FACTIS REGIS MATHIAE AD DUCEM IOHANNEM EIUS FILIUM LIBER

(Partes selectae)

DEDICATIO

Volui iam diu, inclite dux Iohannes, aliquid tuo nomine componere, ut intelligeres Galeottum regi Mathiae genitori tuo tibique deditissimum. Et cum animo volverem, quidnam tua puerili aetate dignum esset, quod te ad virtutem excitaret, occurrerunt quaedam genitoris tui regis dicta ac facta egregie, sapienter ac iocose. Hoc ratus sum aetati tuae maxime convenire. Exempla enim domestica et patrum et avorum ita inflammant pueros excitantque ad virtutem, ut iam grandes natu exemplis domesticis imbuti putent a moribus parentum nefas discedere ita, ut ardua difficiliaque negotia alacri animo capessant. Quod nec poeta ignoravit Vergilius, cum ait:


Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles
Et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?

Haec autem, quae hoc in libello inseruimus, maiori ex parte auribus nostris accepimus aut oculis vidimus. Fuimus enim perpetui comites et convivae serenissimi regis Mathiae, ut tu optime scis. Scribere autem visa et audita ab iis, qui egerunt, quantam in se utilitatem contineat, facile aestimabit, qui libros antiquorum percurret et maxime Livium. Nam historici, qui ab aliis accepta et non visa nec a se ipsis audita scripserunt, tantam interdum habent varietatem, ut lectorem incertum relinquant (hinc est illa Livii frequens disputatio cupientis elicere veritatem), sed in hoc tam parvo volumine certa et indubitata continentur, quod quanti sit momenti, nemo recte formatus est, qui ignoret. Nonne magis animos nostros inflammaret Liviana eloquentia de pulchritudine Scipionis, si illam promissam caesariem illamque corporis dignitatem, quam tantopere extollit, non legisset, sed oculis vidisset? Bellum Iudaicum quis cum animi haesitatione unquam perlegit et in illis Vespasianorum virtutibus dubitavit, cum Iosephus auctor omnibus se interfuisse testetur? Accipe igitur, inclite dux Iohannes, opus hoc volumine exiguum, auctoritate autem maximum. Continet dicta quaedam ac facta illius regis, qui saepe Turchos profligavit, qui vicit Boemiam, qui Valacos subegit, qui Polonos afflixit, qui rebellantem Hungariam sub antiquo iugo continuit, qui Austriam acquisivit, qui et Oceanum et Hadriaticum mare imperii sui terminum vi bellica effecit, qui Hydruntum a Turchorum oppressione liberavit. Sed de his alias. Nunc ad rem nostram redeamus, si prius admonuerimus etiam iocosa dicta maximos reges, summos imperatores, acutissimos philosophos et maxime Caesarem Augustum in usu frequenti habuisse, et, qui huius rei testimonia requirit, legat Macrobii librum et Plutarchi Apophthegmata, ubi huius rei veritatem intelliget.

IOCOSE DICTUM

Cum inter comedendum in mensa regia volutaretur sermo iocosus, incidimus in mentionem cuiusdam principis, cuius uxor libidinibus omnium patebat ita, ut inter meretrices haberetur. Quidam non indoctus vir defendens mulierem insinuabat eius pudicitiam similitudine filiorum ad maritum dicens: „Si haec mulier adulteraretur, ut vos opinamini, adulteris et non marito similes procrearet” – maximum putans argumentum legitimi filii esse parentum similitudinem. Tunc rex Mathias subridens ait ad illum: „Nunquam amplius hoc dixeris, si tu aliquando libros sapientiae percurrisses, similitudinem prolis ad patrem incestae potius, quam castae uxoris signum esse affirmares. Mulieres enim, cum sunt in complexu cum adulteris, timentes a viris deprendi maritorum imaginem semper habent ante oculos, unde fit, ut illa vehemens imaginatio similitudinem parentum in filios imprimat. Imaginationem vero hoc efficere et acutissimi philosophi et summi medici et plurima experimenta declarant.” Erubuit ille mulieris defensor et nos risu et laetitia pleni hoc verum esse contendimus, cum animae nostrae, ut Avicenna testatur, vim rerum immutandarum inesse cognoscimus et ars magica ab huiusmodi rebus non est omnino aliena, immo hoc verum esse sine aliqua dubitatione confirmat.

SAPIENTER FACTUM

Fuerat olim Francorum rex Carolus ille Magnus Pipini filius, qui inter caetera egregia Hadrianum pontificem ab oppressione Longobardorum liberavit eorumque regem nomine Desiderium cum uxore et liberis captivum fecit. Huic Carolo ex sorore nepos erat Rolandus, de quo tot tantaque fabulamenta cantantur, ut in tota fere Europa plebeiorum ora nihil aliud resonent adeo, ut, cum de fortissimo quoque viro sermo seritur, Rolandum revixisse feratur ita, ut in tota Italia Rolandus non proprium amplius viri, sed fortitudinis nomen esse censeatur. Nam in exprobatione minantium et audacium hominum frequenter usurpant interrogantes, an alter Rolandus sit. Praeterea fabulantur hunc fuisse gigantem certamenque habuisse singulare cum quodam gigante Sarraceno, cui nomen erat Ferraus. Addunt etiam huic fuisse machaeram nomine Durindanam ferrum lapidesque secantem. Fingunt quoque hos duos fato invulnerabiles nisi in quibusdam particulis corporis fuisse, quas multiplici armatura munierant. Haec deliramenta ubique cantandi materiam praebent, sed aiunt victorem Rolandum tandem siti interiisse. Puer rex Mathias ad huiusmodi carmina et virorum fortium commemorationem adeo erat attentus, ut cibi potusque oblitus, inedia pressus a mane usque ad vesperum ad illorum vehementes ictus pugnamque acerrimam quodammodo stupefactus, nil aliud cogitans, interdum gloria victoris accensus bracchia pedesque sub quadam pugnantium gesticulatione movebat, cum et pugnantibus et adesse et praeesse sibi videretur. Parentes autem, ut prudentes erant, in puero tenello hos affectus notantes summam de hoc puero Mathia spem conceperunt maximaque cura et diligentia ad futuri regni adeptionem litteris et moribus artibusque regiis educarunt. Nam cum minimus fratrum esset, propter illos virtutis igniculos parentes optima et firma spe pleni Mathiae pueri nutu omnia gubernabant et Iohannes ille cardinalis titulo sancti Angeli, iurisconsultus legatusque pontificis Hispanus, cum plurimo rerum usu et sapientia polleret, palam dictitabat in puero Mathia animos et virtutes regias iam dudum coniectasse. Nec eum fefellit opinio. Mathiam nanque tota Hungaria, cum quattuordecim esset annorum et in captivitate Boemorum, elegit in regem, cum multi in Hungaria principes et vetustate familiae et aetate praeirent. Sed, qui huius electionis seriem scire desiderat, legat librum nostrum, cui titulus est De incognitis vulgo, ubi de hac re lata fit mentio, quando de fatali dispositione disseritur.

SAPIENTER DICTUM

In conventu Holomocensi, quo Boemiae, Germaniae, Hungariae diversarumque nationum plurimi convenerant principes, permulti etiam scurrae histrionesque principum secuti culinas confluxerant, inter quos quidam non infacetus homo rhythmos Germanica lingua compositos coram rege Mathia recitavit gestu etiam non indecoro. In quibus principum Europae nomina connumerabantur, quos adversus Turchorum impetum expeditionem facturos vaticinabatur, armis et numero militum pro facultate cuiusque enumeratis horum ducem et imperatorem fore regem Mathiam concludebat, qui tum propter vicinitatem tum propter diuturnam cum Turchis pugnam longamque bellorum experientiam omnium sententia cunctis praeponeretur. Hoc primum rhythmorum caput. Secundum vero laudes regias continebat et amplissimas quidem, partim veras, partim vero fictas. Nam quicunque illorum rhythmorum compositor fuerit, aut non bene tenuit regis Mathiae gesta aut fuit adulationis avidus; multa enim falsa veris commiscuit. Nam, cum eius excellentiam in re militari et magnificentiam et litteraturam et humanitatem et prudentiam praedicavit, vera narravit, sed, cum ad laudes illas fortitudinis giganteae pulchritudinisque Venereae se vertit, quis non novit esse figmenta, cum rex Mathias virium mediocrium pulchritudinisque virilis sit vedeaturque. Nam capillo non plene rutilo, subcrispo, denso atque promisso, oculis vividis et ardentibus, colore genarum rubicundo, longis manuum digitis, quorum minimos non plene extendit, Martiali potius quam Venerea pulchritudine decoratur. Sed, cum rex Mathias sit magnificus, rerum gestarum veras laudes non recusat, fictas vero cum adulatione abhorret, itaque fugit, ut eum subiratum putes. Tandem huius scurrae sermo ad praemia dictorum exposcenda se vertit sui laboris et rhythmorum recitationem praedicans. Rex finitis rhythmis inquit: „Permulta in tuo opere in laudem meam decantasti, quae nullo pacto in me esse intelligo. Attamen tibi non succenseo, quoniam bono animo dixisti, et ego tanquam virtutis incitamentum rhythmos tus accipio conaborque pro viribus in his, quae a me fieri poterunt, dicta tua implere. Sed illam gigantum fortitudinem, Ganymedis Absolonisque speciem posthac ne amplius dicas. Tu iam oculis me vidisti. Si deinceps in hac adulatione peccares, non esses venia dignus. Sed tui laboris et recitationis cum adulatione praemium expectato, quoad implebuntur, quae vaticinaris. Multa enim dixisti, quae optamus magis, quam speramus imminente impraesentiarum Turchorum bello acerrimo.”

FACTUM SAPIENTER

Kalendis Ianuariis in circumcisione Christi consueverunt Hungari strenam dare, hoc est, donum pro bono omine incipientis anni. Strenam vero a strenua, id est, a dextra significare non est dissimile Graecitati, quae doron nominat donum, quod per palmam datur; unde et tetradoron laterem Vitruvius architectus quattuor palmorum esse testatur. Moris est, ut a rege petatur strena praetentis cuiusque artificii instrumentis. Tibicines tibiam, tubicines tubam, citharoedi citharam, coci ollas et creagras et alii alia sui artificii commoda instrumenta deportant. Rex in ollam aliquot aureos congessit et in tibiam tubamque et reliqua praemium coniecit proprium; nam et regius pincerna in scyphum exporrectum pecuniam iactam ex tinnitu coniectavit. Cum autem ad multam noctem donorum multitudo pervenisset (erant enim plurimi libertatem [liberalitatem] regiam expectantes), aderat Galeottus Martius non ut dona acciperet, sed ut dona regia faceto sermone condiret, ne tantae munificentiae deesset hilaritas. Omnia igitur iocis et gaudio plena et munere regio ornata exultabant. Tunc rex vertit se ad Galeottum inquiens: „Cur tu quoque non pandis sinum tuorum instrumentorum ad capiendam strenam? Nam hic ollas, ille scyphos, nonnulli tympana et cellarii congios, stabularii strigiles, sartores acum et forcipes [forfices], sutores scalprum cum subula porrigentes non fuerunt praemio suo fraudati.” Respondit Galeottus se non habere secum instrumenta. Tunc rex ait: „Instrumenta tua sunt, quos edidisti, libri, quibus bibliotheca nostra ornatur.” Hoc intelligens Galeottus innuit filio suo Iohanni Martio, ut librum De homine et De incognitis vulgo ex regia bibliotheca afferret. His allatis rex Mathias tunc sapientiam suam maxime aperuit, cum cocis et stabulariis aliisque huiusmodi viris non ex animi iudicio, sed ex patriae consuetudine se donasse, doctos vero viros non impulsu consuetudinis, sed animi iudicio venerari omnibus manifestissime indicavit. Auro enim et argento plurimo librorum forulos operuit pecuniamque grandem apposuit adeo, ut unus Galeottus plura et pretiosiora, quam reliqui, acceperit. Hoc regis factum declaravit multos ex necessitate, sine quorum ministerio vivi non potest, alere, praeclaros autem viros in quocunque genere virtutis ex iudicio animi colere et venerari praemiisque dignis afficere, cum illi pauca etiam petentes abstulerint et Galeottus tacens nec quicquam tale sperans nec etiam affectans multitudine pretioque donorum cunctos donatos anteiverit. Quanti autem momenti sit animi iudicio et non inveterata consuetudine aliquid efficere, relinquo iudicandum huius libelli lectoribus, cum alterum nobiscum cum brutis, alterum vero cum diis commune sit.