Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

5. fejezet - BÁRTFAI JÁNOS

5. fejezet - BÁRTFAI JÁNOS

Személyéről nem sokat tudunk. 1430 körül született, 1495 után halt meg, egyházi személy, bártfai káplán volt, s a városi tanács megbízásából idős korában Rómába utazott. Levele az első földrajzi írások közül való Magyarországon, stílusa egyéni, élvezetes. A később egyre jelentősebbé váló peregrinációs, utazási irodalom kezdeteit láthatjuk hangulatos, humoros úti beszámolójában.

Források: IVÁNYI Béla, Bártfa szabad királyi város levéltára, I, 13191501, Budapest, 1910, 464–467 és Magyar humanisták levelei, 440–443.

JOHANNES CAPELLANUS CIVIBUS BARTPHENSIBUS

Sapientes et circumspecti domini mei honorandi. Scire cupio v. d., quomodo ego nunc in maximis tribulationibus et anxietatibus circumvolutus sum, quia iter meum per v. d. commissum vix et valde difficulter perficere valebo. Nam rex Francie cum valido exercitu, videlicet ut famatur 8o milibus diversorum nationum peditum et equitum Italiam debellaturus applicuit, dux Ferarie cum aliis circumiacentibus ducibus et certis cardinalibus eidem regi Francie contra dominum apostolicum adheserunt, civitates quamplures receperunt, videlicet Bononiam, Florenciam, Senam, ut solus rex potenter intravit Bitervium, ubi uxorem domini pape comperit et detinuit, ac ab eadem pro redemptione tria milia flonenorum recepit ac dimisit, populusque ipsius regis circumquaque dispersus est et ille populus desolavit et depopulavit fere totam Italiam, omnia castella et tavernas, in littore vero maris in civitatibus videlicet Ravenna, Ariminium, Fan[um], Pesor, Sinegalya populus magnus est. Nam quidam vocatur propheta et quidam frater cardinalis Sancti Petri ad vincula magnum populum acumulaverunt, etiam Turcos X milia, similiter contra dominum apostolicum, in adiutorium regis Francie et iste populus obsidet totam vallem Spoletanee usque Nervye prope Romam, ex adverso vero, ut veraciter famatur, dominus apostolicus tres cardinales, qui tenebant partem regis Francie, mancipavit, populusque domini apostolici multus et inordinatus residet in Roma et in finibus eius, habetque sibi adherentes dominum prepotentem nomine Duca, qui regnum Napolye regit cum certis cardinalibus et ducibus, qui similiter habent populum magnum qui ex utraque parte desolaverunt et devastaverunt totam terram Italie. Audivi pro certo veneto, ab uno mercatore potenti, qui habet Rome bancum, quod iste populus violenter [irruit?] domos et bancos et recipiunt omnia, tam mercimonia, quam alia bona et quod ita magna caristia est Rome, quod vix unus pro sex margretis panes siccos ad saturitatem habere potest. Et iste populus tam in littore maris, quam etiam in mari et in omnibus viis et semitis omnes utriusque sexus homines, tam peregrinos, quam alios, mutilant, transigunt, depredant et spoliant ac lingwas excidunt. Nam Petrus Thwrzo mihi prope Koneglanum terciusmet cum quodam famulo episcopi Vespremiensis obvium dedit, qui mihi inter cetera dixit, quod ipsum in redeundo de Roma in medio Florencie captivaverunt et inter alias penas eundem crucifixerunt et ab eodem in valore 1 1/2 fl. receperunt, ipsumque cum suis per quinque dies captum tenuerunt. Et si non habuisset literas regie maiestatis, nec eq[u]os, nec vestimenta sibi restituissent. Post hec sequenti die obvium habui quendam reverendum episcopum suffraganeum ecclesie Baciensis monachum cum alio monacho, qui pie consulendo dixit: O frater carissime, rogo vos propter Deum, revertemini et nolite caput vestrum portare ad macellos et sponte intrare mortem, quia vos privabimini omnibus vestris bonis et vita, quia populus est illic diabolicus, nam ego acriter et miserabiliter despoliatus sum et percussus, ymo salva honestate et in posterioribus meis quesierunt pecunias, multis tribulationibus me afficientes. Postea Venetis venerunt nuncii domini episcopi Salczpurgensis, unus doctor et alter prepositus cum quatuor famulis, qui omnes in tantum despoliati sunt, quod unum denarium non habuerunt, tandem Venetis unus civis eisdem, me presente, mutuavit C fl., nec tamen Romam poterunt pervenire, sed sic spoliati redierunt. Item unus discretus sacerdos cum IX honestis personis de Slezia de civitate Nisna inter Ferrariam et Bononiam privati sunt IIII c. fl., et miserabiliter redierunt. Item de Transsilwania spirituales et seculares in numero 70 II [72] inter Anchonam et Sanctam Mariam de Loreto omnes spoliati redierunt, his et huiuscemodi novitatibus auditis et pro certo compertis, omnes socii itineris mei, viri satis idonei de Pozon, omnes Venetis reversi sunt. Et etiam de Themeswár XXVIII. reversi sunt, de Krempnicia, de Scepus plures despoliati reversi sunt. Dux Venetorum in die Sancti Thome apostoli nobiscum hospitium intimavit in Venecia, petendo et consulendo, quod nullomodo nos intromittamus ad tanta pericula et discrimina viarum. Item secundo die post Thome, venit in Venecia ad me nobilis Simon de Bela, supremus famulus domini dominici prepositi de Albaregali secundusmet, qui venit de Roma, qui etiam intraverat ante adventum regis Francie, qui portabat secum literas privilegiales domini apostolici super Abbatiam de Zegzard, que litera ante annum parate fiuntur, qui mihi horribilitatem et discrimina viarum enodare non valebat et dixit, quod non est homo in mundo, qui nunc Romam attingere posset et si etiam attingeret, nichil proficeret, quia monasterium sancti Petri omnino fortiter est reclusum et dominus apostolicus se in castro Angeli reclusit et omnes camere apostolice sunt recluse, ita, quod non homo tam sapiens, qui possit aliquam literam inde extrahere. Oratores regni Hungarie, Nicolaus Baczkay et Philipus doctor non potuerunt unam commissionem domino Albensi expedire, his omnibus amissis, quia sunt inenarrabilia, que nunc hic aguntur, per integram ebdomadam v. d. rescribere non possem. Sic ego his veraciter compertis cum ipso Simone de Veneciis rursus fui, intendens domum venire merens et eiulans, tamen usque ad Villakum venimus, ego mente revolvens vestram gravem et iniustam opressionem et etiam, quod dominus Czepoly ac alii domini Agrienses et etiam vestre d. mihi pro stulticia reputassent et vesania meam vacuam et inanem reversionem, cogito in nomine Dei, quid agam, ignoro, ignis ante me et aqua post me, nescio quid eligam, si debeo me in pericula inmittere, homo senio preventus, corpore gravis et defectuosus, tamen vix iam obliviscar omnium rerum mearum, me propter illos, qui me miserunt in pericula inmittam et reverta[r] ad iter inceptum, et si possibile erit, quod aliquis ex natione hominum Romam intrare presumet, unus ego ex illis ero, quod intrabo et negocia dominationum vestrarum perficiam, sed si nullus intrabit ex natione hominum, tunc certe nec ego intrabo. Ideo suplico vestris dominationibus pure propter Deum, habeatis superinde consilium, quid facturus sum. Nam hec omnia rescripsi domino Czepely et archidiacono nostro de Agria, ideo habeatis ipsos consultos, quid faciendum erit a datis presentium ad X hebdomadas si domum non venero, tunc v. d. provideant, quid faciendum erit, quia scire poteritis, quod aut mors vel infirmitas vel defectus expensarum me invasit. Et si volueritis me primo in Villako, aput Gaspar hospitem requiri faciatis, ille dicet ubi ero et si in Italia in Tinisio aput Trewbeus vel in Mesters aput Crucem, Fabianum [?] pro eo ad vestras dominationes misi, ut meum defectum et has novitates portet, ut sciatis, quid facietis etiam propter paucitatem expensarum. Nam novit Deus, quod satis flebiliter eundem a me misi, quod sum in partibus remotis et terra aliena, homo omnino defectuosus, quis me attemptabit, cum quo habebo solamen? Ecce Deus solus mecum. Has omnes anxietates et tribulationes propter v. d. assumpsi, quid ergo erit inde? Tamen oro, iterumque oro, habete consilium, quid facere debeo, ceterum, quid is vester fidelis dicet, poteritis sibi fidem adhibere.

Ex Villako festinanter, in die Innocentum, anno etc. 9 4o.