Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

MATHIAS REX AD URBANUM PREPOSITUM QUINQUE ECCLESIENSEM

MATHIAS REX AD URBANUM PREPOSITUM QUINQUE ECCLESIENSEM

Mathias Rex ad Urbanum Prepositum Quinque Ecclesiensem.

Venerabilis Fidelis nobis dilecte. Si monitis et eruditionibus nostris iustis, honestis, et salutaribus capitosus ille Vaciensis Episcopus Nicolaus Bathory acquiescere voluisset, maluissemus illum profecto, quamvis effrenatum et importabilem cum pluribus scandalosis et enermibus actibus, pro nostra clementia et benignitate, sui Fratris contemplacione sustinere, quemadmodum et hactenus sustinuimus, Sed cum nostra in illum protervum et cerebrosum hominem benignitas et clementia, illi potius incentivum delinquendi quotidie pariat, et de nostra indulgentia ipse magis ac magis stulte rebellionis ac turpissime presumptionis materiam sumat, noluimus illum, sicuti nec possumus, amplius sustinere, sed decrevimus tale adhibere remedium, quemadmodum ex aliis patentibus Litteris manu nostra propria consignatis intelliges, quo dissoluta et nimium profusa hominis illius licentia, vel potius stoliditas retundatur. Et quando levi farmaco nequit, saltem adhibito meliore Cauterio, corruptum illius miserandi hominis cerebrum resanaretur, Profecto toties monitus, toties eruditus, iam demum discere potuisset, quantum de se presumere, quantum etiam nobis, Domino et Benefactori suo deferre, quave humilitate mandatis nostris obedire deberet. Sed cum id nesciat, imo quod peius est, superbe et insolenter mandata nostra contemnat, quis est qui aliud putet, quam hominem desipere, et transverso cerebro, letargia vel potius amentia laborare, Cui morbo ut cura salutari occuratur, ne diu neglectus ad maiorem prorumpat insaniam, et postea deterius sibi contingat, volumus omnino, sicuti Litteris nostris supramemoratis Tibi stricte mandavimus, Te illi coadiutorem esse, et habere curam Ecclesie Vaciensis in persona nostra, ne ille vel subditos Ecclesie, uti solet, assidua importunitate opprimat, vel redditus Ecclesie Vaciensis, qui ad Dei honorem et illius Ecclesie commoda instituta sunt, inutiliter dissipet, et disperdat. Quamobrem tibi iniungimus, ut medietatem omnium Castrorum, Oppidorum, et Possessionum prefate Ecclesie tuis manibus occupes, et sub nostro nomine conserves, horterisque illum ad utilia et honesta, talemque de Ecclesia illa curam habeas, ut quod per illum male et inutiliter omnia agente negligitur, per te tamquam prudentem et rationis compotem supleatur.

Datum – – – – – – – – –