Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

9. fejezet - VETÉSI LÁSZLÓ

9. fejezet - VETÉSI LÁSZLÓ

Az 1460-as években Ferrarában tanult, Guarino iskolájában. Görög és latin beszédeit, verseit kortársai nagyra becsülték, Janus Pannonius dicséretét is kiérdemelte. Diákkori verseinek kéziratát a modenai Biblioteca Estense őrzi. 1473-ban veszprémi nagyprépost. 1475-ben Mátyás követségbe küldte Rómába, IV. Sixtus pápához. Életének további alakulását nem ismerjük.

Források: Analecta monumentorum Hungariae historico-literariorum maxima inedita, kiad. TOLDY Ferenc, Pest, 1862, 19862, 149, 152–153, 158–160, 163–164 és Janus Pannonius – Magyarországi humanisták, 887, 889–890, 894–897, 901.

ORATIO AD SUMMUM SANCTISSIMUMQUE PONTIFICEM SIXTUM IIII. PRO PRAESTANDA OBEDIENTIA NOMINE INVICTISSIMI PRINCIPIS DIVI MATHIAE SERENISSIMI HUNGARORUM AC BOHEMORUM REGIS

(Partes selectae)

Quarto nonas februarii MCCCCLXXV.

[...] Enimvero Pannonii, ut sunt, ita et habentur universae christianae reipublicae muri loco esse orientem versus et gelidam arcton: quo diruto nullae christianae vires vastum Turchorum impetum sustinebunt, uti omnes altioris prudentiae viri sentiunt, et summus ille sapientissimusque pontifex Pius II. pro maximo rerum usu, quo ceteros anteibat, confirmare solitus erat. Cum validissima item callidissimaque Bohemorum natione, foeda multiplicium haeresum labe coinquinata, diu in arte ancipiti contendere, pro Romanae ecclesiae amplificatione et apostolicae maiestatis tuitione: quod munus cum arduum esset, nulli unquam principes christiani inventi sunt, qui vel ab imperio summorum Romanorum pontificum sacrique cardinei collegii precatum obirent praeter excelsi animi Regem Mathiam, et ni mali Christiani ei impedimento fuissent, profecto iam pridem omnem illam nationem ad verum Christi cultum et sanctae fidei lumen vertere potuisset. Quantum vero hic invicti animi Rex pro sancta sede apostolica, Romanae ecclesiae dignitate et christiana religione atque plebe, tam adversus immanissimam Turchorum nationem et infidos Bohemos, quam alios complures acerrimos fidei nostrae hostes effecerit, cum alii non pauci apostolicae sedis legati, tum vero colendae memoriae Pater ille praestantissimus atque integerrimus, Sancti Angeli Cardinalis et piae recordationis antistes Laurentius Roverella Ferrariensis quondam episcopus, vir doctrina, moribus et vitae sanctimonia longe clarissimus, sanctae sedi apostolicae affatim declaravit; postremo autem R. in Christo Pater et Dominus Marcus tituli Sancti Marci Cardinalis, vir omni doctrinarum eminentia, omni morum elegantia, omni fulgore virtutum, omnique vitae sanctitate pollentissimus, qui tuo inprimis, beatissime Pater totiusque sacri cardinei collegii nomine, Pannoniam, Bohemiam atque Poloniam ita integre, ita severe et laudabiliter, itaque sancte obiit, sicut quivis unquam antea. Considera proinde, Pater Sanctissime, vosque clarissima mundi lumina, R. Cardinales, vobiscum reputate, si Hungari, si gloriosissimus Rex Mathias, de vobis deque universa republica christiana benemeritus est? O pannones, fidissimos atque obedientissimos Romanae ecclesiae filios! O genus Hunnorum christiano cultui deditissimum! O Regem Mathiam, omnium gentium literis ac linguis praedicandum! O principem omni immortalitatis custodia dignissimum. Subnectam etiam illud, quod non parvi pendendum est, sanctam hanc Romanam ecclesiam sacrae celebritatis tempore a nulla natione magis frequentari, quam Pannonia, quod minus eveniret, si incliti Pannonum reges romanis pontificibus non summe essent dediti. [...]

Quare initio proloquar rempublicam christianam nunquam maiore in periculo fuisse. Nam dum christiani principes fere omnes privato magis quam publico student commodo, suae, quam communi utilitati; eo ventum est, ut in neglectum christianum imperium undequaque fiat impetus, cuncti illud lacerent infideles. A meridionali et occidua plaga Saraceni, a septentrione hi, qui nova nuncupatione tartari nominantur, ab oriente turchi. Itaque vel coeco manifestum est in quam angustum orbis terrae angulum inclusa sit christiana dignitas atque libertas. Non eam ob causam veteres illi magnanimi sanctissimique principes rempublicam christianam ex parva magnam fecerant, ex angusta latissimam: ut posteri, ex magna et pulcherrima minimam vel omnino nullam redderent. Sed dum cuncti eius administratores ignaviae et impacatis odiis student, eo ventum est, ut ferox Turchorum natio multa florentissima oppida, nobilissimas urbes et ditissimas provincias Christianorum occuparit, eorum dominis et principibus crudelissime necatis, cetera plebe in acerbissimam servitutem redacta, omnique divino cultu impudentissime foedato: itaque enixe iam orbis imperio inhiat, ut nonnisi parto illo et subacto quietura videatur. Isti, ut quidam arbitrantur, e Scythia, ut nonnullis placet, ex Parthia gente sagittaria Mediae, Persidi et Babyloniae finitima provincia erumpentes, Cappadociam, Pontum, Bithyniam, Ciliciam, Pamphyliam, Paphlagoniam, plerasque item alias minoris Asiae provincias in suam ditionem redegere, eiectis inde christianis; neque eo contenti, traiecto Hellesponto Machedoniam, Thraciam, Atticam, Boeotiam, Phocidem, Achaiam, non paucas Illyrici regiones, magnamque Epiri partem, complures in Aegeo ac Ionio mari nobiles insulas occupavere. Praeterea vero quanta cum saevitia et crudelitate in eadem ipsa Thracia Byzantium, regiam urbem et totius Graeciae caput, nobilemque insulam Euboeam oppresserint: supervacaneum esset narratu, cum ea res pro sua magnitudine iam pridem nota sit omnibus. In Pannoniam quoque saepius irrumpendo, maximas edidit direptiones. Iam vero omnino in Italiam invadere statuit, et romana dignitate potiri, et certe, ni maturatum extiterit a christianis principibus, omniumque primum a te, Beatissime Pater, in afferenda ope ipsis christianae fidei propugnatoribus: ocyus actum erit de christiana libertate. Veniet enim impius ille Turchorum tyrannus, Calabeus, in Italiam; iterum dico, veniet: enimvero Italiae imperio inhiat, Italiae provinciarum nobilissimae atque ditissimae dominari cupit, seque toto nixu ad id comparat, tantumque secum ductabit exercitum, quantum nullae unquam nationes, quae Italiam invasere; roleis praeterea non cum deficiet ingens, quo pernicius omne christianum imperium invadat, opprimat, laceret, et suum ad foedissimum cultum avertat. Iam, me hercule, intueri videor christianarum provinciarum vastitatem, aeternoque regi addictorum populorum clades innumeras; fidelium summi dei mancipiorum caedes ingentes; divina et humanaque iura violari; iamiam captivam duci cerno christianorum multitudinem, omnia ferro ac igne vastari, in omnem sexum atque aetatem saevitum iri, et, quod solo auditu horrendum est, paulo post affore cerno diluvium – non quale Noe vidit, estque expertus olim, aqueum scilicet, vel, quale futurum esse non ambigimus, igneum, – at proch dolor! sanguineum et ex sanguine christianorum, quem inexplebilis ille tyrannus sitit, nec prius voti se compotem ducit, uti persaepe iactare solet, quam omnem populum christianum subegerit. Consule ergo in medium, Pater sanctissime, et totas effunde vires, ne haec eveniant. Consulite, praecipua Romanae ecclesiae membra, celeberrimi cardinales. Consulite reverendi praesules omneque hominum genus huc adducite. Modo vos annitamini pro viribus, non equidem divinum aberit auxilium. An nichil ad vos attinere putatis damna et pericula fidelissimorum sociorum, fidissimorum amicorum, et de republica christiana optime meriti populi Hungarici: videlicet falsa equidem vos habet opinio, si ita sentitis. Ego enim Italiae salutem et conservationem non Italorum duxerim: etiam divitias ac fidem, auctoritatem et benivolentiam amicorum, imprimis Hunnorum, qui plane ex omni christianorum coetu vastam impiae Turchorum gentis potentiam conatu omni nituntur infringere. Veteres Romani, negociatoribus quibusdam extremae sortis hominibus per contemptum violatis, cum potentissimis nationibus gravissima bella persaepe gesserunt. Legimus Corinthum, inclitam olim Achaiae urbem, a Romanis prope fuisse excisam, quod eorum legati indignius istic essent appellati. Memoriae proditum est eosdem nulla affectos contumelia, nulla provocatos iniuria, ob socios tantum, opulentissimis regibus difficillima bella intulisse. Tu christianae reipublicae pater atque princeps, Pontifex Maxime, Vosque R. Cardinales! vastum hunc Machumeticae gentis tyrannum, immo portentum nefarium inultum esse sinetis? qui tot christianae ditionis florentissima oppida, tot magnificas civitates, tot ditissimas provincias sit depopulatus; qui saepius divino cultui mancipatorum hominum ingentem turbam, omni prius affectam supplicio, crudelissime necarit; qui non aetati, non generi, non sexui unquam pepercit; qui Perillum illum Atheniensem novo et inusitato cruciandi genere superavit? quodque iis cunctis maius est et formidabilius, qui post tot impia facinora, omnem apostolicum principatum subvertere nititur: nihil enim magis odit, nec vehementius persequitur ipsa ecclesiastica dignitate, qua incolumi reliquo christiano orbe potiturum se diffidit: propterea in id unum toto nixu incumbit. [...]

Cura igitur atque effice, Pater Sanctissime, ut Pannoniis, de christiana republica optime meritis, tempestiva non desint auxilia, ut divinam religionem et christianum populum omnemque apostolicam maiestatem tueri possint, ad istudque omni te nixu compara. Imitare, imitare sanctissimum illum sapientissimumque Pontificem Maximum, Pium II. in hac apostolica sede iis quondam fatis constitutum, ut non prius contentum se existimaret, quam impiam Turchorum gentem debellaret, si diutius ei vita contigisset. Iterum dico, imitare, quodque ille morte praeventus conficere nequivit, tu Deo Optimo Maximo annuente perfice, divumque Mathiam, obedientissimum filium tuum, inclitum Hungariae atque Bohemiae Regem, nomine omnium Pannonum et cunctorum fidelium Bohemorum, die hodierno veram et sanctam obedientiam tibi, tanquam verissimo Christi Iesu vicario, praestare certo teneas. Precor itaque Deum immortalem, ut tanta cum vehementia in Turchum mea te inprimis Beatissime Pater, cunctum cardineum senatum et omnem populum fidelem inflammet oratio, quanta olim Timothei Musici carmen Alexandrum Macedonum regem concitavit ad arma.