Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

PETRUS DE VARAD AD MICHAELEM DE KESZTHEUL

PETRUS DE VARAD AD MICHAELEM DE KESZTHEUL

Venerabili in Christo Patri Michaeli de Kesztheuly Lectori, et Canonico Strigoniensi, Fratri nostro carissimo, Petrus Archiepiscopus Colocensis Salutem.

Venerabilis Frater noster. Dici nequit, quam gratissimo videramus animo Literas illas, quae in negotiis nostris scriptae fuerant, non fuisse praesentatas, verum huc remissas. Habemus Vobis, et Domino Praeposito, de hujusmodi diligentia, et amicitia vestra gratias, et rogamus, ut illi humanitate condecenti nostro nomine gratias referatis, et simul paratam illi, in quibus possumus, complacendi voluntatem offeratis.

Caeterum a Reverendo Domino Waradiensi nuper inter colloquendum, cum de Johanne Canonico Quinque-Ecclesiensi sermo incidisset, intelleximus Epigrammata illius, quae Nos alias jussu Regis Matthiae in unum collegisse meminimus, apud Paternitatem Vestram transscripta; quae nos certe avidissimo cuperemus videre animo, cum ob illius praestantissimi Viri memoriam, tum vero quod multis verborum salibus, et rerum varietate exuberent, adeo ut neminem unquam Poetarum viderimus, vel illum Epigrammaticum Poetam Martialem, rem magis expressisse. Noster liber, quem in pergamenam transscribi feceramus, sub adversitatis nostrae tempore amissus est: Rogamus Paternitatem Vestram, si carere libello ipso, parvo tempore poteritis; facite, ut illum habeamus, cito enim transscribi faciemus, vel si eo vos quoque interdum pro solatio indigetis, facite Vos transscribi tantum, sed emendate, et nos labore duplici transscribendi videlicet, et remittendi levabitis. Valete.

Ex Buda Sabbatho post Nativitatis Johannis Baptistae. Anno Millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto.