Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

IACOBUS PISO ERASMO ROTERODAMO

IACOBUS PISO ERASMO ROTERODAMO

Piso Erasmo Roterodamo suo s. d.

Quod tuis alioqui iampridem mihi redditis, Erasme doctissime, aequo forte serius respondeo, perfrixisse tibi in amicitia fortasse videri possum; a quo tantum revera absum, ut strennue negem te sine ullum mihi momentum fluere. Eatenus enim cordi meo insedisti ut nulla unquam aetate, nulla arte inde evelli possis. Et nego et inficias eo ullam mihi aliquando conversationem cum quocunque fuisse amoeniorem. Nam usufructum taceo; quem tamen non absque ingenti foenore accepi, debebo plane perpetuum tibi, qui me literatissima atque humanissima tua conversatione ad literas iampridem residem quasi postliminio revocare coeperis. Atque utinam perpetem mihi vitam tecum liceat traducere; et diutius et iucundius forte viverem. Quod cum fieri haud quaquam possit, mutuis saltem literis quantulancunque capiamus voluptatem. Nolo te altius emonere, ne me forte de tua erga me benevolentia dubitare putes. Ego item abs te invitari nolo; qui iam sponte paratus sum nihil minus quam ad te meas negligere.

Veniam mihi non gravatim, spero, huius morae dederis; cui profecto tantum forte inciderat occupationum, ut ne meus quidem esse complureis dies potuerim. Testes mihi erunt Muschoronus et Thomas nostri, quibuscum soleo, quoties per ocium licet, familiarissime agere. Cum Christophoro tuo post te absentem nihil nisi obiter egi. Nosti qua sim fronte, in amicis nihil candori confero, adeo non praefero quicpiam. Quo ille in te sit animo, me nosti melius; puto tamen recto atque constanti esse. De me autem id tibi persuadeas velim, esse plane neminem cui in te amando cesserim; vellem id mihi ita licere, ut lubet, re ipsa comprobare. Animum certe fortuna neque unquam abstulerit neque mutaverit, quin et tecum ubique et tuus sit omnino totus; utere ergo Pisone tuo et semper et libere. Non fallam opinionem tuam.

Conditionem ex Anglia tibi delatam plurimum laudo. Tardiore sum ingenio quam ut consulere tibi valeam (non enim sus Mineruam); te tamen ipse examina, sed ita ne exanimes. Festiva quidem res est divitem esse, multo tamen festivior liberum esse. Si utrunque simul fortuna porrigit, utraque manu assere. Meretur omnia animus ille tuus nulla non virtute insignis; merentur et Graecae et Latinae literae, quibus ad invidiam usque excellis, quae vel ipsae tibi plurimum debent, neque patronum suum diu patientur latere. Alii quod velint dicant; ego ingenue fateor lucubrationibus tuis me veterno excussum esse. Vale, doctissime et idem suavissime Erasme. Ego valeo.

Roma pridie Cal. Iulias M. D. IX.

Expecto abs te epitaphia scurrulae istius merobibi. Te precor ne me fallas. Ab aliis doctis tuis amicis alia super eo impetrabis et ad me mittes.