Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

IACOBUS PISO ERASMO ROTERODAMO

IACOBUS PISO ERASMO ROTERODAMO

S. Quemadmodum facile inveni, Erasme doctissime, quas Velio nostro, quod is tibi ad me scribendi auctor fuisset, gratias confestim agerem, ita quas tibi id tuapte etiam manu praestare dignato tandem agam, neque invenio neque reperio ullas, praesertim tuis in me officiis pares. Habet fortasse Velius hostimentum aliquod Pisoni debitum, certe si non aliud, mutuum saltem amorem et parem amicitiam. Porro tua in me et antiquiora et ampliora sunt merita quam ut quovis officio, adeo non hostimento, redimi possint. Iam vero quod ad me pertinet, ego hac in re satis me felicem satisque beatum existimavero, si veteris amicitiae loco me non moveris; quem revera ita semper et servavi et servaturus sum, ut cum vitam etiam ipsam deservero, illum tamen nunquam videar deserturus fuisse, praesertim si quid fidei erit aliquando literis post cineres; non iam meis, alioqui illiteratioribus quam ut illas mihi optem esse superstites, sed eorum qui constantissimi mei in te animi testimonium ultro tibi praestiterunt, quales fuere non pauci quibus meum de Erasmo iudicium non displicuit. Accessit iis et Velius noster, e cuius oratione te scribis cognovisse me perpetuo mei similem esse et Erasmi patronum acerrimum agere. Qua in re quid praestare tibi possim non video, a laudatissimis ita laudato viris ut curione nullo, adeo non ut Pisone, praecone egeas. Porro Erasmum privatim semel et intus et in cute mihi cognitum cur non uno semper ore publice laudem, colam, venerer? De quo quid quisque sentiat, per me cuique sit liberum ac integrum. Ego id uni illi tribuo quod non iis quos legerim omnibus. De iis loquor neotericis, qui Christianae theologiae recte consultum voluerunt; a factiosis enim istis ingeniis et scolasticis semper abhorrui. Atque utinam a parvis olim mihi in haec usque tempora nulla in iis alia quam Erasmica lectio venisset in manum!

Atqui erit hic qui me dicat alia non legisse. Pauca legi, fateor, si fructum expendo; sin laborum et temporis iacturam, nimis quam multa. Illud enim genius mihi meus semper suggerebat, plus nimirum ostentationis in Christi Evangelium per nonnullos interpretes, ne dicam coniectores et ariolos, invectum fuisse quam candidissima per se veritas postulasset. Quid in illis profecerim nescio; hoc unum plane scio, me plus condimenti ex una aut altera Erasmi hausisse pagina quam non e plaenis tot interim magistrorum voluminibus. De meo loquor palato, ut is interim vel a duobus convivis tertius dissentire vel e diametro videatur. Qua in re ita mei semper fui similis, ut nunquam uno simul ore et calidum flaverim et gelidum, sive id publice sive privatim usu venisset. Quod ita iam ubique gentium, quibuscum versari mihi obtigit, in confesso est, ut si quid in iis quacunque etiam ex causa velim, nulla tamen valeam mutare, nisi forte mei optem dissimilis fieri: quo nihil unquam mihi fuit alienius. Audierunt ista ex me reges, pontifices, principes, praesertim vero pares amici, quibus non magis Erasmi doctrinam quam Erasmum ipsum praedicavi. Qui non tam in mea verba quam in rem ipsam amice coniurarunt: etiam si subinde non deessent qui, ut reliqua plausibiliter probarent, ita indignius ferre viderentur quod Lutero (pace tua dixerim) auctor fuisse putareris ut tot mundo fabulas pareret. Id et a multis tibi appingi non is inficias.

Porro ne vetera et iampridem non semel audita repetam, hoc saltem unum utpote novum assuam. Caenabant Pragae cum Rege et Regina forte nuper Andreas Burgus, Caesaris orator, raro vir ingenio, ac illustrissimi marchiones Brandemburgenses fratres, Albertus Prussiae magister et Georgius, Bohaemique proceres duo. Ibi casu nescio quo obortus de Lutero sermo, non admodum gratus principibus meis. Id ubi observaret ex marchionibus alter, ut principum Erasmo regie faventium animos leniret, adiecit principio Luterum omnia ex Erasmo hausisse, et probe inter sese convenire. Id ego ingenue audisse me quidem a multis etiam non negabam; caeterum longe se rem aliter habere non paucis argumentis ostendi, praesentissimo autem eo quod ex tuis ad me literis recens tunc mihi redditis proferebam. Tuebantur nihilominus priorem nonnulli sententiam. Iussi interea literas tuas afferri. Allatas primum Regina praeripuit, agnoscendae manus avida, mox et Rex ipse; hanc tamen prius cognoverat ex iis quas ad me adhuc Romam olim Sena dederas. Volat deinde epistola per omnium manus, fit silentium, legitur, lentescit vulgaris opinio. Hic e vestigio qui stabant, stabat autem aulae corona, pedibus, qui item sedebant, manibus in meam omnes ivere sententiam. Videbar hic mihi coronam, si non triumphalem, certe civicam optimo iure meruisse, ut qui eodem tempore et clarissimum civem de republica optime meritum servassem, et tam praefractum hostem iam non unum strangulassem, neque tamen relicto in ea pugna loco.

Sed haec fusius forte quam oportuit, in re praesertim plusquam seria; non enim non video quam nihil omnino ludicrum patiatur, ut quae gravissimum in proximo minetur exitum. Et vehementer profecto vereor ne sera nimium futura sit quaevis consultatio, ipso etiam Lutero palynodiam iam nunc cantare incipiente. Errant, errant magnopere mea quidem sententia omnes qui huius mali finem ita circumscribunt ut, postquam in sacra et clerum populariter saevitum fuerit, profanis protinus abstineatur. Longe profecto aliter haec cadet alea, nempe ut semel armatas hoc tandem praetextu manus in omnium dignitatum et magistratuum, adeoque etiam (si diis placet) in principum ac regum, iugulos et cervices stringi et mergi audiamus aut etiam videamus ipsi. Quid enim sanctum, quid salvum, quid postraemo tutum esse poterit, soluto semel religione et legibus populo?