Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

14. fejezet - STEPHANUS TAURINUS

14. fejezet - STEPHANUS TAURINUS

Jagelló-kori humanista költő. Morvaországi német családban született valószínűleg 1480-ban, eredeti neve Stieröxel. Olmützben és Bécsben tanult, 1511-ben Bakócz Tamás szolgálatába állt. Elkísérte a bíborost nevezetes római útjára is, így a Dózsa-féle parasztháború kitörésének okait és körülményeit igen jól ismerte. 1515-ben fogott bele a Stauromachiába, mely halála évében, 1519-ben jelent meg Bécsben.

A mű keletkezésének körülményeiről, irodalmi mintáiról, alkotói módszeréről bőven szól a Dedicatióban, mely éppen emiatt a kor irodalomszemléletének fontos dokumentuma. Taurinus munkáján bécsi tanárának, Joachimus Vadianusnak (Watt) hatása érezhető. A vers címe a Homérosznak tulajdonított Békaegérharc (Batrakhomüomakhia) címének applikációja, s már ez sokat elárul a szerző nézőpontjáról. A Dózsa-eposz számos antik forrást imitál, legfőképpen mégis Lucanus Pharsaliáját követi. Bár teljességgel elfogult, ellenséges a Dózsa-lázadással és magával Székely Györggyel szemben, történetmondása mégis sok hiteles részletet megőriz számunkra, s jól érzékelteti az események sodrát. Irodalomtörténeti értéket részben témaválasztásának különössége, részben irodalmi modora, a borzalmak horrorisztikus ecsetelése ad a műnek. Ez utóbbi nem önálló lelemény, hanem az antik eposzok – például az Íliász – óta ismert irodalmi fogás.

Taurinus nagy hatással volt Nagyszombati Mártonra, aki törökellenes versezetét szinte teljesen a Taurinus művéből merített költői eszközök átvételével írta meg.

Források: Stephanus TAURINUS Olomucensis, Stauromachia, id est Cruciatorum Servile Bellum, ed. Ladislaus JUHÁSZ, Budapestini 1944, 1–4, 5–6, 18–20, 40–43 (BSMRAe); Szöveggyűjtemény a régi magyar irodalomból, I, szerk. KLANICZAY Tibor, Budapest, Tankönyvkiadó, 1963, 197–199; Janus Pannonius – Magyarországi humanisták, 227–287.

STAUROMACHIA

(Partes selectae)

DEDICATIO

Stephanus Taurinus Olomucensis illustrissimo principi et domino domino Georgio marchioni Brandenburgensi, serenissimi principis Lodovici Ungariae et Boemiae etc. regis potentissimi tutori dignissimo etc., domino suo gratioso humiliter commendat.

Cum superioribus annis, princeps illustrissime, apud reverendissimum indulgentissimumque dominum meum dominum Ioannem Thurzo praesulem Vratislaviensem meo cum Venceslao de Wylhartycz iurium professo, viro non minus lepido, quam festivo Nissae Socraticum ad symposion scitis quibusdam convictoribus suis vocatus pariter assedissem, tum de te illustrissimo principe, tum de bello, ut vocant, cruciferorum sermo habitus est, ubi animum eius hoc uno scrupulo vehementer angi aiebat, avebat enim scire, quibusnam impulsoribus, quo fato, qua denique ratione permoti fuerint Pannonii agricolae, ut contra regni illius nobilitatem tam propalam arma sumpserint Mavortia, nam ea tempestate illustrissimam dominationem tuam nonnihil damni ab iisdem perpessam fuisse inaudiverat. Ego vero tunc variis permotus rationibus tacere potius, quam multa inconsulto effutire malui. Nihilominus dominatio sua reverendissima, quae sua est et humanitas et benignitas prope singularis, me, cui merito praecipere poterat, valde benigniter stimulabat, ut Marte meo tam initium, quam exitum plebei furoris huiusmodi caeteraque id genus omnia, quo fieri posset compendiosius, conscriberem, conscripta quantocius publicarem. Quare ego, qui multis de causis imprimis tuae illustrissimae dominationi, deinde toti Thurzigenae domui omnia debeo, iniunctam mihi provinciam obviis ulnis et assumpsi et nedum ea, quae desiderabat, liberalis hospitis more, qui ientacula tantum poscenti amico ipsum nisi exaturatum abire non patitur, sed etiam multo plura perscripsimus; quinque enim libros carmine hexametro a nobis olim scriptos sacro nomini tuo dedicare instituimus. Utinam eiusmodi sint, quae vel tuis in me meritis vel meae erga te observantiae respondeant! Hae, inquam, nugae nostrae non modo ad severum unguem exactae non sunt, verum ne primam quidem manum totam acceperunt. Nuper enim, dum Istrogranae aulae maererem, partim continuis rauci fori patrociniis, partim reverendissimi domini mei domini Thomae cardinalis Strigoniensis, legati apostolici obsequiis inevitabilibus ita obstrictus eram, ut a tanti principis conspectu interdius etiam per transversum digitum abesse mihi non liceret. Itaque necessum erat inter strepentium aulicorum catervas aliquid literarum furtim transcurrere et nocturnis subcisivisque horulis fuliginosas ad lucernas quaedam excerpere, excerpta in ordinem redigere, redacta dedolare. Tandem, ubi hoc opus, cui titulum fecimus Stauromachia, paene suum ad umbilicum perduxissemus, de repente adscitus eram inclytae Albensi Transilvanensi ecclesiae, in qua per reverendissimum dominum meum dominum Franciscum de Warda eiusdem ecclesiae pontificem dignissimum tum magistratu vicario, tum aliis non vulgaribus sacerdotiis admodum gratiose suffarcinatus protomysten ago. Subinde eos libros loculosum in scrinium cum aliis chartulis meis conieci, regia Buda solvi et post longas viae ambages Albam Iuliam pervenimus vita comite et prosperantibus fatis, ubi et quotidianis negotiis instar hydrae subpullulantibus praecordia nostra sursum deorsumque multifariam distracta alio intendebant. Nec mirum id quidem. Quid enim commercii Musis esse potest verbosis cum iuribus? Illae summo gaudent otio literario, haec sine extremis rixarum negotiis nunquam rite peraguntur. Proinde hae nostrae ineptiae in nonum usque mensem clausae delituerant. Invaserat me adversa quaedam valetudo non minus diutina, quam gravis, cuius ego impatiens clarissimum dominum Andream Selingum, philosophiae et medicinae doctorem, languentis naturae ministrum perinde disertum atque diligentem Sibinio accersivi, qui cursu Pegaseo advolans ultra diaetam mihi iniunctam id speciatim, ne quid omnino librorum attingerem, interminabatur. Ego autem in Plinii sententiam pedibus iturus omne id temporis, quod studio non impertiatur, perire ratus committere nolui, ut sumptum pretiosissimum vilissimus corporis morbus sibi totum abriperet, praesertim cum hanc vitam velut alioqui caducam et incertam praeter literatoria otia nihil suavitatis habere, ita ad bonas literas perdiscendas plerisque breviusculam contigisse ipsa rerum experientia certiores facti sumus. Intermissis igitur iurisprudentiae aliisque gravioribus studiis redeunte pristino vigore humaniores delicatioresque Pegasidum et Charitum fontes delibare destinavi. Revolvi confestim chartophylacii mei schedulas; tum forsitan diis ita volentibus Stauromachia nostra in ipso statim limite in manus incidit pulvereo situ et blattis iam paene obducta, quam etiamtum denuo recognovi. Placuit, sed non aliter, quam primus partus puerperae. Eius ego editionem elephantis catulos cunctatius operiri debere persuasus eram, ne eam vituperonum dentes livoris cote acuminati discinderent. Sed subiit subita Apellei illius celebratissimi dicti memoria, qui, cum Protogenis opus immensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur, dixerit, quod manum ille de tabula tollere nesciret. Accessit Plinii Secundi memorabile illud praeceptum: Nimia cura deterit magis, quam emendat. Idcirco hoc opus nostrum nostra sub incude eatenus fuit, quatenus illevigatis et crudis quibusdam Fabii Quintiliani acrimonia expunctis potius, quam exquisita verborum pompa asciticioque rerum decore inumbratum, sed politum et perquam musteum prodiret. Videor mihi modum servasse in excogitatione, in perorationibus, in parabolis, in commiserationibus, in ornatu, in exclamationibus, in manuum consertionibus aut in adstructione, quamquam contractius ea quidem, atque poetae solent; hoc ideo, ne historiae veritas, quae potissimum integra asservanda est, affectatis cincinnorum cooptationibus minuatur. Quapropter, cum superius praefatus sim hasce nugulas nostras nobis non usquequaque displicere, eas ipsas ad te munificentissimum principem, dominum meum undecunque gratiosissimum transmittimus. Quodsi tibi feturam hanc nostram placituram esse intellexero, sciolorum quorumcunque tanquam poetridarum picarum rumusculos anilibus fabulis persimiles non pluris fecero, quam culicem Indus elephantus. Mussitent illi; Taurinus ex Virgilii, Catulli, Lucani, Martialis, Horatii, Ovidii, Iuvenalis, Ausonii, Persii, Silii Italici, Statii, Claudii, Io. Pontani caeterorumque roleicorum vatum hemistichiis ac etiam versibus Stauromachiam suam congessit; hanc eorum procacem petulantiam nos Maroniano apophthegmate retundemus, quod ipse suos in Virgilimastigas retorquere solebat, perquam funestum esse vel Iovi fulmen eripere vel clavam Herculis e manu Herculea extorquere. Denique obnoxii animi et infelicis ingenii est deprehendi in furto malle, quam mutuum reddere. Ego ingenue fateor Lucanum belli Pharsalici cantorem in hoc intrito calle mihi ducem antesignanum fuisse, unde et ab eius primitio versu a nobis nonnihil immutato Pannonicum hoc servile bellum non abs re sumus auspicati, quatenus pius et candidus lector in ipso statim operis ingressu primordia Lucana pro Taurinianis agnosceret. Similiter et ex aliis poetis in nomenclatura superiore designatis non pauca mutuati sumus voto nostro correspondentia. Modo, quicquid id est, eius praeconium tuae illustrissimae dominationi totum defero. Etsi benignis auribus tuis haec ceu illepida et inepta fortasse videbuntur, eo tamen facilius feres, quo Tullius ille Romanae facundiae facile parens aiebat opus esse ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi et negotia et tempora eripiunt. Mihi satis esto, ut servato historiae decoro contractum debitum meum aere etiam alieno persolvam, dummodo illustris magnificentia tua more patientissimi creditoris versuram pro credito excipere non renuat, maxime si ludio ille Terentianus neget quicquam dici posse, quod non sit dictum prius. At mihi forsan abs te, optime princeps, obiicietur perexiguum hoc munusculum tua magnificentia minime dignum esse. Confiteor equidem neque ierim infitias Iovi optimo maximo sacrificos inter honores saepiuscule caespitem et exiguo placuisse farra salino. Longius me provexit dulcedo quaedam, qua illustrissimae dominationi tuae coram loqui videbar, et fuissem profecto impendio verbosior, nisi me epistolae ratio receptui canere compulisset, ne modum, quem etiam orationi adhibendum esse maiores nostri putaverunt, ego in praeliminari ac nuncupativa praefatione excessisse dicar. Vale, literatorum singulare perfugium, tuumque Taurinum apud invictissimum principem et dominum dominum Lodovicum Ungariae et Boemiae etc. regem Christianissimum sedulo commendatum habe.

Alba Iulia ad Kalendas bifrontis Iani anno Christiano MDXIX.

LIBER I


           Bella per Ungaricos plus quam servilia campos
       Magnorumque duces scelerum plebisque profanae
       Colluviem et causas tantarum dicere reru
       Fert animus. Non vos, celebres Permessidos undae
  5   Cultrices, nec, quae, sacra, vati, oracula, adestis,
       Nec te, qui summum gemino feris aethera colle,
       Carminibus, Parnase, petam nec Hyantida cantu
       Aggrediar, sed vos, Erebi impia fata, sorores,
       Et vos, irrequies labor, atri numina Averni,
10   Eumenides, tristemque procax Acheronta movebo.
           Vos precor, o vos, quae terris insomnia aperto
       Nocte polo secreta hominum, secreta deorum
       Vulgatis, tenues umbrae et sine pondere corpus.
       Dum nullus nostris protenderit auribus auceps
15   Retia nec vobis testes referentibus adsunt,
       Pandite per tenebras causam, cur durus arator,
       Pannoniae servile pecus, servilia bella
       Moverit et leto proceres proscripserit atro.
       […]
55   Stulti mortales, fieri qui talia frustra
       Creditis et vino, dapibus somnoque sepulti
       Ad vitae medios raro pertingitis annos.
       Tu quoque, quod crudam mortem gladiosve timere
       Nescis, scis hominum sanctas pervertere leges,
60   Aurum, cunctorum plus quam exitiale malorum
       Virus, et abstrusae, vos hoc, vilissima rerum
       Pars, bellum movistis, opes, semperque parastis
       Pacificae genti plebeiam seditionem,
       Exilia, interitus, lites, periuria, fraudes,
65   Proelia, furta, dolos, cum proditione rapinas.
       Hinc scelerum radix, quae, quanto antiquior esto,
       Tanto plus patulis rimatur faucibus aurum
       […]
       

LIBER II


       […]
           Sim licet ignarus sophiae, cunis et ab ipsis
       Nescierim sacrata loqui, tamen illa lubenter,
85   Si modo vos linguis animisque favebitis, orsus
       Dicam, quae iuvenis suggesto stantibus alto
       Bardocucullatis caput olim a fratribus hausi.
       Non ignoratis, quam sit scelerata propago
       Nobilium falso maiorum stemmate gaudens.
90   Quum non arma atavis data, verum nobilitatem
       Virtus clara parit, non ambitiosa potestas
       Cum virtute coit. Sapiens et dogma disertum est:
       Qui vult esse pius, trabeatis exeat aulis
       Pauperiemque colat rabido livore carentem
95   Et quae sub tanto rerum discrimine celsum
       Sola caput coeli rutilantibus inserit astris. –
       Olim, ubi turpe chaos, rudis indigestaque moles
       Orbe sub informi pulchra sine luce iacebat,
       Consilio discreta dei stabilitaque formas
100   Accepere suas, proprios facta omnia vultus;
         Dehinc opifex rerumque sator post omne creatum
         Quum protoplaston limo telluris Adamum
         Eius et ex costa consortem fingeret Evam,
         Quis tum Caesar erat? quis rex, quis miles ad aurum?
105   Qui proceres? dominus quis princeps? Omnibus idem
         Si nobis pater est, nullum dominum esse putemus. –
         Denique Romani, quibus ingens paruit orbis,
         Dites patricii, sed nomina pauperis aevi;
         Serranus curvum flexit dictator aratrum,
110   Fabricii Fabiique suas burique trahaque
         Squalentes trivere manus, ignobilis oti
         Mollia quin etiam pictae plumaria spondae
         Spernebant et harundineo lenire soporem
         Tomento et querna rugientem pascere ventrem,
115   Amne sitim vitreo restinguere; at impia monstra
         Nobilium census pretium diffundere censu
         Aut sua ab alterius iacturis commoda quaerunt
         Aut passum instaurant alieno funere damnum;
         Picti oculis fusique coma roseique labellis
120   Ungunt Assyria rorantia pectora myrrha;
         Delitias molles et olentia tempora sertis
         Illecebrasque omnes referunt similesque puellis
         Aurea purpureum subnectit fibula pectus. –
         Mors illis pretium, tormenta immania curae,
125   Maiorum tabulas frangunt et velle paterno
         Obveniunt (parvo nunquam contenta paratu
         Luxuries), census patrios proavisque paratas
         Divitias plenis perdunt bellaria mensis;
         Ambitiosa fames epulas terraque marique
130   Tempore quaesitas multo nox decoquit una.
         Nunquam Clitorii delibant flumina fontis,
         Semper inescati stomacho vulgaria temnunt
         Et peregrina bibunt auro murrhaque Falerna;
         Phasiaca Argoa primum traducta carina
135   Rara avis illorum cenas et prandia complet.
         Hos apud haud sane minimo discrimine refert,
         Quo gestu lepores et quo gallina secetur.
         Namque abacum ad lautum cultello scite volanti
         Chironomus structor quadras dispensat iniquas. –
140   Regia perdundos circum palatia fumos
         Vendere virtuti adscribunt, blaterare lepori;
         Immodici iactatores scelerum usque suorum,
         Fabula quo fiant populi, per compita vulgo
         Traducunt proprium crimen sine fronte modoque. –
145   Iura deum legesque hominum discrimine nullo
         Et rixosa fori vendunt tabularia, vendunt
         Iustitiam; censent ibi fas, ubi maxima merces;
         Nil pudet assuetos sceptris; impune licebit
         Quodlibet; ut longa nil assuetudine maius,
150   Sic crebro agnatam malus usus transit in artem. –
         Virtutem laudant admiranturque probatam,
         Ut pueri Iunonis avem, maluntque videri,
         Quam esse boni, quos et viduas stuprare pudicas,
         Casta puellarum temerare gynaecia, sponsas
155   Innuptas premere et thalamos violare iugales
         Depuduit, quos perfregit vesana libido,
             Dum Curios simulant et Bacchanalia vivunt;
         Promittunt rigidos caperata fronte Catones;
         Incusator erit, verum qui his dixerit; omnes
160   Omnia nugantum promittunt more procorum,
         Quaeque volunt, nolunt, nolunt nunc ultro cupita. –
         Tam verbis miseros, quam factis fallere servos
         Distinguunt avidi nullo discrimine, quorum
         Si scelus et scelerum sua propria nomina quaeras.
165   Promptius aestatis spicas vel gramina veris,
         Autumni foetus, hiemis nimbos et aperti
         Astra poli Libycasque magis numerabis harenas. –
         Accedit, gravius quod servi more premamur,
         Sibila dum fessi toleramus colla labore. –
170   Iam, si tempus adest, subducite colla tyrannis;
         Praesertim si iura iubent obstare tyrannis;
         Iure dato nobis uti legumque licebit. –
         Certe opus est passim reges iugulare et amica
         Libertate frui, nova iura, abolere vetusta
175   Pragmata nobilium monitisque salubribus aures
         Arrectas praebete meis; partibor in omnes,
         Quae ridens fortuna dabit, dabit optima quaeque.
         Non rex vester ero, fiam socius, comes ibo
         Ipseque ad arbitrium vulgi faciunda reducam
180   Concedamque libens, posito diademate vestrum
         De me iudicium non indignabor haberi.
         Regnorum sub rege novo mitissima sors est. –
         Vos, dum occasio erit, vestrorum cognita fratrum
         Forma nec adversa conspecti fronte parentes
185   Permoveant, suus est omni anteferendus amori.
         Quando adeo dulce est aliena vivere quadra,
         Audendum est aliquid vel caeco carcere dignum:
         Tantus amor nostri est, tanta est victoria curae.
         Tam procul externis populis dominabimur, Hebro
190   A gelido quantum tepidus procurrit Hydaspes
         Aut quantum Scythico fluit absque Borysthene Baetis.
         Mollis Arabs nobis, nobis vaga flumina Gangis
         Curvaque Erythraei parebunt litora ponti.
         Nos ventura dies, praesens venerabitur aetas.
195   Scriptores nostris verbosa volumina gestis
         Complebunt, que posteritas in saecula mittet.
         Nam, si quid rudibus fas est promittere chartis,
         Quantum grandiloqui durabunt vatis honores,
         Tantum, crede mihi, mea vivet stauromachia. –
200   Omnia dent poenas, nihil esto a caedibus expers;
         Usque Cleonaeos ira superate leones!
         In proceres, qui sit Libyco truculentior urso,
         Vultum quisque gerat, sed vos ne cedere quisquam
         Dixerit.
                      His monitis currentes incitat; omnes
205   Trux vindicta manet. Quantum spes ultima rerum
         Libertatis habet! – Placuit sententia cunctis.
         […]
       

LIBER V


       […]
80       Zeglius ut vidit plebem fugisse fugacem,
       Exanimis maesto fera pectore fata trahebat;
       Dulcibus a mensis Mavortia versus ad arma
       Infremuit timidus dedignatusque timere
       Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
85   Postquam inter saxum et sacrum sua vota iacerent,
       Pallidior buxo, Sardis quoque amarior herbis
       Arreptis armis medios lapsurus in hostes
       Alipedem conscendit equum nec Marte sinistro
       Forte duos uno cataphractos deiicit ictu.
90   Non plus sortis habet, quam qui temerarius olim
       In patrios minxit cineres; ita fluctibus altis
       Armatos inter cuneos compressus inermem
       Immiti vultu iugulat, quem fertur in hostem.
       Factus hebes gladius, fundendo sanguine priscum
95   Perdit opus, tactos frangit, non vulnerat, hostes
       Magnanimus iuvenis, dux strenuus, acer Achilles.
       Hunc petit educto mucrone, Sapolius heros;
       Ceu tonitrus, caedis praesagus luctificus sol
       Crudelem nigro pugnam pallore notabat.
100   Proh miser! indignum vindaci fronte furorem
         Versat et excussam frameam, reliqua armaque toto
         Corde agitat capuloque manus absente moventur.
         Deturbatus equo sibi fata novissima tristis
         Zeglius haud falsa promiserat alite; densis
105   Obruitur telis, quem non vicisset inaudax
         Persa minis, virtute Alemannus, Graeculus astu.
         Implicitus lassos contortis funibus artus
         Insanit, luco velut atrox ursus opaco
         Retia rara plagis aut altis saltibus actus
110   Trux aper effuso foedat virgulta veneno;
         Sic fremit ore minax et firmos solvere nodos
         Tentabat poenasque in aperta luce daturus
         Angusta in fossa multo custode tenetur.
         Distentum crassa magnum farragine corpus.
115   Robora multa premunt, multa strue membra recumbunt.
             Mane erat, ignivomus claro dum lumine Phoebus
         Castrorum vallos niveo penetraret amictu,
         En scelerum Oceanus, quem dudum dira manebant
         Supplicia, ex humili specu lictore cruento
120   Tractus anhelanti populo spectacula praebens
         Suspicit astriferi spatiosa volumina coeli.
         Post maestos gemitus suspiria crebra profundo
         Corde vomens dixit:
                                          Mors ultima linea rerum est.
         Haec est summa dies, haec hora extrema diei,
125   Ultima sepositae caperem ne litora Thyles.
         Si placitum est, quamcunque datis, modo, numina, mortem
         Intrepidus constansque feram; nam cogere divos
         Nemo potest, nulli non rumpunt dulcia Parcae
         Stamina, sed forti pariter pavidoque cadendum est.
130   Tendendum, quo fata trahunt; sat magna peregi,
         Pannoniae heroas domui patriosque tyrannos
         Funditus extinxi. Quis me vel Marte vel arte,
         Quis tantos meruit plebeo milite honores?
         Quos pluris facio, quam ter Capitolia lentis
135   Scandere quadrigis, quam reges ducere captos.
         Sidera dum coelo, dum terris laeta redibunt
         Germina, dum surget mare fluctibus, arbore silva,
         Perpes perpetua de posteritate manebit
         Nomen et Hunnorum multa cum laude per orbem
140   Regulus agricolum cantabor, ad aethera fama
         Evehar et nullo tenebris damnabor in aevo.
         Vixi et, quem voluit, cursum, natura, peregi
         Bellipotens. Non te, Fatum implacabile, culpo,
         Quod peream, coeloque mori nil, Sors vaga, de te
145   Nec de te, Fortuna, queror; te inculpo, nefanda
         Rerum Luxuries et iners Opulentia, nostrae
         Causa necis. Tu, triste Nefas, tu, Lerna malorum,
         Conflasti haec cruda crudelia fata ruina.
         Terra, vale, nunquam repetenda, valete, triumphi!
150       Sic ait et multo spurcatas sanguine lictor
         Detrahit exuvias et dextram torre perusto
         Complet et ignitam regali fronte tiaram
         Regis ad exemplar pompis regalibus ornat. –
         Servilis belli emansor, desertor et erro,
155   Descito illudunt regi et lictore iubente
         Lurida candenti distringunt tempora ferro.
         Rupta volubilitas capitis latissima; perque os
         Perque cavas aures, oculos naresque cerebrum
         Non aliter, quam lac concretum vimine querno
160   Spissatusve liquor rari sub pondere cribri
         Stillat et expressus per densa foramina manat;
         Sic cerebrum ignita resolutum molle tiara
         Defluit et putres maculabant ora fluores.
             Turba ministrorum calamo invitata palustri
165   In numerum salit et regem desannat atrocem,
         Quem ducis ad nutum stricto mucrone minantis
         Nudato mox dente petunt lacerantque vorantque,
         Divellunt truncos artus demorsaque mandunt
         Viscera; Zeclaea saturati carne cruorem
170   Non citra suctum foedi sorbere ministri.
             Carnificis epulis et foedo plena madore
         Stabat monstrifico furialis mensa paratu.
         En lacer, exanguis, vitam lucemque perosus
         Proruit in terram moribundaque membra iacebant
175   Languida, dum tacitus vigor ad praecordia sensim
         Serpsit, ut aestivum ad solem sitientibus herbis
         Flaccescunt olerum caules, quos lapsa repente
         De coelo pluvia et largi de nubibus imbres
         Restituunt; rident silvae segetesque retonsae
180   Sponte virent, spirant revocatis floribus horti.
         Sic, servate malis, multa perfusus ab unda,
         Infelix Zegli, Stygio revocaris ab Orco. –
         Mox pedibus nervos manibusque monarcha levari
         Stuppea vincla iubet iussitque ligare refotum. –
185   Impia Dulichii redierunt saecula Ulixis,
         Quum Laestrygonios verubus coxisse sodales
         Plurima testantur veterum monumenta librorum.
             Iam sol crescentes decedens auxerat umbras;
         Dente lacessitum totum pro vulnere corpus,
190   Corpus quadrifidis aequandum quercubus atrox
         Stravit humo lictor crassoque peruncta cruore
         Inguina rimatur, corda et praecordia nudat.
         Ossa ferus nodosa puer semesaque crura
         Ictibus haud paucis cervicem et bracchia frangens,
195   Sic pereat, quisquis patriae intestina movebit
         Bella, ait et lato saevum caput ense recidit,
         Quod, tanto ut sceleri testesque fidemque referret,
         Transfixum longa Segedinum fertur in hasta.
             Dum caecam traherent obscura crepuscula noctem
200   Qua via declivis patulis tritissima portis
         Mille capax aditus lachrimosa ad moenia ducit,
         Zeglius infernas valido clamore sub umbras
         Fulmineus trahitur; fragor et pavor impia complent
         Tartara, quem torvo minitantem vulnere vultu
205   Attoniti nigro fugerunt agmine manes.
         […]
             Hos inter nivea velatus tempora vitta
         Nicoleos praesul Zachano sanguine natus
         Ordine primitio incessit bellisque cruenta
230   Interfectorum servilibus agmina duxit.
         Quae simul ut vidit, retulit gressusque pedesque
         Zeglius et trepidos averso tramite calles
         Horrendum per iter, per nigra crepuscula carpens
         Fugerat et Lethes tacitum traiecerat amnem
235   Oblitusque viae superas evadere ad auras
         Conatur frustra, quod inextricabilis error
         Ex labyrinthiaca inflexarum ambage viarum,
         Ni Iove dilectos, rarae et virtutis alumnos,
         Non patitur quemquam reddi vitalibus auris.
240       Iure tribunali scelerosam commovet urnam
         Quaesitor Minos et Gnosius hunc Rhadamanthus
         Arbiter inferni subigebat cuncta fateri,
         Quae miser in seram commissa piacula noctem
         Distulerat; tenues sine corpore et ossibus umbras
245   Diris afflictas cruciatibus urget et inquit:
             Hunc, qui Taenarios fuit ausus adire recessus,
         Servilis belli auctorem patriaeque profanum
         Hunc eversorem gravibus vincite catenis,
         Cogite Cocyti sceleratas sumere poenas.
250       Nec mora. Discissi et laniati dentibus artus
         Aeternis chalybum nodis artantur et alta
         Sub Styge crudeles densantur in omnia poenae,
         Quas nequeam linguis centum perstringere, quippe
         Flammivomas Phlegethontis aquas saevamque mephitim,
255   Sulphura Tartareasque pices fert; ustus ab igni
         Mergitur egelidum in stagnum rursusque sub ignes
         Truditur et fibris Tityo de more renatis
         Nulla quies; serpentinis sub dentibus artus
         Elisi trepidant avidamque geruntur in alvum. –
         […]