Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

ADRIANUS VOLPHARDUS FRANCISCO VARDENSI

ADRIANUS VOLPHARDUS FRANCISCO VARDENSI

(Partes selectae)

Amplissimo Patri et domino, D. Francisco Vardensi, Episcopo Transsylvano dignissimo, Adrianus Volphardus Transsylvanus, Protonotarius, felicitatem.

[...] Sed alias de his, ne modum excedat epistola, quicquid scire operae pretium fuerit, mansuris literis mandabimus. In praesentia satis sit Laconice libasse, relictos ab eo Epigrammatum libros, Elegias, Orationes, Sylvas, et quosdam Plutarchi libellos e Graeco in Latinum tralatos, quos propediem studiosae juventuti emendatiores edere curabimus. Interea hunc Panegyricum de Marcellis Venetis, quem convulsum, lacerum, membratim dispersum, situ carieque obductum collegi, tibi omnium bonorum patrono, de me vero optime merito, jure aequissimo dicandum esse statui. Cui enim alteri hos quantuloscunque labores, quos studiis legum, quibus me toto pectore incumbere voluisti, succisivis horis subductos, nuncuparem? Tu nomen nostrum in album tui sacri collegii retulisti; tu studiorum auctor et certissimum perfugium fuisti, quantum autem expensi tuleris, quando tantum tibi accepti referetur? Tua illa est peculiaris munificentia, qua omnium in te studia maxima vincis. Tua admiranda humanitas, qua mortales omnes, nullis praetermissis officiis, demereris. Accedit etiam, quod lucubrationes Pannonii Episcopi undecunque doctissimi, tibi Pannonio Episcopo meritissimo, literarum amantissimo, studiosorum Maecenati, ex antiquissima nobilissimaque Vardensium familia oriundo, quae cum illo tuo patruo Stephano, Colocensis et Bachiensis Ecclesiarum Archiepiscopo, in Cardinalium numerum sua virtute ascito, nostra vero memoria e vivis sublato, tum pluribus aliis arte militari claris, teque in primis illustrata, merito voventur. Quod enim crucis nomine evocatorum bella pacata sunt, quod gladii ab innocentium cervicibus depulsi, quod caedes nobilium aversae; quod pernicies omnium proborum paucis ante annis te et Ioanne illo Zapoliano, Vayvoda Transsylvano, rerum Transsylvanarum secundum Regem moderatore fortissimo, domi militiaeque clarissimo, vestrique simillimis optimis viris, magnis libertatis adsertoribus sublata est, quas non aures fama intersit? quos non orbis angulos pernix circumlustravit? Sed haec cumulatius in nostris de Rustico bello libellis, carmine heroico concinnatis, cognoscet olim, Superis volentibus posteritas [...] Felices nepotes, et qui nascentur ab illis, quibus maiorum virtutes, ornamenta et praeclara facinora, tuo ductu, tuo auspicio, tua liberalitate; nostra vigilia, fide, solertia, cognoscere, a tenebris ac interitu vindicari datum est; quae in omne aevum, tanquam exemplar suscipientes, proponant, neve vitam ulla labecula aspergant, sintque Iacobi Antonii Marcelli quam simillimi, patriae ornamento et praesidio. Porro felicissima Pannonia tali alumno, tali laudum suarum buccinatore. Nec dubito fore, quin plurimi Pannonii (ferax enim haec optimorum ingeniorum aetas est) huius poetae virtutibus et fama incitati, pulcherrima immortalitatis mercede anteposita, inflammati, ad easdem studiorum metas anhelantes pervenire contendant; et quod longo tempore Pannoniorum nomen, pravis praeceptorum institutionibus obsoleverat, optimis quibusque positis et perceptis, vigilia labore pertinaci ingenio, memoria et usu, in horas enitescat. De me nihil temere polliceri ingenii mediocritas hortatur; id tamen recipio, si haec mea in Ioanne Pannonio restituendo et vulgando sedulitas, tuum in me favorem promtum, quae me spes alit, firmaverit; alacer et spei bonae plenus, nullis inertiae deprecationibus et ’Egkomiastika de tuis virtutibus praeclarissimis, tenerioribus adolescentiae annis coepta, ad umbilicum perducere, et nomini cum patriae, tum poetae, quantam ad literas attinet, in emittendis aliis ipsius operibus, quae reliqua neglecta et supremam poscentia manum iacent, nunquam pro virili parte deesse, ullis laboribus deterrebor. Vale, ornamentum literarum.

Bononiae, Quarto Nonas Octob. MDXXII.