Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

17. fejezet - OLÁH MIKLÓS

17. fejezet - OLÁH MIKLÓS

Oláh Miklós (1493–1568) főpap, politikus, költő, történetíró. 1526-ban királyi titkár volt, a csata után elkísérte az özvegy Mária királynét Németországba, majd 1531-ben, amikor Máriára rábízták Németalföld kormányzóságát, Brüsszelbe követte. Kitűnő humanistákkal ismerkedett meg, bekapcsolódott az európai értelmiségi társaságba, latin és görög verseket írt, magánlevelezését irodalmi igénnyel kötetbe foglalta. Régi kapcsolatait sem adta fel, barátaival levelezett, verseket váltott, leste a hazai híreket. Az elhagyott szülőföld emléke arra késztette, hogy egy nagyszabású magyar történetbe fogjon. Ennek azonban csak két fejezete készült el, 1536-ban a Hungaria, egy széles ívű, forrásértékű, de kissé anekdotázó, kissé nosztalgikus, nem egészen pontos körkép, és 1537-ben a történeti elbeszélés indító epizódja, az Athila, mely mindenekelőtt a mohácsi tragédia okait és a felemelkedés módját kívánta a múlt tapasztalataiból kiindulva modellálni.

1542-ben a honvágy hazaűzte. A királyi Magyarországon magas tisztségeket viselt, 1543-ban kancellár lett, zágrábi, majd egri püspökség után 1553-ban esztergomi érsek, 1562-ben királyi helytartó. Annak ellenére, hogy barátságban állt Erasmusszal, és eleinte elfogadta annak vallási türelmet hirdető elveit, hazatérte után az ellenreformáció elindítója lett, keményen fellépett a hitújítók ellen. Programját azonban elsősorban a katolikus hitélet és kultúra színvonalának emelésével kívánta megvalósítani. Jóllehet ő maga az irodalommal felhagyott, vallásos könyveket nyomatott, és modern alapokra helyezte a nagyszombati iskolát. 1561-ben behívta az országba a jezsuitákat, és az intézményt rájuk bízta. Támogatta a tehetséges szegény ifjak tanulmányait, Bécsbe, Rómába küldte őket. Ő indította el pályáján Zsámboky Jánost, Forgách Ferencet, Istvánffy Miklóst.

Források: Nicolaus OLAHUS, Hungaria – Athila, edd. Colomannus EPERJESSY et Ladislaus JUHÁSZ, Budapest, 1938, 8–15 (BSMRAe) és OLÁH Miklós, Hungária, ford. NÉMETH Béla, kiad. SZIGETHY Gábor, Budapest, Magvető Könyvkiadó, 1985, 25–41 (Gondolkodó Magyarok).

HUNGARIA

(Partes selectae)

CAPUT QUINTUM

Pars igitur eius prima, quae cis Danubium olim occidentalis pars erat Pannoniae Inferioris, a flante Favonio initium habet ab Austria provincia olim Pannonia Superiore, ab Euro Dravum attingit occidentalem, subsolanum vero versus porrigitur ad ostia eiusdem Dravi, a borea Danubio ubique vicina est. In hac parte sunt comitatus Sopronium, Posonium, Iaurinum, Strigonium, Castrumferrei, Saladium, Simigium, Wesprimium, Tholna, Baronya. Duae paludes tum magnae, tum piscosissimae; altera Feurthe prope oppidum Mariae reginae Naysydel et Rusth, altera Balathon, quae Wesprimium a Simigio disiungit. Ea pars continet archiepiscopatum Strigonium, cuius antistes primas legatusque natus et supremus regni Hungariae ex regum veterum instituto est semper cancellarius; episcopatus Quinque Ecclesias, Wesprimium, Iaurinum; praeposituram Albae Regalis; abbatias Sancti Martini, Saxard, Somoghwar, Pechwaradinam, Zalawar, Ticonium, Batham, civitates munitas, Budam, a qua veluti metropoli initium sumam.

Haec regum Hungariae est regia, quae tota in saxo ad altitudinem satis magnam enato sita et a septentrione in meridiem protensa in fronte meridionali arcem habet non magno intervallo ab urbe dissitam, egregie omni munitionis genere instructam, ad haec aedificiis insignibus, artificiosis fornicibus tabulatisque auro et coloribus depictis ad admirationem usque splendidam. Haec praeter situm atque architecturam tum regiam, tum corpore divi Ioannis Eleemosynarii insignis fuit, tum ob bibliothecas Matthiae Corvini regis memorabilis et admiranda. Qua itur ad stationem ex latere interioris bibliothecae ad sacellum divi Ioannis perforatam, unde rex sacrum audire consuevit, duae obviae sunt aedes concameratae; altera voluminibus Graecis partim e medio Graeciae, partim ex aliis orientis regionibus per regem non minori cura, quam labore eo congestis referta erat; altera interior continebat codices totius linguae Latinae a primis rudimentis ad arcem usque omnium scientiarium per capsulas et loculamenta ordine quosque suo distinctos. Tegebat horum quodlibet velum sericeum coloribus auroque variegatum cum indice disciplinae et professionis, in quas libri erant discreti. Maxima voluminum pars constabat membranis colligata serico, umbilicis fibulisque argenteis auro lucidis. Audivi a maioribus Matthiam regem, dum viveret, aluisse semper ad triginta servos amanuenses pingendi peritos, quorum ego plerosque illo mortuo noveram. Horum erant opera omnes fere et Graeci et Latini codices conscripti. Praefectus his Felix Ragusinus Dalmata et ipse iam senex mihi cognitus, qui non modo Graece et Latine, sed Chaldaice et Arabice doctus; praeterea in ipsa quoque pictura exercitatus sedulo advertebat, ne quis error in describendis libris committeretur. Praeter has et aliae duae erant bibliothecae in locis diversis arcis, sed prioribus inferiores, quas omnes Turca post Ludovici regis ad campum Mohaacz interitum, qui anno millesimo quingentesimo vigesimo sexto, vigesima nona Augusti contigit, Buda Septembris sequentis octava die postea capta partim dilaceravit, partim in alios usus argento detracto dissipavit.

Ad orientem Buda Danubium respicit radices urbis alluentem, ultra quem oppidi Pesthi e regione siti latam diffusamque planiciem, quae in omnem partem ad tria et ultra nostratium miliaria patet. Eius planiciei initium, quod haeret maenibus fere oppidi, appellatur Rakos, qui campus designatus est ex more veteri comitiis nostratium et electioni regum Hungariae et palatinorum. Uterque enim more nostro hic eligitur, in quo etiam alii conventus nostri publici aguntur. A meridie obiicitur altissima praeruptaque rupes divo Gerardo ex eo sacra, quod hinc biga alligatus per quosdam Hungaros in praeceps actus erat.

In huius radice a Danubii ripa ad viginti fere passus recedente scaturiunt thermae aegris corporibus, praesertim pustulis et tabo infectis maxime salubres. Intra quas sunt et aliae, quae Regiae nominantur ob regis in his balneum, in quibus natare possis. Occidentem versus regii et alii amaeni sub maenibus horti in planitie visuntur. Supra interstitio viginti passuum vineae in montibus sunt consitae, amaena visu spectacula.

Ad septentrionem ferarium est regis, cui nomen est Nyek, cingens vallo non tantum sylvosum montem, sed prata etiam latissima in ambitum trium miliarium Hungaricorum feris variis abundans. Lateri huius annectitur aula magnificis extructa aedificiis Wladislai regis impensis. Supra mons divi Pauli cernitur sylvosus monasterio fratrum Eremitarum et corpore Pauli primi eremitae olim clarus.

Ad ipsum vero aquilonem partim alii exurgunt montes vitibus frugiferi, in quorum radice monasterium aliud est Eremitarum divae virgini sacrum, quam Albam Mariam appellant; partim Sicambriae urbis, de qua infra dicemus, reliquiae adhuc cernuntur. Introrsus meridiem et Danubium versus est oppidum Vetus Buda, in quo fundata est ecclesia collegiata, praepositura et aliis sacerdotiis insigne. Supra hoc oppidum eodem tractu est xenodochium Sancti Spiritus, in quo thermae salubres erumpunt. Paulo longius Budam versus est aliud oppidum Sanctae Trinitatis, quod Hungarice Felhewyz vocatur, collegiata ecclesia et thermis eleganti domo conclusis pariter inclytum. Sunt et aliae sub dio ibidem in tribus aut quatuor locis thermae omnes mirum in modum salubres. Aliquae ex his a ripa Danubii vix decem absunt passibus sub dio patentes, in queis rustici vinearumque cultores lavari consuevere capite et humeris tenus extantes, quod intuentibus speciem quodammodo praebet picturae resurrectionis generalis in parietibus aedium sacrarum pictae.

Oppidum ipsum, Budense celebre est Italis, Germanis, Polonis et nostra hac aetate Turcis quoque mercatoribus eo confluentibus veluti ad totius Hungariae emporium. Quacunque ex parte oppidum et arcem extrinsecus longe prospexeris, magnam capies voluptatem tum ex situs amaenitate, tum ex domorum turriumque sumptuosa altitudine, ut et situs splendorem admireris et aedificia non ex materiis facta, sed insignem quandam videaris picturam conspicere, contra, si ex oppido loca amaenissima illi subiecta despexeris, in maximam ducaris admirationem; sic utrobique oculi pascuntur reficiunturque. Rupes ipsa, in qua consistit oppidum, excavata est propter cellas vinarias, ut non minus sub qualibet domo operis intra ipsius rupis viscera, quam aedificii sub dio videas; qua ex causa terrae motus maxime illic formidantur.

CAPUT SEXTUM

Alba Regalis civitas a Buda ad meridiem occidentem versus tendens octo abest miliaribus paludibus ex Saros amne orientem praesertim versus circundata. Haec et natura et opere satis munita inclyta est divorum Stephani et Emerici corporibus, tum aliorum etiam regum sepultura. In huius ecclesia collegiata divae virgini sacra, praepositura scilicet maiore, cuius possessor praeest ecclesiae, et custodia mea sive thesaurariatu aliisque deinceps opimis sacerdotiis insigni, reges et reginae per archiepiscopum Strigoniensem inungi ac diademate insigniri debent, alioqui non habentur legitimi. Nundinis boariis et vinariis, quae ex Simigio eo advehuntur, aliisque mercimoniis est haec urbs celebris. Citra hanc urbem ad radices Werthes sylvae, de qua paulo post dicemus, sunt arces Chokakew, Palotha, Oroslankew, infra quas oritur Saros fluviolus molis frumentariis circiter sexaginta percelebris.

Wissegrad, quod Germani Plintenburg vocant, oppidum abest Buda occidentem versus quinque miliaribus conditum ad ripam Danubii in radicibus sylvae vastissimae pardorum aliarumque ferarum altricis. In fronte oppidi ad plagam orientalem aula extructa plus, quam dici potest, et situ decora et impensis magnifica et palatiis aliisque aedificiis vere regiis praestantissima, utpote quae unica quatuor regibus cum suis ordinariis, ut vulgo vocant, officiariis eodem tempore commodum praebeat hospitium, dicitur enim continere trecentas quinquaginta et ultra aedes. Porta huius patet in Danubium a se bis centum circiter passus recedentem, quo interstitio per id spatii, quod est inter oppidum et portam, consitae sunt salices. Altera ex parte orientalis aulae hortus est vitibus et arboribus frugiferis amaenus. Oculis ingredientium portam offertur statim area spaciosissima, in omni parte viridis, floribus pratensibus vernans. Ad centum et ultra a porta passus introrsus incipit gradus ex quadris lapidibus septem aut octo latus ulnis, altus vero quadraginta circiter passus. Hic area est quadra, pensilis fornicibus sive cellis vinariis pro regio sumptu et amplis et magnificis insidens instructaque, lapidibus pariter quadris strata, in qua iuxta aequam dimensionem plantatae sunt tiliae arbores et odoribus verno tempore fragrantissimae et aspectu placidissimae. Huius in meditullio exurgit fons miro artificio ex rubro fabricatus marmore cum sculptis Musarum imaginibus, ex cuius cacumine effigies Cupidinis utri marmoreo insidens aquam exprimit, quae non minus sapida, quam frigida ex vicini montis fonte per canales eo ducta cum iucundissimo strepitu in lancem ex siphunculis desilit marmoream, hinc in labrum orbiculare. Hic fons Matthiae illius Corvini regis iussu, cuius universa haec aedificia, quae narro, sunt opus, dum plerumque triumphum ageret, vino, ut a maioribus accepi, nunc albo, nunc rubro fluebat superius in radice montis arte canalibus immisso. Hoc in loco rex ipse verno aestivoque sole florentibus arboribus solebat apricari, auram captare prandereque, nonnunquam etiam legatos audire et dare responsa.

Narratur res non minus risu digna, quam memorabilis olim eo loci certo contigisse. Turcarum quidam legatus, dum, ut moris est, ab aulicis regis ex oppido legationis suae exponendae gratia in aulam deduceretur et in porta, unde rectus patet ad hanc pensilem aream aspectus, parumper substitisset, circumspiciens tantam loci illius amaenitatem splendoremque et aulicorum tam in inferiore, quam superiore, ubi rex erat, area infinitam multitudinem serico, argento auroque contextis indumentis atque non ex minima sui parte baltheis (ut moris est nostrorum hominum) ensibusque argentatis ac torquibus aureis ornatam tanta subito admiratione stuporeque perculsus est, ut totius suae legationis oblivisceretur, et, dum per gradus in conspectum regis ascendisset, propter eius aspectum, qui ob magnos oculos cruore veluti perfusos terrorem inspicientibus incutiebat, conceptus iam antea timor ita magis ac magis hominem occupavit, ut post diuturnum silentium nihil aliud proferre potuerit, quam: Caesar salutat, Caesar salutat. Quem quum rex interrogaret, an quid ultra vellet, ille nihil respondit. Rex viso hominis tam nihili stupore ad suos, qui adstabant, purpuratos conversus, Videte, inquit, quales beluae nostros et aliorum principum Christianorum fines negligentia nostra publica incursent; verum, quantum in me erit, curabo fraena his beluis imponere, ne tam licenter excurrant. Si alii etiam principes socordia et internis dissensionibus sepositis hoc idem praestare curarint, agetur bene de rebus Christianis. Iubet deinde legatum reduci ad hospitium, Vade, inquiens, respira, resipisce! Is, quum post multum temporis largiens, ut fit, aulicis ampla munera ambiret revocationem, nunquam est revocatus, sed significatum ei a rege, ut domum rediret nunciaretque domino suo, alium mitteret, qui legatione fungi sciret. Ita ille pro regis dignitate magnifico nihilominus munere oneratus coactus est cum rubore reverti. Haec quamvis in rem praesentem minus pertinebant, nolui tamen silentio praeterire.

Introrsus ad latus areae in radice montis, quae paulo elevatior est, extat sacellum amaenissimum operibus musaicis, ut aliae etiam pro maiori parte aedes, stratum, in quo instrumentum est musicum preciosum, quod vulgus organum vocat, fistulis nonnullis argenteis ornatum, praeterea reservaculum corporis Dominici et tria altaria cum structuris et tabulis ex alabastro purissimo inaurato fabrefactis. Hinc orientem versus palatia regis tabulatis inaurata bifariam protenduntur miro artificio fabricata. Altera via ascenditur in palatium oblongum, cui mons ipse imminet; altera descenditur ad inferiores aedium partes. Hic quoque in medio areolae fons est ex alabastro exurgens, quem ambit ambulatio columnis marmoreis sustentata, quae a solis aestivi ardore tuta est. Tum aedes ipsae recurrunt in septentrionem, postremo occidentem versus redeunt, quarum omnium fenestrae in decurrentem latissimo alveo Danubium proiiciuntur, quod maximae est prospicientibus amaenitati, praesertim quum e regione ultra Danubium ex colonis Germanis cernatur Maros oppidum, supra quod mons exurgat longus magis, quam altus vineis totus consitus.

Haec aula praeter situs amaenitatem tam preciosis aedificiis ornata est, ut sine controversia plurimorum regnorum aedificia superare videatur et nusquam viderim, quicquid regnorum in hunc diem peragrarim, aedes paribus ornamentis structas. In ipsa sola Lutetia Parisiorum urbe eo loci, quem vulgus Aulam Parlamenti vocat, in qua ius dicitur negociumque tractatur regis, unicam vidi cameram in similitudinem harum et Budensium aedium tignis tabulatisque inauratis fabrefactam. Supra aulam in altissimo cacumine praerupti montis lateribus undique sylvosi extructa suspicitur, veluti quispiam nidus, arx fortissima. Huic praeficiuntur more maiorum duo ex regni proceribus non solius regis arbitrio, sed totius regni electione. In ea custoditur corona, quam nos sacram vocamus, cum privilegiis et aliis regni iuribus. Haec parietibus undique conclusa sunt. Duo hi proceres firmissimo adiguntur iuramento, ne perfractis parietibus diadema regium ex ea arce aliter educant, quam ad totius regni et regis unanimem deliberationem, quae non aliis temporibus fieri consuevit, quam in coronatione regis et reginae. Per hos proceres substituuntur alii duo arcis praefecti, quorum alter per totum semestris temporis spacium diademati regio custodiendo incubat nec toto hoc tempore sub vitae periculo pedem efferre audet, donec collega in eius succedat locum. Ab ea arce per montis praecipitium demissus est murus ad aliam usque arcem fluctibus Danubii obnoxiam, quae Aquatica vocatur. Haec maenibus suis et hortum mira amaenitate lateri aulae annexum et eandem aulam oppido coniungit confirmatque.

CAPUT SEPTIMUM

Haec sylva, quae ex arcis nomine denominatur, in ripa adversi Danubii ad zephirum retrahitur in spacio duorum miliarium nostratium. In huius medio est praepositura Demes et dignitate et redditibus insignis. Danubii ripam prospectans et in eiusdem circa finem radice aula alia est, extructa, quam amaenissimus hortus et ferarium archiepiscopi Strigoniensis ad unum miliare Italicum a Strigonio distans ambit. Exurgit hinc mons, cuius in latere vineae porriguntur, arci et civitati Strigonio imminens. In ripa Danubii rupes satis alta in orbem enata est, ex ea parte, qua Danubium prospicit, praerupta, undequaque tercentum circiter passus lata. Hic condita est arx, sedes archiepiscopi et loco et munitione fortissima palatiis atque aedificiis praeter situm loci maxime decora. Haec nativitate atque baptismo divi Stephani primi regis Hungarorum est memorabilis. Occidentem versus Danubium late et leni murmure defluentem prospicit. In orientem ruinas aedium magnificarum capituli anno abhinc quarto exacto propter obsidionem arcis ad solum usque dirutarum, tum montes vinearum, ad meridiem vero civitatem prospicit. Fundata est in arce ecclesia cathedralis divae virgini sacra in Hungaria metropolitana, in qua praeter alia sacella et ornamenta duo sunt maxime praestantia; alterum sacellum in latere ecclesiae meridionali a fundamento ad summum usque intrinsecus ex rubro marmore eoque politissimo per Thomam cardinalem patriarcham Constantinopolitanum maximis impensis extructum, hoc superne in orbem coarctatur et cupro inaurato concameratur, opus sane magnificum et preciosum; alterum ad plagam aquilonarem supra sacrarium fabrefactum est, opus testudineum multifariis picturis exornatum, in quo est bibliotheca codicibus veteribus omnium facultatum refertissima. In arcis radice in ipsa Danubii ripa est turris fortissima, quae ob custodiam aquae Aquatica dicitur, in qua thermae tanto impetu erumpunt, ut molam circumagant. Auditu res admiranda eodem tractu fere contiguo iisdemque venis aquam gelidam Danubii decurrere et thermas erumpere.

Ab arce semota est civitas quadringentorum fere passuum spacio, quod similiter thermae in aliquot locis irrigant. Ea ad meridiem in ripa Danubii, qua in insula opposita monialium est caenobium, protenditur maenibus Danubio connexa. In fine dictae sylvae, quae civitati huic imminet, initium habet alia sylva vastissima et in tota Hungaria nominatissima Verthes versus meridiem usque ad terminos alterius sylvae, quae Bakon vocatur, protensa. Ad latus huius occidentale abbatia sancti Martini redditibus opulentissima in monte, qui appellatur Sacer Mons Pannoniae, editissimo amaenissimoque sita est ad omnes plagas, oppida et latos campos prospiciente per divum Stephanum regem extructa.

Hinc meridiem versus Sabaria arx, divi Martini patria. Deinde magis ad austrum praepositura Vaswar, arx Monyorokerek, quam Theutones Eberaw vocant, oppidum Kermend, Artzberg; tum ad latus sylvae vastissimae, quae decurrenti Muravo adiacet, in rupe difficili extructa est arx Nemet-Wywar sive Novum Castrum. Non longe ab hac abest meridiem versus inter sylvas arx Felsewlyndwa et oppidum Murasombath. Hinc intra Muravum et Dravum fluvios est Strido, divi Hieronymi patria; arx Chakthornya. A Felsewlyndwa non ita multum distat Sanctus Gothhardus. Item arx Alsolyndwa, Nemethi, castellum Buzaszygeth, supra quae Berzentze arx. Hinc ad orientem Baboltza arx, oppidum Kalmanchel, tres mei vici, Dobzae habitacula centum et ultra colonorum. Ad Werthes non longe a Wesprimio est Leweld caenobium fratrum Carthusiensium multis oppidis et redditibus opulentum.

Citra Balathon lacum ad radices sylvae est arx Wason, cui vicinum est oppidum meum Dergycze (cum quinque suis vicis, quorum coloni in ipso lacu Balathon, ut mihi meus retulit vicarius, uno tractu pisces varii generis viginti curruum saepe prehenderunt; in his bona et sapida nascuntur vina) cuiusdam procuratoris, quem hispanum vulgus vocat, suspendio famosum, quia hic hispanus colonos iniquis cruciabat exactionibus. Ab hoc non multum abest abbatia Ticonium in amaeno loco sita, arx Seglygeth, abbatia Zalawar, arx munitissima et proventibus ampla; alius item conventus religiosorum in Kapornak. Supra Vason ad boream est Wesprimium episcopatus; Berenhyda. Hinc non longe a ripa meridionali Saros Ladan, Urhida, Lepsin; arces Ozora, Simonthornya; oppida Bikad, Zerdahel. Ad orientalem ripam Balathon Zantho, Kereshel, Czepel, Tard; mediterranea Somoghwar abbatia tum colonis, tum redditibus vinariis opulenta; Ozthopan, Korpad.

CAPUT OCTAVUM

Ad occidentem (ut eo, quod prius omiseram, revertar) Sopronium urbs a Vienna urbe decem circiter miliaribus ultra paludem Ferthew meridiem versus distans in ea parte, qua muro cingitur, in valle, qua vero maenibus ipsis septentrionalibus coniungitur, in monte condita est. Accolae eius Alemani sunt. Ager et frumenti et vini ferax; una ex septem civitatibus Hungariae liberis. Ultra Sopronium ad meridiem est arx Lanser. Sopronio huic septentrionalis est ad octo circiter miliaria arx Ovar, quae a Germanis Altenburgum nuncupatur. Haec in loco sita est palustri aggeribus vallisque fortissimimis et duplici fossa aquatica circumducta, in quarum exteriorem quadraginta et ultra passus latam a meridie influit Leytha flumen. A septentrione pars Danubii, qui insulas ibi tres facit mediocres feris et maxime apris abudantes, praeterlabitur, ex quo ad interiorem arcis fossam Mariae reginae impensis, cuius ea est arx, non longo ante tempore aqua deducta fuit, ut arcis aer vivo flumine fieret temperatior salubriorve.

Iaurinum, olim Bregaecium, arx, sedes episcopi Iauriensis in ripa Danubii (qui eo quoque loci insulam facit) meridionalis sita est, infra quam occidentem versus olim Rabniza nunc Rapza flumen prope Abdam pagum in Danubium exoneratur. Sub ipsa vero maenia arcis aliud flumen olim Narabo, nunc Raba dictum in eundem Danubium rapitur. Hinc Thatha arx regia inter Strigonium et Iaurinum ad latus meridionale sita occurrit medio miliari a ripa Danubii distans, insignis Mathiae regis aedificiis. Alluit huius muros orientales latissimum vivarium piscibus multigenis memorabile in orientem ad unum miliarium protensum. Ad austrum imminet arci oppidum situm in monte, qui marmor rubrum continet. Supra Budam meridiem versus Thethem, Erd, Adom, Pacosium, Tholna, Saxard abbatia et Batha oppida ripae Danubii adiacent. Infra quam Batham, quae abbatia est satis opulenta et sacramento miraculoso celebris, flumen Saros Danubio miscetur. Ultra hanc Batham Quinque Ecclesias versus est alia abbatia, quae Petzwaradya appellatur, redditibus amplis insignis.

Hinc occurrunt Quinque Ecclesiae, quarum arx in radice Metsek montis ardui, cuius latera et verticem procera cingunt robora, est condita, sedes episcopi Quinque Ecclesiensis. Haec templo cathedrali divi Petri, tum aedificiis per Georgium Zathmarum eius loci tunc episcopum, qui postea Strigoniensis archiepiscopus fuit, summae pietatis et iustitiae rectique consilii atque non parvae eruditionis virum cum magno arcis decore extructis inclyta est. Ad septentrionale latus templi est collegiatum sacellum divae virgini auratae sacrum, in quo sepulchrum visitur Nicolai olim episcopi Quinque Ecclesiensis, exempli veri episcopi; huic affixum est cilicium, vestis pilis contexta, quam vivens deferebat. Hic dicitur interdiu suam plebem verbo dei pavisse, noctu vero profectus ad sylvam vicinam humeris ligna detulisse et pauperes fovisse hiisque inservivisse, ut etiam ex manuum suarum laboribus pauperibus subveniret, nedum episcopatus redditibus. Huic arci subiicitur ex radice montis praedicti meridiem versus in planiciem porrecta civitas nec situ nec opere satis munita, accolarum tamen comitate et civilitate praestans, canonicis ac praesbyteris referta, fluminis et aquae indiga. Est hortus episcopi ad septentrionale latus dicti montis, in quo scaturit fons, cuius fluor civitatem versus quadraginta circiter molas ex ordine circumagit. Erumpunt et alii ex montis latere fontes, quorum per canales diductione civitas reficitur agro fertilis, vini optimi multum abundans, piscium indiga praeterquam eorum, qui recenter a captura mortui aliunde eo advehuntur.

Huic vicina est ad tria miliaria Soclosium arx munitione et natura fortissima, aedificiis vero insignis. A Quinque-Ecclesiis abest ad quatuor miliaria orientem septentrionalem versus oppidum Mohacz ad ripam Danubii situm ex opposito oppidi insulam ferarum altricem facientis, clade Ludovici regis mei funestum, de qua, ut hic locus scribendi non est, ita silendum potius, quam pauca dicenda arbitror.