Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

20. fejezet - GYALUI TORDA ZSIGMOND

20. fejezet - GYALUI TORDA ZSIGMOND

Az erdélyi Gyalun született 1515 körül. E város latinizált Gela nevéből alkotta meg humanista nevét (latinul: Gelous). Iskoláit Gyulafehérvárott kezdte, ahol Kálmáncsehi Márton is tanította. 1535-től Krakkóban, 1539-től Wittenbergben, 1546–1549 közt Padovában járt egyetemre. Padovában főúri magyar ifjak nevelője volt, de mellette erkölcsfilozófiai előadásokat is tartott. Hazatérte után 1551-től Eperjesen iskolarektor, 1553-tól pozsonyi kamarai tanácsos. 1556-tól apósa, a tudós Georg Wernher helyébe lépve, a szepesi kamara elnöke. 1565-től haláláig, 1569-ig Pozsonyban élt.

Nagy humanista felkészültsége ellenére csak kisebb latin nyelvű prózai és verses műveket írt. Humanista reformátorokkal levelezett, és fennmaradt naplója is. Legnagyobb vállalkozásaként görögből latinra fordította Euripidész Oresztészét. Ő adta ki először Galeotto Marzio Mátyás-anekdotáit. E két szövegkiadáshoz írott ajánlóleveleit adjuk közre, amelyeknek latin szövegei az eredeti kiadásokból valók.

Források: EURIPIDES, Orestes, Basel, 1551; Galeotus MARTIUS, De egregie, sapienter, iocose dictis ac factis Matthiae […], Bécs, 1563; Janus Pannonius – Magyarországi humanisták, 741–748.

EPISTOLA DEDICATORIA AD MARTINUM KÁLMÁNCSEHI

Sigismundus Gelous clarissimo et doctissimo viro Martino Calmantzehi pastori ecclesiae Neapolitanae apud Pannonios ad Carpathum, Salutem Dicit.

Oudeis koros ton kalon, ut Plato inquit. Quo diutius in Euripide versor, eo mihi lectio ipsius in dies magis ac magis dulcescit. Nec extat, meo quidem iudicio, scriptum ullum humanum melius, aut moribus formandis utilius. Itaque his annis aliquot eius fabulas auditoribus meis enarravi, atque inter docendum vemit in mentem mirari, quod nondum quisquam emerserit, qui hunc autorem latinum faceret: atque eorum vicem dolere, qui propter linguae graecae imperitiam tanto thesauro privarentur. Nam quorundam verbi ex verbo redditio, praeterquam quod plurimis in locis autoris sententiam depravat, ac misere corrumpit, etiam frivola nimis puerilis est. Non illa quidem improbanda ad initia studiorum puerilium, si et iudicio institueretur, et diligentia elaboraretur: cuiusmodi Philippi Melanchthonis nunc etiam expectatur, ac brevi fortasse est proditura. Convertit Erasmus Hecubam, et Iphigeniam in Aulide, et illius in ea re studium doctis vehementer probatur. Atque utinam ceteras quoque tragoedias pari diligentia vertere voluisset, multum profecto adolescentes linguae Graecae studiosos iuvisset. Ego optimi et doctissimi praeceptoris, D. Philippi Melanchthonis hortatu incitatus, Supplicum tragoediam et Heraclidarum verti, quas tanquam abortivos foetus ipse quoque aspernatus abieci. Deinde cum mirifico autoris amore invitatus, tum ut eis qui solidam linguae Graecae cognitionem nondum essent consecuti, qualecunque praesidium ad Euripidem intelligendum adderem, statui aliquot eius fabulas in Latinum sermonem numeris convertere. Ac verti Orestem, quae mihi tragoedia et propter argumentum ipsum, et propter multos insignes locos imprimis placet. Quantum vero in ea re operae et laboris sumpserim, docti facile iudicabunt. Nam ut alias difficultates taceam, habet Graecus sermo proprias dicendi formulas, quas si parum apte transtulisti, venustissima quasi emblemata, et praecipua operis ornamenta sustulisti. Quale est, ut exemplo rem demonstrem, illud quod nos vertimus „Scilicet Helene est vetus”. Graecis est paroimiodes, et „Pro uno mihi hoc unum dare”, et similia: in quibus non tam successum, quam studium et curam praedicare possum. Iam illud, „Hastaque posita caedere hostias”, et similia, quae nisi de ritibus ac moribus et legibus quoque priscis intelligi possunt, expressimus sicut potuimus. In quibusdam interpretem sumus secuti, in quibusdam editionem Aldinam: ut, verbi causa, krata teis eiso peplon de sorore fuere interpretati, ut esset teisa kataektlipin, atque fieri potuerit, „Velas soror caput tuum”: confirmantibus quodammodo haec iis quae sequuntur, nos tamen, ut edita fuerunt, sic vertenda putavimus. Formulas autem illas, quas aiebam, non est proclive sic transponere, ut eadem gratia ac venustas maneat. Quandoquidem aliud in illa, aliud in Romana lingua decet. Conatus sum et plerisque in locis versus versibus exponere: quanquam isthuc non superstitiose curavi. Hanc meam operam, cum utriusque sermonis sis peritissimus, et varia eruditione excellas, tibi vir optime et doctissime dicavi: ut aliquam grati animi erga te significationem praeberem, quam (etsi tuis ingentibus meritis nequaquam respondet) confido tamen tibi gratissimam fore, qui officia non largitionum magnitudine, sed studio et voluntate amici metiris, et illud Theocriti tenes:


e megala karis
    Doro zun oligo paita de timanta
        ta par pilon
.
        

Vale.