Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

EPISTOLA DEDICATORIA AD MAXIMILIANUM II

EPISTOLA DEDICATORIA AD MAXIMILIANUM II

Principi pio, felici, Maximiliano II. Romanorum et Bohemiae Regi: optimo Augusto, etc. Domino suo clementissimo Salautem Dicit.

Cum hominum animi, internique habitus, Rex magnanime, corporeis adumbrationibus ceu velamentis quibusdam obtegantur: Frons etenim, oculi vultus praesident. Quibus magna vis inest simulandi, dissimulandique, motionibus etiam, figurationibusque ad arbitrium liberis accedentibus. Duo sunt potissimum, eaque ab ipso homine proficiscuntur, quae penitus abditam ingenii uniuscuiusque, et naturae conformationem maxime indicant, oratio scilicet, et actio. Unde dictum quorundam veterum celebratur. Orationem, animi esse characterem. De actione vero testis est universa Peripateticorum Schola: quae virtutes et vitia actione praecipue discernit. Quare non inepte (mea quidem sententia) studium, operamque collocarunt, qui dicta factaque personarum illustrium collegerunt; literarumque monumentis posteritati consecrarunt. Exhibent enim legentibus, quasi ideam quandam, morum, institutionumque, ac totius naturae, summorum principum, atque hominum, pace belloque clarissimorum; prope etiam plenius, ac magis ad vivam imaginem, quam prolixi historicorum commentarii; qui propter rerum gestarum notitiam praecipue sunt evoluendi. An non satis exprimit Lysandri ingenium, vel illa eius vox: „Quo non pertingat leonina, vulpinam esse assuendam.” Qua reprehensinoni occurrere solitus erat eorum, qui dolum malum, in belligerando, alienum Herculea magnanimitate aiebant, cum Lacedemonii stirpem ab Hercule repeterent. Vel illa, qua Argivis, in finium controversia ius allegantibus, manu ad capulum ensis admota: „Qui huius” inquit „potestatem habet, optime de finibus disceptat.” Vel factum quo Milesios popularis status studiosos, cum iuravisset, neminem se ex eis violaturum, ea fiducia progressos, omnes trucidandos suis tradidit. Lacedaemonium quidem habitum est, adversus hostem, fidei, iustitiaeque officia, utilitate metiri. Quod hoc tempore Turci obtinent, idque religioni ducunt. At Lysandro innata singularis quaedam fuit mroleitas, socios aeque ac hostes, vafritie insidiisque circumveniendi, summa cum crudelitate coniuncta.

Contra Aristides Atheniensis, integer, apertus, simplex, nihil expetendum, adgrediendumve existimavit, quod aut a iustitia esset alienum, aut alias parum honestum; etiam si maximae utilitatis adipiscendae, occasio certa esset proposita. De quo illud commemoratur. Quod cum ei uni, a populo Atheniensi, negotium datum esset cognoscendi consilium, quod Themistocles, post victoriam Persici belli reipublicae maxime salutare, at quod sciri opus non esset, habere se pro concione dixerat; exposuissetque is roleem Graecorum clam succendi posse, atque eo pacto Athenienses universae Graeciae imperium consecuturos; ea suggestione Themistoclis accepta, in concionem magna populi expectatione venit, dixitque perutile quidem esse consilium quod Themistocles adferret; at nihil posse fieri iniustius. Valuit autem tantum apud Athenienses viri integerrimi autoritas, ut Themistocli edixerint, ne inposterum ullum ea re verbum faceret; quam ipsi ne audierant quidem.

Illa vero Africani superioris modestia, qualem et quantum viri declarat? Qui cum iuvenis in Hispania bellum gereret, sponsam reguli cuiusdam ad se delatam, forma admodum liberali, per aliquot dies integerrima custodia asservatam, sponso illaesa pudicitia restituit. Qua quidem id consecutus est, ut longe facilius Hispaniam Romano nomini adiecerit, principibus terrarum sponte ad illum accedentibus, tantae virtutis admiratione. Quid illud an non excelsi animi perhibendum est argumentum, quod cum Carthaginenses bello victi, legatos ad eum de pace misissent, non prius illos exaudire voluit, quam L. Terentium, Romanum hominem, bellis superioribus captum, ad se adducerent? Quo, cum adductus esset, ad latus suum in tribunali collocato, ita demum responsa Carthaginensibus dedit, paceque concessa, bellum solvit. Cum autem partis tot tamque illustribus victoris atque triumphis, legatum se in Asiam fratri L. Scipioni decerni passus esset; Antiocho, post repudiata senatus postulata, ingenti praelio superato, sibi ignosci postulanti, et conditiones amplectenti, quascunque Romani vellent impositas: „Romanum esse” respondit, „nec adversis cedere, nec secundis efferri. Easdem pacis sciret conditiones, quae antea fuerant latae.” Ut iam caetera illius omittam, dicta factaque immortalia.

Prodigiosam sane Claudii Neronis naturam, ne alia eius immania flagitia commemorem, illa veluti in oculos ponunt; quorum ex dictis unum, alterum ex factis eius hic referre libuit. Nemini officium contulit, quin adiiceret: „Scis quid mihi sit opus, et hoc agamus, ne quis quicquam habeat.” Urbem, orbis terrarum principem, palam incendit, cumque ea per sex dies, septem noctes arsisset, ipse incendium e turri Mecaenatis spectavit, laetusque flammae specie, habitu scaenico, Ilii excidium decantavit.

Neque vero ex seriis tantum, verum etiam ex iocis, facetiisque magnorum hominum temperationes habitudinesque internae perspiciuntur. Marcus ille Cato Censorinus propriam naturae suae etiam in dicteriis, gravitatem retinuit. Qui in prodigum quendam, qui maritimos agros vendiderat, mirari se dixit, quomodo pelago esset violentior, quod ea quae illud vix alluat, ipse subito absorbuerit. T. Q. Flaminius venustus,, qui Achaeis bellum Zacyntho insulae inferre parantibus consuluit,, uti caverent, ne quemamodum testudines, capite testa exerto, ita ipsi extra Peloponnesum progressi periclitarentur. Festivus etiam Philippus Macedo, Alexandri Magni pater. Qui, cum a quodam hospite ad coenam esset invitatus, et ex transitu multis hinc inde accedentibus, ut sit cum reges progrediuntur, illum turbari animadverteret, ea enim quae paraverat non erant sufficientia, praemissis nuntiis ad amicos, iussit quemque placentae locum relinquere. Qui rem certam rati, ea expectatione, cibos parcius attigerunt. Quo factum est, ut omnibus satis esset. Neque uspiam aptius, quam in domestica familiarique vivendi consuetudine, principum mores observantur.

Elaborarunt in hoc argumenti genere, apud Graecos Plutarchus, apud Romanus Valerius Maximus, praecipue, qui dicta factaque eminentium personarum, tam laudabilia, quam contraria, in capita quaedam brevissime contulit. Post hunc Macrobius, sales facetiasque Augusti et quorundam aliorum collegit. Hos imitatus Galeotus Martius, invicti regis Matthia Corvini, a quo in domesticos fuit receptus, nonnulla dicta itidemque facta, ex plurimis desumpta, stylo non ineleganti perstrinxit. Et si autem in his quaedam eiusmodi offeruntur, ut iudicium scriptoris in delectu requiras, cum his omissis, quae reticere fortasse praestiterat, alia multo splendidiora in Commentarium referre potuerit, tamen pleraque memoratu admirationeque digna retulit, quorum me quidem lectio non mediocriter adfecit.

Pervenerat hic autor ad strenuum et Magnificum virum, Franciscum Zaium, Augustae Romanorum Imperatoriae Maiestatis consiliarium, et supremum in superioribus Hungariae partibus cis et ultra Tibiscum exercitus ducem, ex arce Nyalab, quo inter alia pretiosa a Francisco Frangapane, archiepiscopo Colociensi fuerat repositus, cum is Ioanni Perenio, eius arcis domino, sanguinis gradu esset coniunctus. Qui Decembri nuper elapso mihi circa Cassoviam caesarea mandata tractanti, eius copiam fecit, exemplari manuscripto, apud se retento. Est enim huiusmodi monimentorum studiosus, ac multa etiam ipse de patrum nostrorum memoria non sine audientium delectatione recitare solet, historia digna.

Tibi vero Auguste Rex Maximiliane, commentarii huius editionem dedicavi. Ac tametsi ea est materiae exilitas, quae indigna Maiestate tua fortasse videri possit, tamen non absurdum fore putavi, si hunc quoque autorem eidem addicerem, cuius nomini auspiciisque, res gestas Matthiae Corvini a M. Antonio Bonfini conscriptas destinavi.

Est autem regiae magnanimitatis, uti magnis et sublimibus duci; ita parva et humilia, honesta tamen, et ab animo ingenuo causaque probabili profecta, non despicere. Scio equidem te pro perspecta mihi bonitate tua summa, atque regia clementia, studium meum nutu sereno benigne probare.

Venit Galeotus Martius ad regem ex Italia, sicut ipse commemorat, in thermas Badias, tum causa eius videndi, tum proposito dotis ad filiarum elocationem impetrandae. Professus est in Italia primum Bononiae, literas et studia humanitatis. Deinde in Pannonia privatis scholis docuit. Atque etiam Ioannem Corvinum, Matthiae Corvini filium, ut facile est coniicere instituit. Et Bibliothecae Regiae Budae praefuit. Ac tametsi in eum, Franciscus Philelphus acerbius est stomachatus, tamen, id sui potius amori dedisse, quam necessitate aliqua stylum strinxisse putandus est. Quod est vitium multis viris doctis, et praestantibus artificibus commune. Ac fit plerunque, ut homines irati, in eos impetum faciant, qui nihil peccaverunt.

Intercesserat ei, cum Iano Pannonio Quinque Ecclesiarum episcopo, iam in Italia ex communibus studiis amicitia. Quae deinde eiusdem aulae consuetudine magis enituit. Illius ergo ad Galeotum epigrammata extant, et alia, et haec , quae huic epistolae subieci. Vale regum lumen.

Viennae Austriae 20. die Iunii, Anno 1563.

Sacrae Regiae Maiestatis subiectissimus servitor

Sigismundus Torda