Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

21. fejezet - SZIKSZAI FABRICIUS BALÁZS

21. fejezet - SZIKSZAI FABRICIUS BALÁZS

1530 körül született Szikszón, ahol apja kovácsmester volt. Szülővárosában és Kassán tanult, majd 1550 körül Nagyidán kezdett el tanítani, ahol a vár ura, Perényi Ferenc is felfogadta fiai oktatására. Az ifjú Perényi Jánossal együtt 1553 és 1555 között a bártfai gimnáziumban tanult, majd Sajószentpéteren vállalt rektori állást. Innen ment a wittenbergi egyetemre 1558-ban, s ott Melanchthon egyik kedvenc magyar tanítványa lett. 1561-ben tért haza, s a következő esztendőtől a sárospataki iskola vezetését bízták rá. A vidék magyar lelkészeinek többségével együtt részt vett a református egyház megalapításában, ezért ellentétbe került Sárospatak lutheránus földesurával, Perényi Gáborral, s 1564-ben Kolozsvárra távozott, az ottani gimnázium rektora lett. Az antitrinitarizmus terjedése miatt 1566-ban visszatért Sárospatakra, és haláláig ott maradt, az ő nevéhez fűződik az iskola magasabb, kollégiumi szintre emelése. 1567-ben megnősült, barátjának, Balsaráti Vitus Jánosnak a hugát, Margitot vette feleségül. 1576 októberében halt meg; tanítványa, Kassai Császár György Wittenbergben életrajzi beszédet mondott el és jelentetett meg róla.

Hivatástudattal rendelkező, kiemelkedő humanista műveltségű tanár volt, aki sem jól fizető lelkészi állásért, sem a felkínált állami hivatalért nem hagyta ott pályáját és tanítványait. Kolozsvárott előszót írt Heltai Gáspár Bonfini-kiadásához, számos alkalmi latin versét ismerjük, s jelentős az az iskolai célra általa összeállított latin–magyar szójegyzék is, amelyet csak a század végén jelentettek meg tanítványai. Az oráció, a latin alkalmi beszéd egyik legjobb hazai művelője volt. Beszédei közül kiemelkedik a barátja, Balsaráti Vitus János életéről és haláláról elmondott oráció, az egyik első értelmiségi életrajz, amelyből a külföldi peregrinációt elbeszélő részt közöljük.

Források: RMK III 658 és Janus Pannonius – Magyarországi humanisták, 942, 949–952.

ORATIO FUNEBRIS DE VITA ET MORTE IOANNIS VITI BALSARATII

(Pars selectae)

Oratio funebris, de vita et morte clarissimi viri Ioannis Viti Balsaratii, artis medicae doctoris peritissimi et celeberrimi, atque Patachiensis ecclesiae pastoris doctissimi ac fidelissimi: scripta a Basilio Fabricio Zikzouiano, ludimagistro in Sarospatach, et recitata in consessu frequentissimo dominorum baronum, nobilium, ecclesiasticorum et politicorum ad solennes funeris exequias congregatorum, die 9 April. 1575.

[…] Ubi annum aetatis vicesimum secundum attigisset, iamque in philosophicorum studiorum primordiis linguarumque Latinae et Graecae peritia omnes coaequales suos facile anteiret, atque inter exterarum etiam academiarum doctos professores ac magistros, augescente paulatim aetate et maturescente iudicio laudabiliter et fructuose versari posse putaretur, Vitebergam fuit ablegatus. Submisnistrabat sumptum liberalem illique peregrinationi abunde sufficientem Anna Iaxith, filia dominae Iaxith senioris iam defunctae, cui in benigno patrocinio ac pia nutritione Ioannis Viti Balsaratii, velut iure hereditario se successisse illa existimans: sustinere curam eius, quem mater filii loco dilexisset, ornasset et promovisset modis omnibus, ad pietatem suam pertinere cogitabat, eumque si desereret ad familiae suae illustris infamiam non obscuram et certum dedecus vergere posse iudicabat. Ibi cum pleniorem ac solidiorem cognitionem liberalium doctrinarum linguarumque adeptus fuisset, cumque maturitate aetatis iudicium quoque firmius et exquisitius in politioribus disciplinis sibi comparuisset, magisterii titulum suadente domino Philippo Melanchthone, cui unice carus erat et acceptus, assumsit, agens iam annum aetatis vicesimum quintum. Hinc eiusdem Philippi (cui quod esset litteris dominae suae peculiariter commendatus, duce eo et moderatore studiorum praecipuo utebatur) censuram et auctoritatem secutus, ad medicinae artis studium atque culturam se applicuit, cum per staturam paulo humiliorem non posse tueri dignitatem ac reverentiam personae ecclesiasticae ex publico suggesto docentis putaretur. Non neglexit tamen excolere et inchoata adhuc in prima aetate theologiae studia, cum singulis diebus nonnihil temporis et otii tribuit meditationi rerarum sacrarum studioque coelestis doctrinae, in cuius sola scientia salutis aeternae adipiscendae expeditam rationem atque normam infallibilem commonstrari certo intelligebat. Praefuit tunc multa cum laude et fructu gubernationi quoque et censurae exercitationum illarum scholasticarum, quas laudabili consuetudine ab hominibus nostrae gentis olim Vitebergae usurpata, in praecupuis Christianae religionis capitibus per certas theses ad disputationem ordinarium per vices proponendis placidaque atque erudita sententiarum argumentorumque collatione examinandis et discutiendis, plurimorum annorum successione continua ex auctoritate et approbatione summi viri, domini Philippi Melanchthonis coetus nationis Hungaricae ad hunc usque diem utiliter consuevit frequentare. In argumentorum certe solutionibus tam felix, promptus, solers et acutus fuisse Ioannes ipse Vitus perhibetur, ut multi, quos studiorum istic habuit socios, ingeniosum acumen, expeditam solertiam et dexteritatem ipsius miram in ea facultete nunc quoque depraedicent. In herbarum et stirpium indagatione, universaque simplicium medicamentorum historia sic excelluit, ut paucissimos pares, vix unum vel alterum superiorem tunc haberet inter medicae artis studiosos in Academia Vitebergensi. Multos tam in Germania quam in Hungaria feliciter in ea cognitione provexit, ut nostrorum praesertim hominum plerique acceptum illi uni referant, si quam consecuti sunt eiusce facultatis scientiam et usum, quos inter nomen quoque meum profiteri minime erubesco. Duobus annis Vitebergae post honorem magisterii adeptum sic circumactis, ut studia sacra cum medicis simul currerent, licet professio et tractatio physicorum praecipue haberetur, Philippus Melanchthon, gravissimus ille ingeniorum aestimator et censor litterariae eruditionis politissimus scribit ad spectabilem et magnificum dominum Gabrielem Perenium, atque Ioannis Viti ingenium, studia, mores, eruditionemque diligenter commendans auctor est, ut ad absolvendam medicorum studiorum culturam is ablegetur in Italiam. Ibi enim et propter inspectiones anatomicas crebriores et librorum etiam veterum, Hippocratis, Galeni et Avicennae luculentiores enarrationes, immo praxin quoque clarissimorum medicorum in curando exquisitiorem magis nunc vigere creditur disciplinae medicae professio. Transiit istuc Ioannes Vitus Balsaratius anno Christi 1556 perlustratis prius et peragratis nobilissimis quibusque Germaniae et Helvetiorum urbibus familiaritateque passim in academiis conciliata cum viris eruditissimis, theologis pariter ac medicis. De quorum erga peregrinos nostrae gentis homines singulari humanitate, comitate, candore, in officiisque hospitalibus exhibendis promptitudine ac beneficentia subinde meminerit: Helvetiorum praesertim in ecclesia Tigurina ministrorum mirificam benignitatem atque alacre studium in tractandis hospitibus depraedicando. Pervenit ibi in amicitiam non eximiorum tantum theologorum Henrici Bullingeri et Petri Martyris aliorumque scholae eiusdem celebriorum professorum, sed Conradi quoque Gesneri, viri variarum rerum scientia et scriptione celebratissimi, a quo et in amplissimo illo de historia aquatilium volumine aliquot in locis amica et sane honorifica mentione perornatur. Mansit quatuor integros annos partim Bononiae, partim vero Patavii sumptibus spectabilis et magnifici domini Gabrielis Perenii, doctissimisque et celeberrimis quibusque ibi medicis assiduam et diligentem dedit operam, sectiones anatomicas partim inspexit frequenter et sedulo, partim ipse quoque, ut artem et experientiam ea in re suam exploraret, plurimas privatim inter amicos instituit. Quin praxin quouqe in medicando, quam multa doctrina et longa exercitatione periti medici in illis academiis sequebantur, exactissime notavit: iudicia illustrium medicorum sententiasque in causis, signis symptomatibusque gravissimorum morborum perscrutandis accurate observans conferensque simul et examinans, plurium eundem morbum curantium discrepantes saepius opiniones, quae ipsa res attentissimam animi curam et solertiam ingenii acerrimam requirebat. Tantum profecit in ea scientia, ad quam ferventissimo naturae impetu rapiebatur, et quam contentione indefessi laboris ac studii urgere non desinebat, ut nomen ipsius apud celebriores eius loci medicos cito inclaresceret, ac paulo post gravissima totius Academiae Bononiensis censura suffragioque publico medicorum doctoratus ornamenta atque insignia solennia promereretur. Hinc et Romam profectus est, ut et eruditiores medicos ibi audiret, rationemque illorum in curandis morbis et modum assectando cognosceret, simulque specimen artis et peritiae suae medicae in theatro orbis terrarum frequentissimo exhiberet. Ibi in aula ipsius summi pontificis per totum semestre stipendio honestissimo non sine maxima nominis laude et celebritate artem exercuit. Sed cum propter professionem purioris doctrinae, quam rite antea cognitam dissimulare in tot impiis et portentosis Romanae ecclesiae abusibus minime poterat, futurum esset, ut in grave periculum incideret, non licuit diutius ibi persistere. Bononiam igitur denuo rediit, ubi praefuit etiam societati eius collegii, quod homines Pannonicae gentis iam olim fundatum istic possident ex beneficentia opulenti ciusdam canonici Zagrabiensis, qui in usum egentiorum ex natione Hungarica studiosorum domum quandam certis reditibus dotatam in ea urbe olim constituisse dicitur. Hinc et in vicinum Illyricum subinde fuit evocatus ab episcopo Zagrabiensi ceterisque eius provinciae nobilibus, quos miro successu et commendatione artis atque sollertiae in medicando singularis a periculosis morbis liberavit. Ad extremum peragratis celeberrimis quibusque Italiae urbibus et cum nobilioribus eius terrae medicis contracta amicitia, cum iam expetitam patriae operam ex fructu diuturnioris peregrinationis istius percipere posse confideret, et alioqui voluntate patroni spectabilis et magnifici domini, Gabrielis Perenii revocaretur, in Hungariam revertitur anno Christi 1560, atque in medicum privatum eiusdem unaque familiarem aulae et consiliarium asciscitur. […]