Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)
Balassi Kiadó
Perpetuo sudat cur Carbonarius iste?
Dissociare igni ut mixta elementa queat.
Cur quod nusquam extat, fuit aut essentia quinta
Hanc pretio quaerit, solicitatque focis?
5 Hoc stolidum mandat pectus, nec sana voluntas,
Quid referet lucri? vivat ut inde stipe.
Quae miseros hominum cepit dementia sensus,
Incerta ut certis sint redimenta bonis?
Spem pretio nunquam tibi pollicearis egenam,
10 Solvitur in fumum quidquid ineptus agit.