Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

IOANNES SAMBUCUS IOHANNO CRATONI AB CRAFFTHAIM

IOANNES SAMBUCUS IOHANNO CRATONI AB CRAFFTHAIM

Clarissimo et excellentissimo Domino Ioanni Cratoni, Medico S. Caes. maiestatis. Domino ut amico honorando.

Salutem dicit I. Sambucus. Ad Godefridum tuas misi. Apud nos graves illi et constantes de periculosis et universis malis Thurcici rumores extiterunt ac, nisi secundum Deum vos istic aliquid ingens impetraveritis, actum de reliquiis Pannonicis fuerit. Praesidia tenuia et rara, commeatuum apud Schwendium inopia, nervorum exigua vis, animi consternati et pene fracti Baronum kai apanta lupera ob peccata nostra Dios megaloio eketi, nisi ad sanitatem redierimus. Conventus Posoniensis dissolutus est, promissi sunt satis aegre bini floreni ostiatim. Archidux heri 21. Martii rediit Viennam. In oppido Cremps 20. Martii, cum pulvis sclopetarius Viennam esset devehendus, flamma temere correptus caedem edidit miserabilem ac incendium; ita nostra vino curamus. Imperator id molestissime audiet, magna enim erat necessaria copia eius nitrati pulveris. Vale.

23. Martii 1566. Vienna.

Classem nostram 100 Nassadinis velocibus auctam adornamus. Thurcae exercitum rediisse Constantinopolim ex Hadrianopoli quidam confirmare volunt. Vaivoda multa molitur. Accurrerunt Scepusium versus in confinia nostra 7000 Polonorum equitum, quorum consilium incertum est, sed audio Schuendium eos aggressurum brevi. Nuptiae audiuntur inter Vaydam et Moscoviticam, alterae inter Moscovitam et sororem Poloniae regis.