Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

IOANNES SAMBUCUS IOHANNO STURM

IOANNES SAMBUCUS IOHANNO STURM

Iohannes Sambucus Salutem.

In Laudibus Vestri Gymnasii quoque ponitur Disciplina morum observantiaque Iuventutis, qua sine progressus in literis minus sunt fructuosi, minus laudabiles. Fui igitur huius adolescentis parentibus honestissimis et illis copiosis author multisque aliis ad vos proficiscendi. Habuit Praeceptorem non indoctum, quem secum Viteberga adduxerat, sed moribus iniquis et huic aetati non adiungendis; pollicitus sum de Vestris roleibus et exemplis diligentiam et mores optabilies. Nosti enim illud vetus ekei bion ton areston, e suneteia de ediston poiesei. Itaque hunc, in cuius rebus valde cupio, tibi etiam atque etiam commendo, ut vel in aedibus tuis communi mensa uti possit vel alio in loco honesto et literato eum colloces tuaque authoritate iuves aut confirmes, cuius te Beneficii non paenitebit meque, cui multum antea debeo, totum obstrinxeris. Exquiretis, uti soletis, quantum profecerit propriaeque rolei destinabitis, ut non Vagus sed constans sit utilisque labor. Quod si etiam sumptus aliquando illi deficeret, ad 300 A(ureos) pro eo spondere sine iactura vel fidei vel pecuniae tuto poteris. Ego, mi clarissime Sturmi, Pannonicas hic texo historias veterumque authorum corruptos vel mutilos locos e Chirographis meaque non contemnenda Bibliotheca, quod possum, restituo. Cuius voluntatis atque etiam conatus exempla non pauca iam prodiere. De propriis meis Lucubrationibus taceo. Edo nunc Eunapii Philosophos et Milesii Poetas. Vale.

Cal. April. 1567.

Cum rescribere quid volueris vel adolescens noster, Augustam litterae mittantur ad Leonardum Weys, qui curabit reddendas.