Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

IOANNES SAMBUCUS IOHANNO CRATONI AB CRAFFTHAIM

IOANNES SAMBUCUS IOHANNO CRATONI AB CRAFFTHAIM

Magnifico et Excellentissimo Domino Doctori Cratoni ab Craffthaim, Domino, amico singulari Sambucus.

Salutem. Nondum eklektikoi kritai biblotekes venere neque curo; tantum te pro nostra mutua benivolentia, imprimis tua doctrina et humanitate oro, apud Caesarem huius, si tibi videbitur, libelli oblatione (nam olim numerorum et vetustatis memoria valde oblectabatur) negocii uti memineris. Poteris teste Camerario et aliis plurimis confirmare, in Germania, quoad tot Manu exaratos et raros nulli hanc cedere et quidem Fuggerianae, quam vir Bavarus habet duseureton numero antelatam. Sunt 360 graeci, in his ad 70 non vulgati, Latini optimi roleici etc. ad 140; hos simul 2500 Pannonicis, hoc est singulos quinis vendam ac iuriurando asseverare possum mihi pluris constitisse. Marmora sunt 12 non vulgaria, quae si negligit Sua Maiestas, laetabor etc. Vale, et si dubitat Imperator, mittat, quos voluerit, adhibeat totum Viennae Gymnasium, id mihi peresset gratum.

3. Decembris.

Tuae Excellentiae Totus Quantus D. Sambucus.