Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

EPISTULA DEDICATORIA AD IOANNEM LISTHIUM

EPISTULA DEDICATORIA AD IOANNEM LISTHIUM

Ioan. Listhio, electo Vesprimiensi, Procancellario Ungariae, Consiliario Caesareae Maiestatis, etc. Ioan. Sambucus S.

Si, quibus Respublicae Imperiaque plurimum continentur, ea, ut apud alias gentes, in Ungaria quoque viguissent: non minus, credo, florentem omni genere bonorum patriam, atque illam perpetuam cerneremus literarum studiis, et disciplina morata. Quorum quidem alterum semper negligentissime habitum, alterum etiam illius destitutum ope, dissensiones atque bella domi fatalia concitarunt. Et quanquam negari nequit, fortitudine atque scientia usuque militari qui nostros antecellant, esse hodie nullos: nisi tamen consiliis prudenter initis, et ad quosuis casus instructis, concordiaque principum amabili res administrentur, labi nos, atque periclitari saepe in magnis necesse est. Ea re Thurca summae nunc saluti nostrae imminet, nisique statim corroboremur, salui esse nequeamus, calamitosamque regni eversionem dolis, vique allata sit daturus: nunquam ille cessabit gurges beluari sanguinem Christianum, non ex visceribus nostris se replere, ossibus arces ad coelum extruere, cunctave propria, nisi Deus averterit, sibi dicare. Quod autem literarum elegantia, et quibus ad humanitatem informamur, commode in Pannoniam vocari, excolique cum laude potuissent, exterorumque admirationem invenire: magna semper omnibus fuit opinio, et quotidie crescit. Quod nec ingenia nostris, neque conatus, minus voluntas defuerit. Quod si forte tot bellis, quibus perpetuis illigamur, vique intestina, et externa labefactatam, impeditamque dicas: quaero idem ego, cur saltem quo Tyranni furor numquam pervasit, iis in locis scholae literatae non fuerint, Scriptoresque boni quibus expoliremur, recepti? Certe vero, ingenia literis contigissent, qualia, haud scio, an ullis gentibus: ita copiosa, et ad Musas comparata universa videntur. Quam quidem laudem cum adhuc nonnullis partibus retineamus: tum de remotioribus a memoria nostra, velut clarissimum quoddam sidus praeluxit Episcopus hic Quinquecclesiarum. Etenim, ut scis, non solum aequales suos, optimis artium studiis, et imprimis Poetices commendatione superavit: verum cum omni antiquitate certasse de opinione, vel ex illo ad Paulum constat: Carminibus nostris nocet illud etc. Quam etiam non postremam tulisset, nisi morte preventus, ad immortalitatem commigrasset Atque eam ad excellentiam etsi natura illi subsidium non vulgare suppeditabat: labore tamen et constantia est assecutus, ut nihil anticipatum attulisse, nihil praeparatum ad literas: omnia lucubrationibus, exercitatione peperisse omnia sit visus, exemplaque non obscure praeserant. Multa scripsit, meditatus est plura numeris, et perpetuo stilo: quorum quidem optima quaeque vel interciderunt, vel potius, ab odio, et invidia ne lucem aspiciant, suoque tempore iugi fruantur, alicubi premuntur. Annales patriae heroicis ipsum versibus uno in volumine colligasse, multi norunt: quibus conficiendis quantum ipse se superarit, facile ex admiranda Marcellina Panegyri (quam una cum aliis, doctissimus, et felix poeta, Hilarius Canciuncula Venetiis edi curarat) quisque secum cogitabit. Tomyris laudes, Trottae constantiam, et similia quis non requirat? Si apparerent, elegantiam, maiestatem, copiam non agnosceret? To kallos ogkodes, kai kata pusin deinoteta non stuperet, imitatione similitudinem consectaretur? de cuius ratione in meis de Poetica commentariolis ad Horatium iam olim satis est disputatum. Nescio quam nos eius populares monumenta aestimemus, illud non reticebo, Italos Gallos, et Germanos totis hemistichiis facultatem, et spiritum Iani aperte imitatos. Sed quam laudem B. Rhenanus ante annos quinquaginta minimis quibusdam epigrammatis eius visis, Pannonio quoque tribuerit, ex epistola ad Iac. Sturmium subiicio. Sic huius me lectio totum rapuit, ut si cuius veteris alias. Habet enim carmen non anxie cusum, sed plane inelaboratum, et maiore ingenio quam cura fluens. Praeterea reconditam eruditionem in Panegyrico ostendit, tantum fabularum, tantum historiarum intexendo. Sunt nonnulli, quibus parum placet, quicquid nostrum vel seculum, vel solum protulerit: a quibus ego longe dissentio, quippe qui Ianum, et Erasmum, tametsi hunc Germanum et recentes, non contemptius lego, quam Politianum et Hermolaum imo quam Maronem Tulliumve, quod mihi persuasum habeam, huius temporis dicendi modum non minus nostro saeculo, quantum ad eruditionem attinet, conferre, quam vel Tullii, vel Quintiliani, etc. hactenus ille. Quid si haec ille vidisset, quae nunc profero? Bruti, et Galbae in Plutarcho vitae Latinae, huic omnino interpreti sunt tribuendae: quod ipsum de libro Veronae a me viso, et a Guarino emendato, testis oculatus confirmo: qui pro Ctesiphonte huius ipsius quoque versionem pene absolutam habeo. Atque cum illorum maiorum nostro malo, temporumque vitio recuperatio sit optanda potius, quam speranda: minora haec, et iuvenili, subitoque fervore obiter effusa non sunt obscuranda: quae cum per Italiam et Ungariam solicite conquisivissem, tuque etiam aliquot, e naufragio tabellas velut reliquas adiecisses: legi cum nominis tui usurpatione, notaque esse volui. Nam cum vetustatis pene nimium studiosus quibusdam videar, nec pauca eius sensus iam exempla extulerim, porroque constanter idem sim facturus: tum vero huius praesulis cogitationes ita revereor ut nisi aliquando expedita suo tanquam natali suscipiantur, omnibus sit non parum dolendum. Quae vero praeter antea dudum edita, cunctis nunc patent, sane tuo patrocinio nituntur: ac licet quidem Ianus nondum firma constitutaque aetate illa, minus sacerdotio destinata luserit, et quidem Italia magistra bonis tamen et ad conficiendum aptis stomachis grata erunt: quos vero vel beta offendit, eunuchis suos castratos Poetas linquamus: quodque Tullius dicebat, sine contumelia hos dimittamus, cum boni viri sint, et, ut sibi videntur, beati. Utinam quidem annales eius aliquando Viennae conspecti et lecti prodeant, carceresque perfringant: non secus, me Deus, atque Ciceronis, aut Liuii quae periere mecum excipienda ducerem, tantum quisque huic vati iure tribuendum censeat. Quod si Vulcano vel Istro sunt tradita, vel, ut quidam non dissimularunt, excrementis humanis loco abdito, foraminibusque putruere, manes inuidorum luant poenas: quod ptonos ezo to teiou tronou istatai, ut est in Phaedro. De vita istius vatis, qui Mathiae regi fuit carus antea Patavii, quod sciebam, significavi: sed omnia nunc ex quarta Decade Bonfinii a me nuper laboriose quidem ad editionem comparati, sed negligentia, et quaestuosa festinatione impressorum ad mercatum Francfurtensem depravatissime eiecti, uberius poterunt repeti. Quem quidem Bonfinium brevi locupletiorem, emendatioremque habebimus: istudque premoneo, ne quisquam vitio mihi, aut negligentiae vertat si typis ac praelis labeculae additae, quibusdam horridis, ac in alienis suffaenis molestius accipiuntur. Tu vero Listhi, qui a Musis nunquam abhorruisti, cuiusque haec numis vulgantur, me de studio in Ianum amabis, simul cum tui ordinis hominibus patriam, modo non extreme iacentem, eruditis scholis sustinebis, praemia Doctoribus ampla, et idonea definies: ut habeamus plures, qui iuvare communes res, atque ornare possint. Caeteroqui hanc dignitatem quis vobis, nisi ad gratiam, ficteque gratuletur? quis, nisi caecus, vel adulator non publice vos vivere, patriamque, et universam amare salutem, sed privatim, avareque fateatur? Retinete, quaeso, cuius antea memini, laudem, et authoritatem vestri magistratus illam veterem, quam scitis omnia sancte accuravisse: non res aliae potius, neque occupationes, quam religio vos teneant. Eam puram in pectora vobis creditorum insinuate, exemplis obligetis animos, gravitate comprehensos in coelum rapiatis. Vos alii observant, vos spectant, quos si offenditis, magno cum vestro dedecore, maiore ecclesiae periculo, ac iniuria discedunt: Sin sacerdotii dignitatem, veritate, doctrina, moribus, liberalitate commoda testatam iuste tuemini, facile sequuntur, praeconio exornant sempiterno. Quod autem rogo, atque hic cupio, parata sine molestia erunt, cum multa et prolixa Symbola, ut Philosophi loquuntur, ad hunc effectum restent, nec parum iam velin, praesertim vero D. D. R. R. Paulus Bornamissa, Prorex, et Episcopus Transilvaniae (quos hic testes, et quantos nomino?) Antonius Verantius etc Agriensis, Georgius Drascovicius Zagrabiensis, banus Croatiae, Stephanus Radecius noster Varadien. in negotiis diu peregre versatus, tum alii multi ut quod ab exteris saepe audivi, omnino verum sit: nullum regnum plures idoneos, et ad omnium usum copiosius natos praesules semper habuisse. Verum haec alii, a quibus habeo, canant. Vale, ex Musaeo nostro, Idib. Mart. 1569. Viennae.