Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

23. fejezet - FORGÁCH FERENC

23. fejezet - FORGÁCH FERENC

Forgách Ferenc (1535–1577) politikus, történetíró. Oláh Miklós taníttatta Padovában, onnan hazatérve egyházi javadalmakat kapott, 1556-ban váradi püspök lett, de a kancellárián dolgozott. 1568-ban le is mondott a püspökségről, és János Zsigmond szolgálatába szegődött, 1571–1575 között ő volt Erdély kancellárja. Ekkor vérbajának kezelése végett Padovába utazott, ám ott elragadta a pestis.

Hatásos szónoklatokat tartott, többek között az 1558. évi birodalmi gyűléstől is szerzett segítséget. 1566-ban ő búcsúztatta az elhunyt Ferdinándot. Számos diplomáciai megbízatást teljesített, Krakkóban és Párizsban sokat tett Báthori István lengyel királlyá választása érdekében. Úgy látszik azonban, a politikusi pálya sem vonzotta. Annál inkább érdeklődött a történelem iránt. 1566-tól levéltári dokumentumokat, kéziratokat kölcsönzött, másoltatott, sőt meghívatta Giovanni Michele Brutót, a neves vándorhumanistát is, hogy módszert és stílust tanuljon tőle. 1572-ben a fejedelem megbízta a korabeli erdélyi és magyar történelem megírásával. Így született meg egyetlen nagy műve, melyben az 1552–1572 közötti időszak történetét dolgozta fel. Főleg a hadiesemények foglalkoztatják, de belpolitikai, társadalmi, gazdasági, közigazgatási kérdések is. Nagy figyelemmel kíséri a német, francia, spanyol, németalföldi, afrikai híreket. Szóbeli és hírlapi tudósításokat dolgoz fel, jó kritikával. Műve a kor hazai történetének legátfogóbb és legmegbízhatóbb forrása. Az izgatja, hogy ki a felelős az ország tragikus helyzetéért. És mert a történelem mozgatóerejét az emberi cselekvésben, ennek okát pedig a jellemben látja, a szomorú fejleményekből a társadalom általános züllöttségére következtet. Ebből fakadnak hátborzongatóan sötét jellemrajzai, amelyekkel kortársait, az uralkodókat is, az alattvalókat is lefesti. Egyetlen pozitív hőse ama idők egyetlen sikeres embere, Szulejmán szultán. Az egész műben csak két hősies példájú kivétel akad: Eger és Szigetvár.

Források: GHYMESI FORGÁCH Ferenc Magyar históriája 1540–1572, közli MAJER Fidél, Pest, 1866, 55–73 (MHHS, XVI) és Humanista történetírók, 617–635.

DE STATU REI PUBLICAE HUNGARICAE FERDINANDO, IOHANNE, MAXIMILIANO REGIBUS AC IOHANNE SECUNDO PRINCIPE TRANSSYLVANIAE COMMENTARII

(Pars selecta)

LIBER II

[…]

Iam Amhatus et Aly bassa cuncta suae virtuti patere putantes, in spem adducuntur Agriae capiendae. Collis est ab oriente in occidentem vinetis agrisque foecundissimus, et ubi desinit arx sita per amplissimum spatium. Ab ortu, qua continuus arci, fossa ingens; sed idem ex adverso editior, ita imminebat arci, ut inde et arx et propugnatores tormentis maxime obiicerentur. Cui periculo Petrus Perenus saluberrimo remedio subvenit, aggeres altissimos introrsus moenibus, quae undique saxea erant, applicando; addidit molem altissimam et solidam ex terra, specie turris ad tormentorum usum quoquoversum vibrandorum. Ferdinandus enim praesidium Hispanorum Agriam imposuerat bellis civilibus; sed illi metu hostili ultro dilapsi sunt, et vacuam reliquerunt. Petrus Perenius ergo vacuam arcem occupavit, et dum vixit, semper retinuit. Ceteris ab partibus clivi sunt haud quaquam ardui ascensu. Ad septentrionem circiter trecentos passus collem modicum (Sedem Regiam vocant) spectat, cuniculis effossis ex saxo friabili ad recondenda vina celebratum, indeque tam claro titulo appellatum. A meridie ipsa civitas arci subiecta in occidentem protenditur, et amoenos campos late prospicit. Agria inter episcopatus principem locum obtinet dignitate atque opibus; ut facile cum archiepiscopatu Strigoniensi certaverit. Vini ex innumerabilibus decimis immensa et prope incredibilis copia. Petrus Perenus inter bella civilia, et externa obtinuit, auxitque munitionibus. Nam veteres domini magis amoenitati, quam securitati felicibus temporibus consuluerant. Unde et civitas cratibus dumtaxat praealtis argilla oblitis, et modica fossa circumdata erat, medioque fluviolus, qui loco nomen dedit, perhabitur. At Petrus ex una arce, quae erat amplissima, duas facere voluit, intermedia fossa et latissimo muro, ita ut murus ad sanctuarium summi templi (nam id in arce erat) produceretur, et id vice propugnaculi promineret; roboribusque intrinsecus per notas commissuras connexis, ne terresti pondere hiasceret, usque ad summum fastigium terra oppletum fuit, desuper corbes pleni terra arte dispositi ad defendenda tormenta, quae nostri illic collocaverant. Paucis vero ante annis, postquam Petrus diuturnae captivitatis taedio vita functus est Viennae, fato an dolo incertum, cum libertatem quadraginta aureum nummum millibus iam redemisset, et ad suos reditum sperasset. Ferdinandus ab Gabriele filio, prece et promissis ac renumerato redemtionis paternae auro, receperat, eiusque praefecti nova propugnacula, novas moles atque aggeres opportunis locis construxerant. Regebant Stephanus Mechkeus et Stephanus Dobo aequata potestate, sed paucitate militum, qui ducenti equites, totidemque pedites fuere, solitum praesidium, Ferdinandum nunciis atque epistolis sollicitabant, ita tamen, ut quod praesens necessitas cogeret, non praetermitterent; ipsi quoque novos conscribere, et comitatus proceresque monere; octo et octoginta pedites undecunque conquisiti, ex paganis nominatim sunt centum et decem evocati, rectores vicorum, pagorum, villarumque, quos officiales dicunt, sex et quadraginta equites. Hoc erat arcis praesidium. Ceterum Ferdinandus deleto exercitu, ducibusque amissis, atque tot munimentis, insuper pecuniae inopia, ac consiliis nunquam satis explicatis, quae est paventium natura, pollicitationes solum ac promissa potius addiderat, quam aliquas vires. Non defuere tamen, qui etiam ultro sese in periculum darent, arcemque tuendam ingrederentur: Gregorius Bornemisza cum ducentis quinquaginta peditibus, Caspar Petheő ac Stephanus Zoltay, cum quadragenis equitibus. Intelligebant enim ea amissa neque locum alium consistendi fore, nec reliquias patriae salvas esse posse. Auxilia comitatuum, civitatum (quas liberas vocant), et procerum, numerum octingentorum et undetriginta peditum complevere; chirurgorum, fabrorum omnis generis, et laniorum fuere duo et quadraginta, agrestium centum et novem, quos summo studio ac prudentia conquisiverant invexerantque, ne quid ad usum vel militum, vel arcis deesse posset; sacerdotum duo tantum, et ii peregrini, quamquam amplissimum, et numerosissimum collegium fuisset sacerdotum; puerorum, feminarumque novem et quinquaginta. Nec multo post quam captum est Zolnocum, litterae Amhati afferuntur, preces, promissa, minasque mixtas continentes, quas illi, retento nuncio in vinculis, ad Ferdinandum misere; leges vero sanxere firmissimas: si deinde litterae ab hostibus mitterentur, nuncio admisso non recipiantur, nec legantur, sed in conspectu omnium igne comburantur. Si quis secreta colloquia seu conventicula egerit, aut vocem ad hostes emiserit, bonam malamve, aut deditionis aliquam mentionem moverit, capitale esto. Dux gregariusque iisdem legibus tenetor. Quibus sane effecerant, ut nemo, nisi in armis victoriaque spem salutis conciperet. Quibus constitutis, ubi hostem propinquare exploratum fuit, stationes atque subsidia disposita, partitique sunt duces inter se belli munia: Doboni tormentorum, operum, atque munitionum cura evenit, Mechcaeo subsidiorum, ea quatuor erant in utraque arce, quorum duo ipse curabat, tertium Gaspar Petheő, quartum Gregorius Bornemisza, cui Stephanus Zoltay et Iohannes Figedy cum suis militibus se coniungunt. Quinto Idus tandem Septembris praecursores ac velites hostium affuere, qui abreptis duobus speculatoribus agriensium, ceterisque fuga reversis, redivere. Nec nostri omisere, quominus emissis paucis equitum peditumque alicuius praelii formam ostentarent. Et Aly bassa cum quinque et viginti millibus postera luce multisque, qui ex Amhati exercitu submissi erant, advenit. Sed nostris paratis ut aliquod etiam periculum armorum virtutisque fieret, militemque exercerent, Gaspar Petheő, Stephanus Zoltay, et Iohannes Figedy digressi cum nonaginta omnino equitibus, Gregorius Bornemisza fortissimorum peditum manum in subsidium duxit; itaque improvisi invecti sunt hostibus tendentibus, ut momento multos trucidarent, simul currus, ut erant onusti, non paucos, cum multiplici praeda armorum, vestium, tabernaculorumque, in arcem secum aveherent. Id praelium ita omnium animos firmavit, ut ad Deum optimum maximum votis nuncupatis gratiisque actis, de victoria deinceps non dubitarint. Hostes vero, quos praeteritorum temporum fortuna aut dilapsuros, aut protinus dedituros arcem crediderant, non solum ad sustinendum impetum, sed ultro erumpendum etiam satis fortes invenere. Eademque die tecta et contignationes domuum summique templi, ne ignem aliqua in parte corriperent, deiecere, et civitatem, sacras aedes et profanas, et quicquid usquam extra aedificiorum, molas insuper frumentarias, iniecto igne conflagravere, ut nihil undequaque prospectum et tormentorum ictum fallere posset. Ut vero Aly bassa castra sub Regiam Sedem fixit, triaque ingentia tormenta in collem, eorum vim experturus, subduxit, et singula ter in arcem evibravit: tum nostri ex fastigio sanctuarii, ut supra docuimus, direxere tormenta, tantamque procellam immanium globorum contra emisere, ut etiam sequentibus quinque diebus, quibus tormentis certatum est, aliquibus hostium tormentis rotas atque statumina decusserint, et inutilia reddiderint, aliquos vero confecerint. Namque Arslan begus eodem tempore, a monasterio Franciscanorum quatuor colubrinis, qua nostri tormentum emitterent, ad omnes partes intentus arcem impetebat, Antoniumque Nagy lethali vulnere affecerat. At nocte, ubi quies tormentorum erat, nostri ruinas reficiebant, cumque maioribus tormentis magna vis pulveris consumeretur, minoribus tantum deinceps submoveri hostem placuit; ad oppugnationes praesertim, et longius obsidium decernentes reservandum esse. Interim quotidie aquationi equos deducere, animaliaque depellere, et vegetibus aquam subvehere, quamquam nec in arce deesset, sed quo fiduciam ostentarent, et in longum prospicerent, simul praelia etiam serere. Inprimis Gaspar Petheő, Stephanus Zolthay, Iohannes Figedy, Franciscus Bay, et Iohannes Ormandy, dum audentius praeliantur, Stephanum Budahazy janiczari, qui se in insidiis occultaverant, glande traiiciunt. Michaelem Horvat equo deturbant. Tantus tamen contemptus hostium fuit, ut neque portas clauderent, neque ex solito quicquam remitterent, donec Amhatus advenit, quin et eadem die praelium fecere capto uno vivo ex barbaris. Hostium deinde multitudo, quam longe prospici poterat, et colles, et valles, et patentes campos, plana atque edita occupavere. Tunc vallum pluribus partibus agi coeptum ad defensacula tormentorum, alibi corbes pluribus ordinibus dispositi terra impleri, admoverique tormenta. Abundabat multitudine tormentorum Turca, ita ut co ronam murosque omnibus in locis, et stationes, in subsidiis simul impeteret, globosque ignem vomentes, ac sagittas ex arcu incensas ingereret. Sed his statim provisum fossis valloque productis, in queis stationes agerent, stabulorum tecta deiecta, stramenta ceteraque flammae alimenta igne consumpta, acervus tantum frumenti unus, et foeni alter in fossa, quam intermediam diximus, reservatus, eosdemque atque tigna et materiam pro munimentis importatam, et quicquid flammam concipere posset, coriis animalium madefactis contexere, alia ad exstingvenda huiusmodi tela ignita in certis locis disposuere. Praecipua tamen tormentorum in quator loca feriebantur. Ad septemtrionem post palatia turris in angulo sita, in cuius molimine Thomas Bolyky, peditum comitatus borsodiensis dux, glande traiectus periit, unde Boliciana appellata est, et item murus, qua palatia desinebant. Inter hoc spatium aequus locus ab extra et fossa erat, in cuius extremo labro alius murus haud validus palatiorum muros defendebat. Eum ubi discutere coeperunt, hypogea terra complentur, quo in opere Blasius Nagy centurio globo maioris tormenti discerptus est. Ex civitate ipsa propugnaculum bebekianum, quod Emericus Bebek aliquando fecerat. Quarta ingens ruina erat, propugnaculum orientem versus ab antiqua porta, quo loci porta olim fuerat, cognominatum. Neque nostri deerant, quas interdiu globi ruinas secum traherent, nocturno opere restaurare. Id ita fiebat. Tigna ac robora defigebant, texebant virgultis, simul terram aggerabant, ut valli munitissimi et speciem et effectum praestaret. Tredecim dierum, postquam Amhatus advenit, hae minae atque opera continuo labore, multorumque ab utraque parte periculis constiterunt. Sub quibus nuncio hostis admisso, litterae non sunt receptae, sed admoto foco, litterisque in ignem proiectis, hominem velut in solennibus sacrificiis expiatum et suffumigatum, in fossam, per ludibrium et pedica oneratum ad vilia ministeria detrusere. Quibus ruinis captam arcem crediderant Turcae, tanta vi tantoque impetu ad pugnam subiere. Namque non tumultuariae pugnae genere, quales in oppugnationibus arcium urbiumque excursione alterius partis fieri solent, sed iusta acie tanquam per patentes campos ad pugnam procursum est. Unum et octoginta signa militaria numerata sunt, simul tribus in locis, ab quibus oppugnata arx est: ad centum enim et octoginta millia hominum, coniunctis duobus exercitibus Turcas habuisse in armis creditur. Vixdum coepta luce tertio Calendas Octobr. inchoatum praelium ingenti utrinque clamore ac caede. Mechcaeus ac Dobo modo pedes, modo eques circumvecti hortatores aderant. Ille ex subsidiariis stationibus, ubi plus laboris et periculi videbatur, extemplo auxilia adducere, hic tormenta, opera, tela curare subministrareque. Cumque diu aequo marte pugnatum esset, post multas horas ad antiquae portae propugnaculum in turrim ipsius portae, intra illud conditam et exstantem janiczari magno nisu evasere; unde ipsis moenibus tecti, securique non proximos tantum, sed intra arcem plerosque glandibus conficiebant; cum repente Dobo tormenta antea praeparata, atque disposita ad omnes casus in turrim emisit, momentoque turris ingentis ruinae fragore multos hostium oppressit, simulque nostri incubuere eo ardore pugnae, ut quamvis Emericus Nagy centurio multis vulneribus acceptis illatisque, Iohannes Posgay pila minoris tormenti cecidissent, Gaspar Petheő saxorum collapsu contusus membra (cui statim Franciscus Vitez sublectus est), ad bolicianam vero turrim Georgius Gyulay glande confixus esset, medio iam diei erat, hostes expellerent atque exturbarent, postremo in fugam praecipites captis aliquot vexillis redigerent. Ex nostris multi desiderati, multi vulnerati, sed longe maior numerus hostium, cum nullum in confertissima acie telum, aut ignis missilis, quem certatim in omnes partes effundebant, vanus intercideret. Ab quarta ruina, quae ad civitatem erat, bebekianum scilicet propugnaculum, quod restauratas munitiones alto vallo cernebant, aggressi non sunt. Postera die nuncius cum litteris iterum intromissus, quarum ille partem devorare iussus, parte igni ambusta in compedibus ferreis obscuris carceribus reclusus est, qua die muri palatiorum diverberabantur, in quo loco et praetor civitatis et Andreas Deak pila maioris tormenti interiere, ac plerique sauciati. Quibus rebus omnibus cum nihil effecissent, omnibus ferme, quae in Europa sunt, lingvis succedentes, certatim conclamabant, alii metum et cuncta extrema, alii promissa, si arcem dederent: ex quo secutum est haud leve periculum, unius perfidia. Hic fuit Stephanus Hegedeős Georgii Seredy peditum dux, qui ab foramine diligenter auscultans, quae clamarentur, quaeque promitterentur, socios seditionis paravit: ut in oppugnationibus ob bene navatam operam, donativum dari solitum flagitarent; quod si negaretur, tum ad hostes, qui libertatem, ut promittebant, forent daturi, transirent. Intellectum id est Doboni atque Mechcaeo, et congregatis statim aliis ducibus, Stephanus Hegedeős per tormenta examinatus fassusque socios edidit: solo tamen illo in medio fori suspenso, cui Emericus Pribegus sublectus est; aliis aures abscindere, perpetuae nota ignominiae satis poenae visum. Sed ex illo liberatis mox aliud periculum accidit. Quarto Nonas Octobr. divo Francisco dicata die ex unius fungi siccati, cuius ad tormenta inflammanda copia aderat, incensione, casu pulvis tormentarius inflammatus, qui in sacrario templi asservabatur, ipsum sacrarium summique templi concamerationem, ac proximas munitiones disiecit, ubi Paulus Nagy Georgii Bathoris peditum dux cum octo militibus misere oppressus, Gregorius Horvath ex avulsione brachii est mortuus, ac utraque mola frumentaria elisis plerisque hominibus animalibusque perfracta. Quae res magnum pavorem fecerat; sed duces per stationes discurrere, militem animare, nullum signum metus ostendere; pulveris copiam abunde superesse, quin et certissima auxilia regis atque regni brevi affutura ostendere; sed hominibus piis, inquiunt, ac christianis in Deo optimo maximo magis quam in auxiliis aut copiis spem habendam, quando et proditio irrita, et ex pulveris saevitia haud alicuius momenti damnum, clementiae sunt indicia divinae. Haec atque talia in vulgus praedicabant, cum scirent non plus quam viginti quatuor pulveris vascula superesse, nec ullam externae opis spem, simul longa obsidione cuncta minui. Divinum tamen auxilium virtusque nunquam eos deseruit. Namque ex duabus molis unam refecere, alimentis distribuendis magna cura adhibita, pulvis suppeditante salnitro ac sulphure die nocteque tusus. At Turcae, qui omnia videre poterant, clamorem ingentem tollunt, cepisse iam se arcem credentes. Is clamor hoc ferme vocabulo constat, Alla, quod significat Deum, et quanta maxime possunt vociferatione saepius ingenimant, stulta persvasione, Deum clamore et auditu illius vocis ab somno expergisci. Et statim omnibus in locis obsessos magis urgere, et ad omnia tuenda atque obeunda multimoda arte distinere coeperunt. Ex domo tum maioris praepositurae muros atque palatia, quae occidentem spectabant, proxime ad Bebekianum, et paulo infra ad meridiem ex ipsa minoris praepositurae domo, quippe capituli aedes proximae erant arci, muros feriunt. Hae novae erant ruinae, quibus tamen intrinsecus aggeribus statim subveniebatur, cum insuper globi immani magnitudine totam arcem pervolarent: simul sagittas ignitas, ignemque missilem cumulatim ingerere, et portam in muro intermedio, cum duplicem arcem docuimus, hominesque per eam discursantes petere, ac cuniculos ab Sede Regia perducere; sed nostri perfracto muro ab imo, subterraneam portam fecere, per quam sine periculo commeabant; contra hostiles cuniculos alios ex adverso effodere, factaque per noctem eruptione, Colomannus Porkolabus et Demetrius Philippi secundum praelium commisere, in quo Colomanno lethaliter vulnerato Michael Gasparics substituitur; paulo post et illi pila maioris tormenti exstincto, Iohannes Sucanus in locum successit. Eodem tempore ad Bebekianum (id ex cratibus constabat, intermedia humo), vineas pluteosque egere contectos coriis crudis, ex quibus crates succendunt, quos cum manualibus sclo petis, nec maioribus tormentis submovere possent, foramen magno cum labore subtus celeriter aperiunt, unde repente emissis tormentis hostes fugantur, ac mox vineas et pluteos contis hastisque deiiciunt, et crates iam ardentes extingvunt. Ad orientem nihilo acrius instabant, namque fossam saccis tumentibus humo aequarunt, ita ut fenestellas propugnaculi ad tormenta emittenda aggere inutiles redderent, vineisque admotis, ex queis sclopetis saeviebant, aegre defensores consisterent, donec machinae, aduncae ac hami atque unci ferrei aptantur. Quibus repente emissis, coria discerpebantur, simul picem, sevum liquefactum, ac manipulos frumenti sevo illitos et incensos certatim superfundere ignem missilem ingerere, alii saccos intra arcem trahere. Ita cunctis conatibus irritis denuo adoriuntur, ac Bebecianum tormentis penitus deiicere conantur, quod et effecissent motis iam cratibus, nisi robora catenis ferreis funibusqe vincta ab intus valide connexissent: qua re perfecerant, ut globi etiamsi penetrarent, foraminibus quidem factis, ruinam haud magnam ederent, cum crates minime dissolverentur, aut caderent, sed persisterent, aggeremque continerent. Ad orientem autem ingentes materiae sectae strues comportavere, quibus fossam iterato complent. Sed hic quoque conatus in irritum cadit. Siquidem Gregorius Bornemisza scandulas dissectas in vascula cum sclopetis includit, tum illa inflammata eiiciunt, simul manipulos pice, sulphure, sevo superfusos, atque accensos, ac pingvioris materiae copiam, larda, axungiam, frustatim, straminaque aggregare, contra Turcae extingvere conari, huc illuc cursare, cum eximproviso displosis sclopetis attoniti atque amentes in vallum fossasque diffugere.

Nec multo post rursus idem propugnaculum murosque tormentis, duobus in locis petunt, unum vero tormentum immani magnitudine fossis prius perductis, ad labrum fossae exterius sistunt, ut propugnaculum vi maiore quaterent. Muris tamen lapsantibus aggeres validi permanebant: et e contra Gregorius Bornemisza nova atque inaudita ante machinamenta fabricabat. Rotas quasdam currulibus similes asseribus intexit, ac sclopetis manualibus opplevit, ut illa tamquam radii ad omnes partes ferirent, tegetes item omnigena materia complet, mixtis manualibus maiorisbusque aliquibus tormentis: quae omnia stuppa circumligabat, liniebatque pice, sulphure, sebo. Ita adacta propugnaculo murisque, et incensa mox detrusa, tantum terrorem trepidationem fulminantium tormentorum fragor, ac praesentissimum exitium hostibus indidit, ut desertis tormentis, in fossas vallumque refugientes sese abderent, aut humi sternerent, et supra humanum ingenium ferrent, divinam iram, divinam artem atque potentiam dicerent. Exin ad antiquae portae propugnaculum convertuntur, tres fossas perducunt, in queis ad muros tuti ab tormentorum ictibus subirent, at e contra ex iisdem tria foramina dolabris aperiunt. Per ea diu certatum sclopetis atque hastilibus, et necessitas subinde nova machinamenta, queis hostibus nocerent, seque tuerentur, commonstrabat. Igitur spiculis oblongis ex ferro effectis, hastilibusque affixis ad ignem torrebant, quae cum per foramina emitterent, Turcaeque retentarent, subito ardor penetrabat manus, et cutes magno cum dolore clamoreque non sine irrisu propugnantium amittere cogebantur. Sed Mechcaeus militaris ingenii vir aliquid maioris doli subesse ratus, quod fossas foraminaque in speciem adque fallendum facta suspicaretur, intrinsecus fossam ex arce ad ima fundamenta perducit, moxque dolum patefecit Namque Turcae cuniculum subtus excavarant, ut pulvere sulphureo imposito, ac suffocato, velut saevissimo terrae motu, arcem propugnatoresque repentina atque improvisa peste simul in omnes partes disiectos miserandum in modum conficerent. Hanc perniciem praesentem Mechcaeus singulari quadam providentia avertit, cum enim cuniculum prius detexisset, et mox de repente aperiri iussisset, Gregorius Bornemisza tormentum in ventrem primarii barbari, operis praefecti, qui ex insigni turbanto conspicuus erat, displosit. Ceteri statim praecipites diffugere. Sed magis ac magis tot damnis adfecti incendebantur ira atque irritabantur. Ideo diem atque noctem pariter infestam reddendo assultare, oppugnare, globos et circulos ignitos, secta ligna desuper, et omnia missilium genera cumulatim in arcem iniicere. Quae cuncta nostri iisdem artibus, et longe validius ita repellebant, ut terga vertere barbari cogerentur, moxque per illa foramina emissis Paulo Zirmay et Andrea Balogh, plerosque hostium uno saltem suorum amisso caeciderint. Post quae nuncio et litteris ab hostibus missis ut antea egere, cumque plurimas sagittas immitterent, omnes conbussere. Ne autem voces intelligerentur, quod supra hungaricam, graecam, germanicam, omnibus fere lingvis promissa aut minas acclamarent, displosionibus tormentorum, tubarum, ac tympanorum sono eludebant; postremo cum nullam vocem audirent, neque tam surdos, neque mutos esse oppugnatio satis docuit, multis cum probris ac conviciis vociferabantur. Interim Lucas Nagy decurio quatuor et viginti cum peditibus, ante obsidium ad incur sandum profectus et exclusus, etiamsi periculosissimum et incredibile esset tot hostium stationes evadere, memor tamen sacramenti, pulcherrimae aut virtutis aut mortis laudem amplexus est, et fortuna affuit. Nam cum Nicolao Vas audaci iuvene, qui ad explorandum principis auxilium emissus fuerat, cum idem antea quoque socio Emerico Varsany feliciter pertentasset, Agriam revertit, quae iam omnis usque adeo nudata moenibus erat, aut facile vel equis quavis in parte conscenderes; sed non nocte, non die unquam cessabant ab opere, ut novas fossas ac vallum reficerent. Duodecim dies his certaminibus laboribus atque periculis absumti, et iterum statim duobus diebus, duae oppugnationes supperadditae, universorum exercituum summo nisu, ut nulla unquam temporis parte quies laborum periculorumque esset, hostium multitudine, caesorum numero, ducum militumque virtute, utrisque in partibus admirandae. Neque enim christianorum principum bella huic fatali quodam modo hosti, aut vi, aut hominum multitudine, tormentorum, apparatuumque, aut saevitia comparanda sunt. Igitur cum hinc spes iraque, hinc desperatio animos irritaret, oppugnatio atrocior, quam ante secuta est. Cum enim noctu adhuc quisque in proximum sibi vallum fossasque descendissent, tum orta luce ingentia muros subibant agmina, ipsamque arcem corona circumdedere; mox clamor, dissonae voces, tot variarum gentium praelium magna utrinque caede exortum est. Cumque omnia Martis flagrarent saevitia, armis, clamore, strepitu, succedentium tumultu, intra et extra, incredibile dictu, terribilis, et iis etiam, qui aspicerent, formidabilis esset pugna, longe omnium maxima vis ad quatuor partes incubuit.

Ad antiquae portae propugnaculum, quod Mechcaeus defendebat, octo et viginti vexilla, ingens exercitus simul unoque tempore constitit, nec pauciora ad alia, cum insuper lassi ac convulnerati subinde recentibus nouisque cohortibus aut agminibus iuvarentur. Mechcaeus tamen admiranda animi et corporis virtute, cum omnia ducis et militis munia pugnando, hortando, laudando, et commilitones vocando, segnes increpando, saucios subducendo, et interim subsidia ad omnes partes legendo, perfectissime complesset, non sustinuit solum Turcam hostem, sed repulit. Ad terrenum propugnaculum Iohannes Sucan et Iohannes Pribeg, primum quidem hostem valide excepere, sed tamen laborantibus Gaspare Peteö in suppetias misso pares erant animis viribusque. Cum vero ad propugnaculum, in quo carcer erat, vexillum tormentis hostilibus deiectum esset, ab stationibus subsidiariis aliud afferri iussit Dobo, ac Stephano Nagy tradidit, eodemque ictu glandis protinus collapso, atque mortuo, non passus est Dobo vexillum collabi, sed nutans adhuc corripuit, gregarioque cuidam verum strenuo militi dedit; et paullo post aliud quoque ab hostibus captum est. Gregorius autem Bornemisza, Zoltay, ac Figedy ad Bolicianum haud minus impigre atque strenue rem gerebant. Sed Turcis inermibus aut clypeo et gravi ense succinctis, nostri armati, lanceis oblongis, ac missilibus ignibus, tectis, circulis, et globis ignem vomentibus cum remotiores etiam ferirent, innumeri ex hostibus cadebant. Adversus quae etiamsi et illi hastis equestribus sclopetulos ferreis filis ac circulis constrinxissent, quibus succensis ad pugnam tandem redibant, parum tamen profuere, quippe nostri obstinatis animis atque invicta virtute, in qua una spes erat, ita restiterunt, ut propinquis iam tenebris, maxima suorum strage, et pluribus convulneratis vani et irriti recedere cogerentur. Tantumque pavorem in futurum etiam fortissima defensio fecit, ut postera die cum Amhatus instandum repetendamque oppugnationem, ac labore vigilia, vulneribus prope confectos urgendos censeret, non aliter quam strictis machaeris ad oppugnationem suos compellere potuerint. Hinc cum a primo diluculo statim, ad tertiam ferme diei partem, agmina et cohortes vix coegisset atque ordinavisset, magno edito clamore Alla Alla vociferantes subeunt, nostri contra Deum Iesum conclamando pleni fiduciae ac constantiae adoraverunt. Cumque ad carceris propugnaculum egregie pugnaret Dobo, armiger eius fulgentibus armis notabilis, pila tranfossus, occubuit, ipse Dobo duo accepit vulnera. Sed nihilominus obsistendo ac propugnando Turcae aliquantum remisere, cum terrenum maiore vi oppugnaretur. Eo ergo Dobo cursum intendit, hortator ac pugnator simul aderat. Mulieres quoque militum officia sibi sumserant, cum saxa et molares certatim in subeuntes devolverent atque ingererent. Adventu tandem Gaspari Peteö exaequatum praelium, atrocissimaque erat pugna, cum Aly bassa budensis ac Orzlan begus ceterique sauciati, cum ferocissimis Pannoniae militibus, praecipua Aly bassae ira in agrienses ea in parte vehementissime dasaevirent. Sed postremo benigniore nobis fortuna etiam primarium et auratum Aly bassae vexillum nostri obtinuere, Veli begus nobilis sanciacus glande traiectus, janiciari Besliae, et Acangziae quam plurimi occubuere, ex nostris autem decani et gregarii plerique, et Valentinus sacerdos. Bolicianum beglerbegus Romaniae oppugnabat, ut superioris anni victoria elatus, ita placandae irae ob Temesvarum amissum, Lippamque perditam aliquo novo facinore causas quaerens, simul europaeos militari gloria semper ceteris praestantes admonendo hortandoque in aemulationem converterat: multique ex nostris cadebant aut vulnerabantur, sclopetulorum praesertim, quae hastis aptaverant, lethali saevitia, nisi Gregorii Bornemiszae praecipua ac singulari vi atque et virtute Zolthay Iohannisque Figedy egregia sustentati fuissent, qui vexillum ab hostibus cepere, quamvis et ipsi adversa vulnera accepissent. At innumeris ferme vexillis antiquae portae propugnaculum oppugnatum est: namque Amhatus ipse haud longe ex vallo circumspectabat, et iustae aciei pugna similior erat, quam tumultuariae, siquidem nostri missilibus primum cum plurimos hostium caecidissent vulnerassentque, et multas horas utrinque certatum esset, cominus iam tandem armis atque corporibus acerrime dimicabatur, Turca finem periculorum fore, expugnata arce, si paululum adnitantur, credente, nostris pro divina imprimis laude, dulcissimaque patria, coniugibus ac liberis, quorum salus virtute ipsorum consistebat, atque propria salute ita propugnantibus, ut mortem honestissimam obirent potius, quam pedem referrent, vicitque tandem pars illa, unde Deus et virtus stabant. Namque Mechcaeus praestantissimum ducem militemque se quamvis in eo certamine ostendisset, innumeram prope tamen hostium multitudinem si paucitati nostrorum conferas, quibus vel saltem caedendis nostri defatigari potuissent, quis nisi divina potentia fugare potuisset? Ita post vespertinarum precum tempus, magna suorum multitudine caede amissa ac convulnerata, in castra fuga rediere; quo nostri posteris rarum virtutis exemplum adversum praesertim hostem, sibi gloriam ac perpetuam memoriam tradiderunt, locum nobilitarunt. Nec multo post unus ex Turcis lingva hungarica, laudata primum virtute defensorum, nihil deinceps de oppugnatione ipsis timendum acclamavit, quando bassa ac Turcae ira ac suorum incredibili damno consternati, solvere obsidium statuerint, et vindictam in posterum cogitarent. Nihilominus et tribus sequentibus diebus nunquam ab tormentis, neque his, neque illis quies fuit; sed postea per noctem e stationibus deducta. Tum quoque erumpentes nostri saccos pulverum in arcem tulere, et proximis castrorum ignem iniecere. Postera die Amhatus castra movit, sequenti Aly bassa, quae fuit Lucae evangelistae, sed ita praecipitanter ac trepide, ut pleraque tentoria erecta vasaque castrensia reliquerit. Nostri tamen tamquam ad pugnam stabant parati, si vis aut dolus aliquis hostilis ingrueret, captivaque vexilla conspicuis in locis explicaverant, quae hostes cum moerore ad admirationem spectabant.

Nostri ubi primum vacui omni metu ac periculo fuere, omnia simul tormenta usque ad unum ingenti fragore displosere, clamoreque cum divinorum nominum nuncupatione sublevantes, vota et grates Deo exsolvere. Et paulo post duces Stephanum Fekete cum delectis emisere, qui novissimos hostium, nihil tale timentes, eoque incuriosos aggressi, multis trucidatis vexillum, mancipia, currusque cum praeda ac spoliis ovantium modo retulere. Sed quae fortuna tot praeliis, inter tot et tantos hostiles exercitus, Stephanum Mechcaeum foverat, eadem mox nunquam una verum perpetuo instabilis destituit. Namque non ita multo post ad coniugem et penates reversurus, cum ad vicum Varkon pervenisset, et comitivam ab agrestibus petiisset, ab iis ignoratus miserandum in modum trucidatus fuit, magno cum principis, tum universi regni moerore ac damno. Hic finis fuit viri omnibus animi ac corporis virtutibus inter summos ac praecipuos duces apud omnem posteritatem memorandi, familia vetere ac nobilis. Sed et vicus deletus ob eius mortem, et agrestes morte poenas luere, Gregorio Bornemisza successore in eadem praefectura; qui etiam frui haud diu potuit parto honore, invidente fortuna; Aly bassa enim peculiari in agrienses ira defervens, nunquam cessavit insidias struere, eas crebris incursationibus captabat. Vico Keresztes nomen est in secundo ab Agria lapide, apud quem infelici Marte, vallibus sylvisque pro insidiis suspectum cum hostibus conflixit, et captus, Turcarumque imperatori missus, ad gemonias byzantinas laqueo vitam finivit.

[…]