Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

27. fejezet - KOVACSÓCZY FARKAS

27. fejezet - KOVACSÓCZY FARKAS

1540-ben született. Több esztendeig tartó padovai tanulmányai után előbb Erdélybe, majd 1576-ban Báthori István titkáraként Lengyelországba került. 1578-tól Erdély kancellárja és egyúttal a 12, majd 3 tagú kormányzótanács tagja lett. Az 1590-es években ellenezte Báthori Zsigmond törökellenes politikáját. Összeesküvés vádjával a fejedelem 1594-ben kivégeztette.

Irodalmi munkásságával az 1570-1580-as években az erdélyi humanizmus vezéralakja volt. Levelein és Báthori Istvánt magasztaló orációin kívül legfontosabb munkája az Erdély kormányzásáról írt s Kolozsvárott 1584-ben kiadott dialógusa, amely az államelméleti műfaj első képviselője Magyarországon. Két latinizált görög nevű személy – Eubulus (Euboulos ’jó tanácsot adó’) és Philodacus (Pilodakos ’Dacia lakóit szerető’) – beszélget arról, hogy a kollektív vagy az egyszemélyi kormányzás-e az üdvösebb. Kovacsóczy álláspontját, azaz a Báthori Zsigmond melletti hármas tanács létesítésének szorgalmazását egy kormányzó kinevezésével szemben, Eubulus képviseli. A dialógus érdekes része az erdélyi románság római eredetét felvető és elutasító érvelés.

Források: [Volffgangus KOVACSÓCZY,] De administratione Transylvaniae dialogus, Claudiopoli 1584 és Janus Pannonius – Magyarországi humanisták, 1225–1254.

DE ADMINISTRATIONE TRANSYLVANIAE DIALOGUS

MAGNIFICO VIRO MARTINO BERSEVICIO PATRONO SUO, MARCELLUS SQUARCIALUPUS S[ALUTEM] D[ICIT]

Cui dono lepidum hunc novum Dialogum? Tibi, Magnifice Bersevicei, qui et Covacciocium iampridem amas, ob eius insignes animi dotes; et alioqui talibus literarum deliciis nihil habes antiquius.

Sed cur, inquis, nobis aliena dedicas? Ego vero, patrone colende, affirmo libere, Dialogum istum prope pluris mihi quam authori constare: adeo multis praecibus ut evulgaretur abtinui. Cum enim primum, nescio qua occasione, eum vidissem legissemque avide, ita me coepit, cum argumenti ipsius gravitas, tum latinae dictionis elegantia, ut quamprimum editum in lucem cuperem. Verum cum id ab homine modestissimo non impetrarem, recurrebam identidem, eumque orabam ex occasione omni, ne aureolum hunc libellum suum nobis invideret. Quin facultatem daret potius, ut cum una cum adiuncta oratione, qua victorias Moscicas maximo regi nostro gratulatur, avidis novarum rerum et egregiarum hominibus communicaremus. Nec destiti hoc urgere, donec quod orabam tandem etiam exorarem: idque non sine optato corollario, cum a se quasi emancipatum ingenii sui foetum, totum in meum arbitrium conferret, ut cui videretur dedicarem. Accipe itaque, vir nobilissime, doctissimi ac sapientis tui amici eruditas et facundas, de praeclaris in hoc genere argumentis dissertationes. In quibus, praeter orationis exquisitam munditiam, videbis etiam exemplorum copiam et splendorem. Cogitationum praeterea rationumque acrimoniam; atque adeo ingenii iudiciique vim singularem. Quae omnia compluris aestimabis, opinor, quod ab homine occupatissimo, et in aulicas curas molestiasque prorsus demerso, profecta et elaborata esse intelliges. Sed quid plura? Non enim dubito, libellum hunc fore tibi longe gratissimum, cum ipsius Covacciocii amici tui, tum etiam Marcelli nomine: cui muneris officiique mercedem abunde persolveris, si a clementissimo rege rem quam supplex orat, non difficilem, et vobis quotidianam, illi vero discessuro pernecessariam exoraveris. Vale. Claudiopoli Transylvanorum. Cal. Aug.

COVACCIOCII AD IULANUM EPISTOLA CUM DIALOGUM LEGENDUM PETENTI MITTERET

Volffgangus Covacciocius, Paulo Iulano suo. S[alutem] P[lurimam] D[icit].

Mitto ad te Eubulum meum, quem petiisti; bonum fortassis virum, et cupidum, (ut sunt nunc tempora) rerum nostrarum; caetera rudem inprimis, (quales sunt aulici foetus) nec satis disertum consiliarium. Sed non talis, inquis, nuper Nepolomiciis erat; unde nunc tam sentus, squalidus, et moerens? Vix evan[uit hic] et parum abfuit, quin importunae huius loquacitatis poenas daret; adeo veritatis odiosa nunc est oratio. Quid autem contra illum intonabant? Divinam illam vocem, eis koiranos esto. Quam sane, uti negaverit nemo, ita demens sit, qui tanquam leonis exuvias sibi assuat, dum non Agamemnonem aliquem, sed Phaenices, (raras quidem aves) quaerimus. Vide quomodo non raro, in errores gravissimos, decepti nominum munerumque ambiguitate, impellimur; quando scilicet, cum vulgo desipere, quam cum paucis bene sentire malumus. Verum nunc querelas mittamus; eoque libentius, quod regis ipsius nostri, certissime salutis patriae, auspiciis, turbis hisce sedatis, in portu iam navigemus: Ita tamen, ut tanquam cursores, parati simus semper, muneris huius aliis lampada tradere. Vale.

DIALOGUS

Philodacus, Eubulus.

PHILODACUS. Quid sibi vult, mi Eubule, isthaec solitaria deambulatio? Quid hic audis iucundi? Quidve tuo more meditaris? Urbis te fortassis taedium coepit, et hominum? Vel, quod magis suspicor, recens aliqua cura accessit, Quae nunc te coquit, et versat sub pectore fixat.

EUBULUS. Non sum, Philodace, ut dicis, solus. Ecce vernant et rident in agris omnia. Nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. Hic obstrepunt cantibus aviculae, sunt fontium iucundi aspectus, mollesque rivorum susurri; et quocunque tandem te vertas, ceu in scena quadam, personam quaeque suam egregie sustinent.

PHILODACUS. Nihil quidem est amoenius rusticatione. Sed tamen laudare hanc potius, quam amplecti solemus, negotiis affixi in urbe ac domibus; ubi veluti caveis quibusdam inclusi tenemur; scilicet ut non nobis, sed aliis semper vivamus.

EUBULUS. Vera narras: idcirco miscenda sunt aliquando levia et iocosa seriis; et avocandus est nonnunquam a curis animus, ac honesta aliqua voluptate recreandus; quod nusquam commodius fit, quam in huiusmodi suburbano recessu.

PHILODACUS. Ita quidem se docti omnes excusant, cum tamen nunquam minus sint otiosi, quam cum videntur ess otiosi. Quod et Socratis multi sermones, et plurima cum veterum, tum neotericorum monumenta testantur. Itaque certo scio, te quoque rem aliquem non vulgarem animo concepisse, quam hic remotis arbitris, securus rumines et concoquas tecum.

EUBULUS. Ex tuo ingenio metiris alios, qui mirus es novarum rerum artifex. Et iam aliquid credo novi ad nos affers, ut invidia ductus interpelles hoc otium nostrum.

PHILODACUS. Quam insolens mihi videtur, Eubule, hoc tuum curarum fastidium? Sed, si verum vis fateri, non te puto expertem esse illarum rerum, quae nunc omnium aures, sensus, cogitationesque oppleverunt.

EUBULUS. Quod mea nihil refert, percontari cogitareque desino.

PHILODACUS. Atqui communis omnibus est patria.

EUBULUS. Quid tum postea?

PHILODACUS. Quid? omnes omnium caritates una haec in se continet.

EUBULUS. Optime quid inde colligis?

PHILODACUS. Nonne perspicis, eiusdem patriae commoda potiora et antiquiora debere nobis esse curis rerum privatarum?

EUBULUS. Quis hoc tibi vocavit in dubium?

PHILODACUS. Quam facile refers pedem, et elaberis? Nonne dixisti, ad te illa non pertinere, quae nunc communi omnium sermone circumferuntur?

EUBULUS. Dixi; et rursum affirmo.

PHILODACUS. Et tamen his nititur patriae salus, quam tu sine nefario scelere nunquam potes, dum vives, contemnere.

EUBULUS. Quis hoc unquam in animum induxit suum? cur sic excandescis? et sine causa telum hoc in me coniicis?

PHILODACUS. Quia in tam communi omnium sollicitudine, tu, qui et consilio et authoritate plus polles valesque caeteris, tam secure in utramque aurem dormis.

EUBULUS. Ego vero, amice, non omnibus dormio, si tibi dormio. Quin tu potius vim intentas menti meae, quae nullis astringi vinculis potest, quominus per humanarum rerum casus, et vicissitudines liberrime discurrat et vagetur.

PHILODACUS. Est hoc quidem mentis proprium: caeterum non tacendo, sed consulendo agendoque patriae consulitur: quippe omnis laus virtutis, … nosti in actione consistit.

EUBULUS. Audisti illud: omnia tempus habent; quod optimum omnium parentem recre sapientes cognominarunt. Nunc mihi animus non in patinis, non foro, non in triviis, non in principium subselliis, verum in agris, in pratis, in hortis, et vivariis est. Haec modo curanda per otium sunt nobis: post haec, illis quoque (si quis nostri usus erit) dabimus fortassis operam.

PHILODACUS. Quis tibi id credat, Eubule, etiam si Iovem lapidem iures, te nunc omni vacuum esse cura, cum eae nos nunquam deserant, sed pertinaciter lateri semper adhaereant nostro, comitentur nos ubique, ac mentem ipsam perpetuo obsessam ac vinctam teneant?

EUBULUS. Vocas me, ut video, ad certamen; ac veterem illam medicorum de perpetua passione opinionem transfers ad animum. Qui tamen, cum sit decerptus ex divinae illius aurae particula, minime est obnoxius tantis ac tam capitalibus malis. Curae, ut scis, a curando sunt dictae: quod ipsum simulatque praestiteris, omni te statim cura et molestia liberaris.

PHILODACUS. Nolo tecum in praesentia conferre pedem. Tantum id quaero: qua ratione tam cito expueris hanc ita nobis communem animo tuo molestiam.

EUBULUS. Quid tibi velis non intelligo; explica te melius.

PHILODACUS. Faciam, si te mihi hodie totum tradideris, nodosque omnes dissolveris, quos tibi proponam.

EUBULUS. Davus ego sum, non Oedipus: Vatem suadeo alium, aut coniectorem tibi queras.

PHILODACUS. Atqui nullae sortes sunt certiores cordati fidique hominis consilio, quale tuum esse multotiens comperi. Itaque cupio ut mihi omnem hodie mentem intelligentiamque tuam pandas.

EUBULUS. Tu vero quem consulas videris: nosti enim quam sit nobis curta supellex.

PHILODACUS. Vides in quae inciderimus tempora; quibus quid tristius, quidve miserius esse potest?

EUBULUS. Cur ita?

PHILODACUS. Quia principem amisimus.

EUBULUS. Et optimum hercle virum, et patriae amantem suae.

PHILODACUS. Non putas ergo miseram esse nostram conditionem, quod tanto bono privasti simus?

EUBULUS. Dicerem sane, si prius excessisset e vivis, quam successorem nobis reliquisset, et eum quidem, qui ceu vivam quandam referret effigiem nobis imaginemque sui.

PHILODACUS. Lenit quidem id quod ais aliquatenus deisiderium illius, sed non aufert prorsus; cum aetas filii immatura sit imperio: nos autem nullum diem sine rectore esse possimus.

EUBULUS. Neque esset commodum, ut tanquam in navi aliqua excusso nauclero, temere in tantis curarum et negotiorum fluctibus iactaremur.

PHILODACUS. Quis ego nunc ad clavum sedet? quis et pueritiam principis, et fluctuantem reipublicae statum consilio et authoritate moderatur?

EUBULUS. Quis? non vides senatum antiqua fide, singulari authoritate, et prudentiae praeditum?

PHILODACUS. Video; sed illud metuo, ne idem nobis eveniat quod Cariae, quam multi duces perdiderunt.

EUBULUS. Nunquam id fiet. Nam inter hos multos consensus est, et concordiae studium; hoc est, hi non certant sententiis, non vertunt se in gyrum opinionibus, non exagitant et torquent, sed omnium cum voces, tum voluntates, mira animorum sententiarumque aequabilitate, ad bonum publicum referuntur: atque ita omnia illorum consilia decenti et honesto fine clauduntur.

PHILODACUS. Areopagum mihi videris describere, aut ephoros. Atqui ibi, vel phiditia ipsa plena erant exemplis virtutum. Noster vero senatus nihil minus referre videtur quam senatum. Itaque recte dictum est, alia tempora alios mores postulare.

EUBULUS. Quid ergo tu autumas? quam putas magis convenire temporibus istis administrandae Reipublicae formam?

PHILODACUS. Ego vero nullam novam: sed eam duntaxat, quae et sapientissimorum hominum iudicio, et continuo tot seculorum usu receptae approbataque fuit.

EUBULUS. Quae nam est illa? nam si otium esset, facile probare possem, fallit te opinione tua; cum hac in parte quot capita tot sint fere doctorum sententiae.

PHILODACUS. Miror, qui tibi hoc in mentem veniat. Quando quidem probe nosti, omnes pene claros nomine sapientiae viros, quotquot Homerum sunt secuti, unius dominationem praetulisse potentiae, et regimini multorum.

EUBULUS. Antiquitatis iudicium, et doctorum consensum, etiam si magni semper feci, nullius tamen hactenus iuravi in verba magistri. Maxime vero in decidenda ista quaestione, dubius semper animi sui, cum praesertim et rationibus firmis, et sapientum iudicio, et magnorum virorum exemplis ex omni memoria petitis vos oppugnari videam. Sed quid tum postea? Sit sane ita ut dicis, potior ille tuus regendi modus, ut pote cui iam assueti simus, et in quem naturae quodam impetu praecipites feramur: Nonne vides, te longe a scopo aberrare? Non regem nos, vel principem nunc exoptamus, quem Dei beneficio, etsi adolescentulum, habemus tamen, verum talem aliquem virum, qualem describit poeta:


Tunc, pietate gravem, ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus astant.
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.

Huic eximio, et excellenti viro, quem ad clavum huius nostrae Reipublicae quaerimus, duo erunt praecipue proposita munera, unum educationis institutionisque pueri principis, alterum moderationis totius provinciae. Quae cum ex variis hominum generibus, non lingua solum, sed etiam moribus differentibus sit cinflata, cum Amurathis Turcarum imperatoris tributaria sit, cum regem Poloniae supremum patronum agnoscat, cum tot fere diversis, et non sermone modo, verum etiam ritu, ac religionibus longe discrepantius vicinis, quot illius termini sunt, hinc Hungaris, hinc Turcis, hinc Valachis, hinc Ruthenis sit circumsepta, cum denique et pacis tempore perpetuis litibus, et controversiis, quarum decisio non sit admodum expedita delectetur, et in otio bellum semper meditetur, seditiones arat, materiamque illis saepe ipsa praebeat: In summa, cum veteri quodam et innato vitio temere et sumat plerunque, et rursum ponat arma, videndum est, ne huic futuro moderatori rectorique nostro, Aetna, mea certe sententia, pondus gravius imponamus. Hoc dixi, ut scires, qua de re sermo sit: neve diutius in principiis ipsis vocibusque haereamus.

PHILODACUS. Verbis, ut video, dissidemus, non sententiis. Facile transferri huc potest nostra oratio, cum inter principem et rectorem non multum intersit.

EUBULUS. Concedis ergo aliquid interesse. Quod ipsum quantum sit, facile vel ex eo colligere poterimus, si principem cum rectore conferamus.

PHILODACUS. Ergo experiamur.

EUBULUS. Princeps proprii iuris est, pater est omnium charitate, cultum vero et obsequio dominus: princeps suas res agit et procurat, propriis legibus, quarum interpres est, paret. Omnia enim principis propria sunt; ita ut provinciae totius salus et commoda, sicut e contra pernicies et incommoda nunquam ab eo divelli et separari queant. Principis denique potestas perpetua est; et ab eo cum vita ipsa deponitur. At rectoris partes sunt, ut non sua, sed aliena curet: principis semper sui, cuius authoritatem sustinet, personam et dignitatem intueatur; non propriam, sed domini sui, et publicam civium utilitatem consectetur, legibus patriis se obstringi patiatur, non insolescat, fidem servet, alienam eam possessionem, non suam esse arbitretur. Ita, ut cum res et tempus, et principis aetas postulaverint, statim exuere se eo munere, salvamque provinciam et integram principi suo reddere queat.

PHILODACUS. Intelligo quorsum me ducas. Verum illud nunquam, credo, inficias ibis, proxime ad principis dignitatem, hanc rectoris existimationem accedere; et quod summis hunc, et dignis principe virtutibus praeditum esse oporteat.

EUBULUS. Hoc et lippis est ac tonsoribus notum. Praeclare enim poeta: …pueri – inquit – ludentes: „Rex eris”, aiunt, / „si recte facies.” Ego vero in rectore isto vestro, maiora etiam quam in principe ipso, lumina virtutum requirerem. Quando quidem, vel exacta, ac omnibus, ut aiunt, muneris absoluta principis educatione; vel ea regni administratione, quae nullam tibi infamiae ac ignominiae labem inurat, nullum capitis periculum creet, nihil gravius ac difficilius esse putem.

PHILODACUS. Multa optamus quae consequi non possumus. Scis optimum sagittarium esse illum, qui non semper feriat, sed quam proxime collimet ad scopum. Perfectio illa quam requiris, in hominem cadere non potest. Nos, ut reliqui homines quos novimus, nihil humani alienum a nobis esse putamus. Converramus itaque nos ad communem hunc coetum huminum, in quo vivimus; ibique videamus, ecquem invenire queamus, cui tuto munus tantum committatur. Ideas autem illas vestras, tanquam inania quaedam mentis insomnia, prorsus missa faciamus.

EUBULUS. Concedam tibi omnia, ut pergas in proposito.

PHILODACUS. Iam dixi, me ad unum, quempiam deferre istud imperium, qui non tam generis commendatione, quam propria virtute ac meritis, ad gloriam nitatur.

EUBULUS. Speciosa narratio; perloquere caetera.

PHILODACUS. Nolo sus Minervam; nosti iam omnia.

EUBULUS. Nihil certe minus. Qui enim possum omnia complecti scientia, si ne meipsum quidem novi totum? Sed finge me, uti vis, tenere haec omnia, quid tum postea? Ecquem statim ex hac rudi opinionis tuae materia, ad imitationem Deucalionis alicuius gubernatorem nobis excitabis? Si habes in promptu aliquem dignum ista dignitare, bene est, vicisti: sin minus, muta sententiam.

PHILODACUS. An non vides, quot habeamus inter nos summae spei et expectationis homines?

EUBULUS. Video; sed spem pretio emere sapientis esse non iudico.

PHILODACUS. Facile est optimas naturas ad summum perducere. Omnes cultura et institutione reddimur meliores.

EUBULUS. Prius igitur imperet, postea discat imperandi leges: sit sicuti auloedus ignarus vocum et tibiae.

PHILODACUS. At necessitas caret lege.

EUBULUS. Quod necessirium est, non semper etiam expedit idem. Carere quidem rectore non possumus_ sit hoc verum uti asseris. Caeterum videndum est, quali rectore, ne ovem lupo committamus.

PHILODACUS. Miror te adeo abhorrere: ab hac sententia, cum videas nos talem rectorem nobis optare, qui non flagret hominum odio, non respuat sana consilia, non ducatur affectibus, qui suas actiones omnes pudore ac honestate metiatur. Hic autem, Eubule, quid faciet? Adiunget sibi bonos et cordatos viros, a quorum consilio et praescripto, ne latum quidem unguem discedet. Ita cum summa laude officii sui dignitatem ruebitur. Et quis unquam fuit adeo sollerti et acuto ingenio, adeo excitata industria, qui suscepto aliquo publico munere, ope et auxilio fidissimorum hominum se non muniverit, et cum iis res omnes suas non communicaverit? Nisi forte arbitreris, vel Scipiones olim, vel Pompeium magnum (homines post Romam conditam omnium facile principes) qui iuvenes ad imperium asciti fuerunt, non hac scilicet ratione, eam summam dignitatis molem sustinuisse. Nisi Mathiam etiam apud nos, regem rerum gestarum copia et magnitudine nulli inferiorem, qui et ipse in iuvenili admodum aetate regni habenas moderari coepit, non eadem contendisse via, ad tantam nominis laudem comparandam dicamus. Omnes equidem hi, et alii, quotquot unquam lucrunt maximi principes, cunctorum laborum, actionum, atque consiliorum suorum complures socios; adiutoresque habuerunt. Et nos timebimus, ne hic noster moderator, quem tamen optima natura, et generoso spiritu, et ad gloriam nato ornatum esse volumus; quem ex communi societate hominum, non tanquam Timonem aliquem ex ergastulo domus suae, aut immitem et intractabilem feram ex lustris petimus, ne inquam hic suis tantum moribus indulgeat? se tantum ipsum, reiectis aliis in consilium adhibeat? statimque in ipso adhuc limine Iuvenalis illud nobis occinat. Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas. Dii tale malum, tam dirum monstrum procul a nobis averruncent. Sed nobis bono omine tractanda res est: atque talis de hominibus nostris induendus animus, ut putemus eos, a maioribus eorum non degeneres fore.

EUBULUS. Praeclare sane cum hominibus ageretur, si recte cogitata dignos semper sortirentur effectus. Sed contra fit potius; raro enim eventus respondent sanis consiliis: itaque se habet in proposito. Moderatorem talem Reipublicae nostrae, qualem tu propriis alioqui coloribus atque aptem describis, optare facilius possumus quam sperare. Quid vero de summis illis viris, quos nobis citas dicam? Imperatores illi praeerant exercitibus, iisque invictis inprimis, et artibus bellicis instructissimis, quibus facile hostes fundebant, victorias et triumphos reportabant, non autem provinciis aut regnis peculiari quadam moderandi ratione devinctis. Id autem facile hinc liquere poterit, si meminerimus eos, positis armis in privata vita non eaque claros extitisse. Imo saepe a minoribus civibus, ut a Petiliis, Catonibus, et similibus, in contentionibus civilibus insignes iniurias accepisse. Nos autem talem quaerimus rectorem, cuius par sit utrobique scientia, et authoritas; qui et bella tractare didicerit, et pacis artibus ita excellat, ut neminem sibi praeferri harum virtutum laudibus sinat. Quanquam et haec nostra tempora multo distant a priscis illis, quibus illi floruerunt. Et reliqua omnia pugnant inter se; et ut caetera sint paria, principes certe illi (in quo praecipuus huius rei cardo vertitur) in tenera aetate constitutos, quos ad spem regni honestis omnibus et regiis disciplinis informarent, nullos habuerunt. De Mathia autem rege satis credo intelligis (si memoria tenes quod inter regem, et moderatorem discrimen posuerim) quid possim respondere. Non est igitur, quod ad haec levia, ut vides, sententiae tuae adminicula confugias. Moderatorem nobis aliquem, qui et aetati tenerae principis, et regno cum autoritate praesit, in medium adferas; ut ad eius exemplum nos etiam res nostras, regnique statum rite componamus.

PHILODACUS. Nescio cur non admittas hanc analogiam, quae est inter regem et moderatorem, cum uterque ad regnum referatur.

EUBULUS. Quia discrime video manifestum; et omnem libenter vito scrupulum.

PHILODACUS. In scirpo, ut video, nodum quaeris.

EUBULUS. Non sum tam haebes, ut id faciam, sed tu potius istis tuis diverticulis ac tricis, offundis luci tenebras. Opto enim, ut mihi nomines aliquem, qui pupilli alicuius principis, una cum istius provincia curam gubernationemque gesserit, munereque hoc suo, summa cum fide, dexteritate, innocentia, et laude ad extremum usque perfunctus fuerit. An non aequa tibi esse videtur isthaec postulatio? Non Sphingem, aut Chimaeram, aut imaginarium aliquod monstrum abs te peto.

PHILODACUS. Geram itaque, si potero, tibi morem. Gubernatoris officium, quando primum in lucem usumque prodierit, obscurum valde est, cum omnis antiquitatis cognitio manca et debilis sit. Credibile tamen est, vetustissimum hunc, statim post homines natos, et usitatissimum regendi morem fuisse. Cum enim principes non raro prius e vivis excederent, quam eorum liberi munere suo fungi possent, hinc necessario eveniebat, ut et ipsi, et eorum ditiones, in alterius essent potestate, donec ii aetate decenti compotes imperii fierent. Rem hanc, tam esse manifestam puto, ut quae testibus nullis egeat. Quod si tamen exempla quoque requiris, confer te ad historias; et ab illis huius rei confirmationem petas.

EUBULUS. Immo, nulla ego in re perinde mutas cerno historias, atque in hoc tuo exemplo. Idque non sine causa; cum quid in eo praeclari rerum scriptores literis mandarent, nihil invenirent.

PHILODACUS. Ergo et Chironem et Phoenicem negabis, viros in hoc genere omni exceptione maiores fuisse?

EUBULUS. Minime gentium Philodace; scio enim quantum sit tribuendum antiquitati. Verum, non simplicem tantum principis alicuius educatorem, qualis Phoenix fuit, sed regni quoque eiusdem gubernatorem expeto, si quidem duo haec munera semper coniungo, ut vides.

PHILODACUS. Alexandri quoque instituoni Leonidas praefuit.

EUBULUS. Et Lysimachus quoque sed Phoenicis tantum more.

PHILODACUS. Idem dices fortassis et de Philopaemenis insignis Achaeorum ducis nutritore et hospite Cassandro?

EUBULUS. Sic loquuntur Historiae.

PHILODACUS. Quo itaque iam facies Photinum, penes quem solum regnante Ptolemaeo puero, regni Aegyptiaci summa potestas fuit?

EUBULUS. Si hoc exemplo uteris, concedes volens nolens mihi, nihil tali absoluta unius gubernatione, vel infirmius, vel penitiosius esse posse. Quod, uti scis, casus et ruinae opulentissimi illius regni satis superque comprobarunt.

PHILODACUS. At aliis in regnis contrarium huic evenisse reperiemus. Et ne longius abeam, domestica tantum exempla de hac re, si placet excutiamus. Duos tibi proponam summos, et in omni genere virtutis pares antiquis illis heroibus viros, Ioannem Corvinum, et Michaelem Silagium, utrumque regni olim nostri gubernatorem.

EUBULUS. Dii boni, quanta in patriam pietate, et meritis viros?

PHILODACUS. His summam rerum tenentibus, quid defuit Hungariae? Num opes? num vires? num splendor nominis et gloriae? num rerum omnium copia, et felicitas? Hic autem continuus dum ii vixerunt rerum nostrarum tenor fuit. Hi et reges suos eximia charitate et fide coluerunt; et saepe cum capitis etiam periculo, pro salute publica cum hostibus infestissimis dimicarunt.

EUBULUS. O divinum Corvinorum nomen; o digna Romano sanguine posteritas.

PHILODACUS. Nonne iam habes quod postulasti? Ecce tibi singularia fidei, fortitudinis, magnanimitatis, totius denique honestatis exempla.

EUBULUS. Iam dudum ad triarios istos te expectabam. Nihilominus tamen tuis te tantum telis, si potero, configam hodie.

PHILODACUS. Age videamus.

EUBULUS. Effectus a causa pendere certum est. Ubi principia sunt bona, quis dubitet de bono successu? Gubernatio Reipublicae quae uni committitur si laudabilis est, unde melius quam ex eventu cognoscitur? Ioannes Corvinus fortissimus et invictissimus imperator, praesuit multos annos reipublicae nostrae; bis et vicies collatis signis cum Turcis pugnavit; obsidionem Albanam virtute sua soluit; res memorabiles gessit; regnum a barbaris defendit; ac integrum inactumque regi suo praestitit. Quid illustrius hisce meritis esse potest? A tam praeclaro principio, ceu ex Amaltheae quodam cornu, ingens optimarum et saluberrimarum copia rerum ad nos promanavit. Quae autem, o Philodace, in eum ipsum tantorum rerum authorem bona hinc redundarunt? Sunt enim homines, cum aliorum multorumque commodorum, tum proprii quoque boni quod natura appetunt, fabri quidam et effectores. Sed dices fortassis, abunde satis relatam illi hanc esse gratiam, cum in celeberrimo procerum conventu, res illius praeclare gestae laudatae, et cum perpetua imperii prorogatione approbarae fuerunt. His accesunt amplissima praemia, donario Comitatus Bistriciensis, cum exquisitis et magnificis muneribus, quibus a rege cultus fuit. Sit hoc ita sane, et hactenus actum bene. Sed vis ne tibi in homine isto ostendam, optime Aristotelem sensisse, falsum bonum in principio, verum malum esse temporis progressu comprobari? Equidem ea est natura boni, ut si id syncerum sit, et non fucatum, nec fallaci quadam specie veri obductum, nunquam vim et dignitatem suam amittere queat. Est enim auri instar, quod nulla rubigine afficitur; Solis item cuius splendoriet lumini nihil addi potest. Honos ergo est a rege habitus Corvino; unde tanta benignitas? cur est factum? ut vivat sanus, regnetque beatus? minime vero. Sed potius, ut inanibus honorum titulis, et falsa liberalitatis imagine fascinatus, nullis in posterum vitae salutisque causa cautionibus uteretur: sed quandocunque rex insania praeceps in scelus rueret, paratum percussoribus iugulum praeberet. O amentiam detestandam. Corvino salutis authori, quem mille toties circumfusae hostium phalanges, nulla bellorum armorumque vis absumere potuit, caedem atque interitum machinari? Percurre totum vitae illius spacium, quod in gubernationis officio est consumptum. Nihil ibi frequentius invenies, quam atroces invidiae, qua apud omnes laboravit stimulos, nihil praeter odii acerbitatem, praeter iniquas multorum criminationes, accusationes, insidias, conspirationes, ac nefendas scelerum omnium faces. Quae mala, non eum tantum ipsum, ad rogum usque et cineres comitata sunt, sed filios quoque ipsius, cue haereditario quodam iure afflixerunt, eo exitu, ut alter corum indignissimam tandem mortem subierit, alter in carcerem detrusus, bonorum omnium mentes, ob divina patris merita tristitia compleverit. Haec sunt praemia magnorum virorum; hi fructus gubernationis adeo expetendae. Verum Silagii fortassis dispar fortuna. Quis enim de avunculi sui, cui salutem, vitam, dignitatemque acceptam referat, quem rerum suarum omnium curatorem constituat, fide atque constantia ambigat? vel quis non potius, talem virum, non dicam parentis loco, sed numinis instar habeat et colat? Quid ergo? qui illi sunt delati honores? quae praemia? ecquod a rege gratiae in avunculum suum liberatorem, auctoremque dignitatis, ad memoriam omnis posteritatis declaratum exemplum? Vellem equidem, si rex ille, cui parem non vidit Hungaria, hoc tam enormi ingrati animi vitio se non contaminasset. Sed quid tamen mirum, cum erreta magnorum virorum, quibus et ipsi cum sint homines obnoxii sunt, minime sint levia? Quanquam, ut regem ista culpa liberem, venio in sententiam, Silagium, vel fortunae ipsius, quae vicissitudine rerum humanarum delectatur, iniuria, vel occulta quadam fati necessitate infesta semper gubernatoribus, in eas aerumnas et vitae angustias incidisse. Utcunque sit, certe criminibus multis vir integerrimus circumventus, oppressus, captus denique et in custodiam datus, coci tandem sui beneficio servatus est. Ecce habes, quid ex his tuis splendidis exemplis discas; quomodo hos exitus tam invidiosae, et exitiosae gubernationis extimescas, et qua ratione falsa ista bona, quae ut vides, vera sunt mala, cane peius et angue odio habeas et vites.

PHILODACUS. Non possum adhuc plane tibi assentiri. Excelsi enim animi est, non deterreri periculis ab officio; immo mortem quoque ipsam si sit opus contemnere. Bona enim illa, quae a summis viris in patriam proficiscuntur, potiora debent esse, propria illorum salutis vitaeque caritate. Quod in superioribus exemplis luce meridiana clarius est demonstratum.

EUBULUS. De officio hominis alicuius in administratione publica constituti, nemo est qui aliter sentiat quam tu dicis. Sed nos hic aliud disquirimus, exitus nempe ipsos, mi Philodace, qui hanc muneris gravissimi functionem consequuntur, quos, ut plurimum, exitiosos et funestos fuisse dicimus.

PHILODACUS. Virtutis comitem esse invidiam tritum iam est sermone proverbium.

EUBULUS. Itaque sapientis erit hanc pestem vitare. Nam, Qui ipse sibi sapiens non sapit, nequicquam sapit. Si enim ut umbra corpus, ita virtutem ipsam sequuntur honores, quid erit tetrius, quam magnorum virorum cruces et supplicia videre? Unde merito iam cum poeta concludamus.


                         Aut virtus nomen inane est,
aut decus et pretium recte petit experiens vir.

PHILODACUS. Ex uno, aut altero exemplo, non debemus subito leges nobis condere perpetuas. Absit, ut omnes qui optime de rebus publicis merentur, ac tanta hominibus commoda invehunt, pro praemiis et honoribus, quibus digni sunt, iniuriis omnibus exagitati ad extremum morte mulctentur. Quod ne fiat, principis ipsius a primis statim annis, bene et caste educati, placidi et mansueti mores, atque honestis omnibus artibus egregie subacta natura facile nobis praestabunt.

EUBULUS. Sed iuvenes, ut est apud poetam caerei sunt in vitium flecti. Simul atque iugum praeceptorum, quo nihil illis gravius est excutiunt, statim aures adulatoribus patefaciunt; a quibus deinde (quae est istarum beluarum immanitas) in varias subito facies vertuntur, depravantur, et omnibus vitae ornamentis misere spoliantur. Ita sit, ut boni illico excludantur, perditi quique in domesticis principis numerentur; hi tota aula volitent, magistratus et munia dispensent, vectigalia avertant, tanquam Harpyae quaedam omnia cum absumant, et foedent, in bonos omnes, et utiles cives atroci odio ferantur, hos oppugnent, honoribus privent, deprimant, iniuriis et dedecore afficiant; demum si possunt, e vita quoque exterminent. Haec sunt quae saepius in oculos incurrunt, proptereaque gubernationis huius de qua agimus statum, tam suspectum et invisum reddunt.

PHILODACUS. Atqui nollem, ut hi praestantes viri, qui tantas utilitates rebus communibus important, simili essent cum viperis conditione.

EUBULUS. Quid ita?

PHILODACUS. Ne scilicet, sicuti ellae mortuae foetus suos excludunt, sic ii quoque capitis exitio sui salutem nobis compararent.

EUBULUS. Ita fere se res habet. Quanquam pro cuiusque hominis natura, variantur ipsius etiam gubernationis vices. Si bonus hic fuerit custos, et reipublicae moderator, hoc est, si integra fuerit et consummata virtute, nunquam munus suum deseret, nunquam fidem mutabit, etiam si mors illi sit oppetenda. Contra vero malis artibus imbutus, ambitione tumens, et fervido praecipitique ingenio praeditus, nihil sanctum, nihil religiosum esse putabit; modo explere cupiditate animum, et quacunque tandem ratione viam sibi ad summam dignitatem munire queat. Unde colligitur, illum aliis utilem, sibi perniciosum esse, hunc vero commodum proprium utilitati aliorum praeponere. Sic videre iam potes, nec illius, propter imminentia eidem pericula tutam gubernationem esse, neque istius, propter facilem lapsum rebus publicis expedire.

PHILODACUS. Ergo nusquam tuta fides; ergo saeva ubique regnat Erinnys?

EUBULUS. Utinam nunquam mentes hominum imbutae hoc veneno fuissent. Sed, o quam multi sceleratum illud Eteoclis carmen sibi occinunt.


Si violandum est ius, regnandi gratia
Violandum est, aliis rebus pietatem colas.

Contra, quotusquisque est, qui cum Ennio dicat, Fides alma, apta pennis, et iusiurandum Iovis. Saepe cum haec mecum cogito, equidem tanquam in bivio haerere soleo, et dubitare, qui nam senserint melius, illi ne, qui regum in terris dignitatem, quia similis deorum potestati sit, ideo expetendam putaverunt; an vero, qui abiecta hac dominandi cupiditate, ceu Damoclis illius sella, quam angores diurni, nocturnique metus, insidiae, pericula occupant, in privata sese vita, et iucunda quadam mentis tranquillitate continuerunt. Sed ad propositum. Dubium non est, multos in omni hominum memoria, hac regnandi libidine, ceu quodam oestro percitos, ad omnia flagitia fenestram sibi aperuisse, ac non paucos dignas etiam temeritates et amentiae poenas dedisse. Quarum rerum, etsi plenae veterum non scaenae tantum tantum, sed historiae quoque sunt, relictis tamen aliorum principum exitiosis contentionibus, ex quibus, ceu ex Lerna quadam ingentia mala profluxerunt, hanc tantum nostram gubernationis materiam, hac quoque ex parte, propositis aliquot exemplis examinemus.

PHILODACUS. Audiam quid adferas; etsi scio exempla quoque ipsa saepe claudicare.

EUBULUS. Fortassis aliis in rebus; sed hic optime procedunt, et vel argumentis ipsis Achilleis sunt firmiora.

PHILODACUS. Experiamur ergo, ut videamus haec tua firmamenta.

EUBULUS. In consesso est omnibus Photini eunuchi exemplum, qui sceleratis suis consiliis, et imperitia gubernandi, nobile illud Aegypti regnum, una cum ipso Ptolemaeorum nomine extinxit.

PHILODACUS. Quam mirifici sumus? Cum quid in rebus humanis contra spem nostram evenit, subito ad carpendam hominum vitam nos conferimus; ac si nihil praeterea sit quod vim rebus mortalium inferat.

EUBULUS. Ne quaeratur (inquit ille) periurio latebra, neque contegamus impia hominum facinora, inani quadam necessitatis excusatione.

PHILODACUS. Missum te faciam, ut videam quorsum evadas.

EUBULUS. Hieronem Siracusanum, fama accepimus bonum ac moderatum fuisse principem; quo nemo Romanorum ea tempestate amicitiam diutius, nemo sanctius coluit. Is senio confectus, et iam morti proximus, Hieronymo nepoti quindecim tutores reliquit. Inter istros Andronodorus puerum blanditiis ad se alliciens, eo brevi rem deduxit, ut cum penes se rerum omnium summa esset, et stolidus adolescens omnia iam ex eius sententia faceret, non solum eos, qui foedae et immanis dominationis odio inducti perniciem Tyranno struebant, sed qui vitae etiam illius cupidi erant, variis artibus e medio tolleret; ac ad extremum id tandem consequeretur, ut post sublatum Tyrannum, ipse quoque cum universa stirpe ab iratis civibus deleretur.

PHILODACUS. Andronodorus itaque adolescentem pessumdedit?

EUBULUS. Maxime. Qui enim alicuius mores corrumpit, naturam indolemque pervertit, ex miti inhumanum, ex facili difficilem, crudelem, libidinosumque facit, is certe necem illi infert quovis hoste saevo nocentior.

PHILODACUS. Quid malum impellit homines ad tantam sceleris vim concipiendam?

EUBULUS. Id quod hunc Siculum, amor sui, et dira regnandi cupido. Si quidem iste, caeso infelici iuvene, veluti oblatam iam sibi homo improbus occasionem cernens, illico in alienam possessionem involavit. Cumque proditione et flagitio partum regnum, vi et armis retinere niteretur, in eundem ipse quoque paulo post vitae exitium incidit. Et recte sane; molitur enim, ut scribit Hesiodus, damnum ipse sibi, qui intentat alii.

PHILODACUS. Lubrica, ut video, res est gubernatio. Sed fortassis, qui servili tantum ingenio sunt, haec mala quae dicis committunt; vel qui nullo iure sanguinis pupillos ipsos, quorum curam gerunt, attingunt.

EUBULUS. Nulla ratione: obscuri enim homines et ignavi nullum accessum habent ad honores; ob idque nihil fere agunt, vel praemio, vel etiam carcere dignum. At quibus paulo altior animus est, verum inversi et depravati mores, his nihil perniciosus fieri potest. Hi enim sunt, qui respublicam perturbant, dissensiones alunt, bella serunt, et ex alieno periculo commodum proprium quaerunt: cum tamen saepius, ipsi iumento, ut aiunt, suo malum arcessant. Caeterum (quod maius crimen est) nulla sanguinis necessitudinisque reverentia, nulla pietate hi a tam immani facinore deterrentur. Siquidem et is quem antea commemoravi, gener Hieronis fuit, et alii quos postea referam, propinqui fere omnes, et necessarii principum fuerunt.

PHILODACUS. Quomodo tellus sustinet tales Atreos?

EUBULUS. Quomodo Phalaridem? Quomodo Neronem? et alios?

PHILODACUS. Nempe commodi, ut arbitror, alicuius causa; cum certum sit, tyrannis Deum ceu carnificibus quibusdam, usum aliquando fuisse, ad sumendas de sceleratis poenas.

EUBULUS. At hi truces tyranni, plures innocentes quam noxios, et notos quam ignotos, amicos, familiares, optimos quoque parentes ipsos vita privarunt. Verum de his alias plura. Nunc aliud videamus; ex quo etiam facile cognosces, causam nullam aliam, cur Richardus in fratris filios saeviret, quam imperii cupiditatem fuisse. Edvardus quartus Angliae rex, cum sibi finem vitae adesse videret, quattuor liberos, duos mares, totidem foeminas parvos admodum, Richardo fratri duci Clocestriae commendavit; oravitque, ut educationis illorum curam in se susciperet. Verum is, iam antea potiundi regni desiderio accensus, nihil magis in votis habuit, quam ut stirpe fratris extincta, vacuum tandem regnum invaderet; atque ita necatis pueris, filias spurias esse causatus monasterio includit, seque regem facit. Brevi tamen, a comite Richomontio regno vitaque exutus, iustae deorum adversus scelera indignationis, evidens documentum praebuit.

PHILODACUS. Atrocissimus facinus. Ita ne ad Christianos etiam haec pestis pervasit?

EUBULUS. Nescio an tibi Iugurthae illius Numidarum regis execrabilem saevitiam, quae adeo nota est omnibus, memorem.

PHILODACUS. Eam non puto huic tuo proposito posse quadrare.

EUBULUS. Quidni? an ignoras cum quoque simili prorsus ratione, sublatis per summum scelus Adherbale et Hiempsale, cum Micipsa imperium illi communicaverat, nequiquam prohibentibus, vel conniventibus potius Romanis, totam regni illius molem ad se traxisse?

PHILODACUS. Verum est: attamen Iugurtha, non sub tutelae pretextu, ut alii, sed caeca quadam libidine potiundi regni, quae saepe homines transversos agit, ira demum et odio stimulatus, regulos illos dolis coepit, atque evertit.

EUBULUS. Atqui tantundem facit; cum is et aetate maior caeteris fuerit, et Micipsa moriens ei praecipue liberorum suorum salutem luculentissimis verbis commendaverit.

PHILODACUS. Audivi non ita diu similem in Aphrica rem eventu tamen dissimili accidisse.

EUBULUS. Nihil mirum, cum Aphrica semper aliquid novi. Quid autem illud est?

PHILODACUS. Scio te intellexisse, miserabilem illum Sebastiani Lusitaniae regis exitum, qui aliquot ab hinc annis in Aphrica, cum flore nobilitatis Lusitaniae, a Mauris acie victus caesusque fuit, usque adeo, ut vix nuncius tantae cladis superfuerit.

EUBULUS. Memini huius rei. Sed quae fuerit causa gerendi eius belli, id non satis memoria teneo.

PHILODACUS. Dicam tibi. Dissidebant inter se de regnorum Marocci, ut nunc vocant, et Fessae possessione Abimelechus atque Seriphius. Iste, cum se imparem illi viribus videret, ad Lusitanum confugit; et iuvenem rei militaris imperitum, spe ingentis praedae, facile eo adduxit, ut comparata rolee, cum lectissimorum militum, qui ad eam militiam undique cofluxerant manu, in Aphricam traiicere non dubitaverit. Ibi Abimelechus dolis usus Aphricis et peritia locorum fretus, illi cum equitatu numeroso, et camelorum ingenti turba occurrit. Unde infelix rex a tanta beluarum multitudine, et equitum procella obtritus, eiusque exercitus fere ad internecionem est caesus.

EUBULUS. Quid Seriphius, evasit ne ex ea tam cruenta, et horribili strage?

PHILODACUS. Minime vero: in eodem ipse quoque certamine fortiter pugnans occubuit.

EUBULUS. Neque enim fas fuisset, hominem tam nefarium, alieni appetentem, tum belli illius tam funesti authorem et concitatorem diutius vitali hac aura frui. Iam ergo vides tu ipse, quid Seriphium quoque huc impulerit, ut fratris filium perditum vellet; nempe una fames regni, et malus ille genius, qui homini suadet, ut rem faciat, quod ille ait, si possit recte, si non, quocunque modo rem.

PHILODACUS. Sed quam tristes omnibus exitus contigerunt?

EUBULUS. Quia non sinit facinorosos tales Rhamnusia, quam recte commenti sunt prisci poetae, diutius inultos vivere.

PHILODACUS. Video te exempla satis multa illorum congenere, qui in hoc gubernationis munere, limites officii, fidei, honestatis, ac probitatis praetergredientes, in turpem apud omnes posteros, sermonem vituperationemque venerunt. Nihilominus tamen, non puto te hisce tuis argumentis decretum aliquod posse conficere, cum non desint, qui contrariam huius tuae sententiae partem, validis et ipsi rationibus tuerantur. Immo, si licet dicere, idem responderi tibi posset, quod olim Diagoras ille amico dicenti sibi, pictas tabulas argumento esse, quam multi votis vim tempestatis effugerint. Atqui, inquit ille, nusquam picti sunt qui in mari perierunt.

EUBULUS. Ubi testimonia rerum adsunt, ibi nihil opus est verbis. Itaque nihil hic cum tuo Diagora proficies. Quin potius, uti ille coniuctus veritate ipsa, quae non est adeo demersa in profundo, ut luce nos sua prorsus destituat, vel hoc ipsum deorum numini tribues, quod flagitiosi homines, in summa etiam potestate constituti, cum ab omni alioqui vi externa tuti esse videantur, variis calamitatibus, ceu de coelo tacti (mirabile visu) repente obruantur.

PHILODACUS. Ducimur tamen omnes praeeunte natura, quae certe a divina mente regitur, honoris laudisque cupiditate. Unde ergo tanta, et tam subita pernicies?

EUBULUS. Unde? quia iniustam et nefariam dominationem, decepti specie ipsa boni, gloriae alicuius segetem esse putamus. Et sic relicto naturae cursu saluberrimo, in caecos latentesque malorum gurgites praecipites deserimur. Quod possemus tibi (si modo non abhorret iam ab his animus, afficiturque taedio longioris orationis) aliis quoque rerum praeteritarum documentis comprobare.

PHILODACUS. Res scitu dignae, et sale conditi sermones, cuppediorum instar sunt; ideoque nunquam satietatem afferunt auribus, tantum abest ut fastidium pariant. Itaque, ne cesses amabo, auditorem enim me semper dum voles, non minus attentum quam avidum habebis.

EUBULUS. Duos tantum adhuc tibi viros nominabo; quorum alter pueris nobis, alter paulo supra avorum memoriam, morbo veluti quodam temporis progeniti, faces hominum pestesque fuerunt. Verum prius de antiquiore. Ludovicus Sfortia, eodem quo Galeatius patre genitus, cum occiso fratre, penes quem summa imperii Mediolanensis erat, filii illius tanquam legitimi haeredis, una cum imperio administrationem suscepisset, ita in eo munere se gessit, ut ex profunda ambitione in scelus prolapsus, abnegata fratris filio dignitate, omnem summi honoris potestatem, una cum imperii nomine ad se traheret; ac ita impia hac et nefaria dominatione diu potiretur. Quam, ut contra divina omnia humanaque iura retinere posset, quid non tentavit? quot homines innoxios vita et fortunis privavit? Quot principes, reges, respublicas inter se commisit? Quas calamitates et clades, non Insubriae tantum, sed toti Italiae invexit? Notior res est quam ut hic pluribus referri debeat. Ad extremum tamen quid profecit? A diis hominibusque desertus, spe omni frustratus, etiam carceris molestias vitare non potuit. Siquidem in eo tandem, post quintum captivitatis annum, vilissimi mancipii more, cum ad maiorem miseriarum cumulum, scribendi quoque et commentandi potestas illi eriperetur, magno fortunae ludibrio, misere absumptus est. Persimilis huic fuit apud nos Fratris Georgii vita, hominis perditi; et ad exitium Hungariae nati. Hic obscuris parentibus ortus, ex coetu tandem monachorum repente in aulam prodiit. Ubi, postquam in regis Ioannis familiaritatem, non virtute et literis, quarum erat prorsus rudis, sed secretioribus quibusdam officiis se insinuasset, confestim in pretio haberi coepit. Et primo aerarii praefecturam; deinde mortuo rege, in ea patriae orbitate, et procerum dissidiis, regii quoque pueri procurationem, et tutelam obtinuit. Ita statim ad summas opes et potentiam evolavit. Quo in statu, cum nullis veris ingenii opibus esset instructus, modum diu tenere nescitur. Cum regina, quae leges sibi ab eo praescribi aegre patiebatur, perpetuas simultates gessit. Primorum omnium regni, cum obscuritate sui generis, tum etiam morositate quadam et austeritate ingenii, odia et inimicitias in se contraxit. Ac eo tandem est provectus, ut immemor fidei, et muneris sui, authoritate abusus, ad reginam una cum filio, et regno evertendam, studium operamque suam converteret. Qua in re satis arridentem prima fronte habuit fortunam. Omnia enim, quae improba mente conceperat, factis etiam impiis comprobavit. Reginam quippe, una cum infante filio regno eiecit; foedus cum Turca rescidit, ad Ferdinandum descivit; regnum maximi belli periculis cladibusque involvit. Caeterum quo exitu ipse quoque vitae spatium clausit? non alio, quam foedissimis, atque teterrimis parracidis patriae debito. Vides hic opinior, quid profligatus hominis animus cum potentia coniunctus, quid inanis gloriae studium, nimia honoris cupiditatis, et insatiabilis quidam ardor habendi moliatur; quantos stimulos omnibus subdat, quanta atrocitate in mortalium animos desaeviat. Unde coniecturam etiam facile capies, non ab re dictum fuisse, eum vixisse bene, qui bene latuit, et intra fortunam debere quemque manere suam.

PHILODACUS. Mira sunt quae narras: qui enim praesidiis huiusmodi salutaribus, mutuisque operibus privant homines, Solem mihi e mundo tollere videntur. Quomodo infans, vel puerulus princeps, recens defuncto patre, in amplissimo patrimonio constitutus, munus suum, vel privatum, vel publicum tuebitur, si fuerit fidorum, et sui inprimis amantium hominum ope et auxilio destitutus? Corruat necesse est statim in ipso limine, et ad nihilum redigatur. Hoc si fiat, omnis humanae societatis harmonia, omnis vitae elegantia, omnia iura legesque, quibus ordinis. et humanitatis concinnitas in mundo conservatur, dissolvetur statim, et funditus interibit. Ipsa certe si vellet salus, sine hominum adminiculo servare nos posset.

EUBULUS. Bona verba quaeso: non unus est tantum modus praestandi id quod dicis. Non tam inopes finxit nos natura, ut uno tantum remedii genere, contra tot malorum agmina pugnemus; vel statum nostrum unico tantum auxilii genere sepiamus. Nunc satis habui, ut id saltem tibi demonstrarem, munus hoc gubernandae nomine alterius reipublicae sive bonis et quietis civibus committatur, sive etiam in manus improborum seditiosorumque incidat, difficultatibus et periculis multis gravibusque non vacare.

PHILODACUS. Quorsum ergo ibimus? quae oracula, quem deum consulemus, ne in deligendo hoc vitae nostrae praesidio quo carere non possumus, in cautes et scopulos impingamus?

EUBULUS. Nullum numen abest, si sit prudentia. Et iam forte satis animadvertis, quorsum tendimus: cum destructo altero contrariorum, alterum stabiliri necesse sit. Verum, ne tibi longiori oratione taedium iam pariam, hic finem dicendi imponam.

PHILODACUS. Inter sacrum, ut aiunt, et saxum me coniicis, nisi nodum hunc iam totum solveris.

EUBULUS. Faciam alias dum voles. Nunc autem, et satis multum sumus collocuti, et iam inclinato ad vesperum die, domum revocamur.

PHILODACUS. Recte mones. Ecce enim et pastores hi, quos vides, suos ad ovilia lentis passibus reducunt iam plenos lacte greges; et fessi etiam undique domum properant agricolae. Et abunde hodie utrique nostrum satisfactum est: si quidem et ego quaerendo, et tu respondendo, usque ambo defessi sumus. Vale itaque mi Eubule; et para rursum te, ut actum hunc qui restat, dum commodum tibi videbitur, nobis absolvas. Adsis cum equo, Syre.

EUBULUS. Si ego me tibi hodie tam facilem praestiti, Philodace, fac tu vicissim mea causa quod abs te petam.

PHILODACUS. Quid ego tibi tam charo capiti denegem, Eubule?

EUBULUS. Heus puer praecede; nuncia herae, nos iam adfuturos apud eam in coena hospites.

PHILODACUS. Non putabam hercle hoc te velle; alioqui non eram tibi tam facile assensurus. Sed iam non possum gradum referre.

EUBULUS. Audin’ tu mastigia, apparatus sit in Apolline.

PHILODACUS. Quid audio? Unde vobis Lucullianae coenae?

EUBULUS. An ignoras, Romanos hic spiritus, veluti indigetes quosdam deos vagari? Ubi ille ruinae iacent, (huc dirige oculorum aciem) Albam usque, et inde ad Marusium, ubi pons est sublicius, urbs olim fuit perampla et nobilis Romanorum colonia.

PHILODACUS. Quo nomine?

EUBULUS. Hoc nondum certo cognoscere potui, quamvis multum laboraverim.

PHILODACUS. Cur non consulis lapides?

EUBULUS. Quia ambigui sunt, tanquam Pythiae oracula.

PHILODACUS. Romanos homines his in locis aliquando habitasse minime dubium est. Quid enim? an non Valachi nostri, qui se nunc etiam Romanos vulgo venditant, eorum reliquiae sunt?

EUBULUS. Non possum affirmare.

PHILODACUS. Cur? non ne tibi fidem facit satis luculentam sermo illorum vernaculus, qui plus ferme habet in se Romani et Latinitatis, quam praesens Italorum lingua?

EUBULUS. Sed vita et mores eorum refragantur; quibus quid faedius, quid abiectius esse potest? Equidem, si quis nunc ex priscis illis Romanis locorum istorum dominis ab inferis rediret, vere de istis Gryllis dicere posset.


Non generi nostro similes, in bruta videntur
Degeneres, animumque vomunt, corpusque sepulcro.

PHILODACUS. Huius metamorphoseos causa est aliqua indaganda.

EUBULUS. Mihi nulla nunc in promptu est.

PHILODACUS. Ego vero ex medicorum placitis unam tibi astruam.

EUBULUS. Videamus, an eam Valachis sis instillaturus.

PHILODACUS. Omnis, dicunt medici, corruptio mala, panis vero pessima.

EUBULUS. Praesertim huius, quo isti se infarciunt.

PHILODACUS. Audi tantum quid inferam. Panis autem res est saluberrima: ergo ubi corrumpitur, evadit res longe pessima, et naturae humanae perniciosissima.

EUBULUS. Non abhorret a vero.

PHILODACUS. Sic itaque cocludo, Romanam etiam illam gentem, ut pote praestantissimam, (sunt enim gentium quoque labes) in tanto seculorum decursu, degenerasse in vappas istos et nebulones.

EUBULUS. Cave hoc illis in os dixeris: scis enim quam sint vindictae cupidi.

PHILODACUS. Scio; atque adeo intelligo, ingens in istis quodam vicissitudinis fato, vitiorum seminarium vigere.

EUBULUS. Alia quoque permulta, et fortasse his veriora sunt passim in his regionibus ceu impressa quaedam Romanorum vestigia.

PHILODACUS. Sunt certe; et in tuis in primis aedibus, ubi praeter lapides Romanis characteribus nominibusque insignes, lateres quoque mira soliditate et forma videre est, et pedum humanorum vestigiis, et legionum numeris denotatos. Iam vero numismata et aurea, et argentea, et aerea eruta ex oppidorum cadaveribus, non ne quotidie satis multa conspiciuntur? Taceo columnas, et statuas, et saepe opes etiam reconditas, et id genus alia, quae tellus ipsa tanquam benigna et liberalis mater, vel stertentibus saepe nobis ex se protrudit. Verum quid iam hinc tu colligis?

EUBULUS. Id quod dixi, non esse haec loca Romanis plane vacua. Si quidem et characteres isti, et inscriptiones, et signa, monimenta, nomina, et reliqua quae videmus, veluti spirantia quaedam sunt illorum numina.

PHILODACUS. Verum est, numen his rebus inesse, quatenus a summo illo et praepotenti numine, quo plena sunt omnia, fuerunt ad hunc usque diem conservatae. Quid vero haec ad Apollinem?

EUBULUS. Ut intelligas, non esse apud nos ita novas Romanorum voces, ut non liceat nobis, saltem nomine ipso, Apollinem effingere. Quamquam, si lucos potius, nemora, colles, montes, rivos, fontes, loca devia et inhospita, quam urbes, regum aulas, et palatia, dii, deaeque olim frequentasse dicuntur, cur Apollinem aedibus nostris, ubi et fons splendidior vitro est, et aquae rivulus cum strepitu decurrens, et sylvula peramoena plane deo illi sacra, arceamus?

PHILODACUS. Thessala quaedam Tempe nobis describis: quis deus vobis haec otia fecit?

EUBULUS. Deus sane, is qui dispensat, ut vult, sua bona, nunc mihi, nunc alii banignus.

PHILODACUS. Iam dudum cupio explere sitim isto tuo tam dilaudato fonte.

EUBULUS. Est plane floribus et carminibus dignus, et quem, vel cum Blandusiae fonte conferas, vel cum eo qui Arquati est, Unde bibens cecinit digna Petrarcha deis.

PHILODACUS. Quam longe evagaris? ergo iam accurramus.

EUBULUS. Esto, faciamus; sed ita ut ora tantum manusque lavemus. Satis enim erit postea epulis accumbere, ac recenti vino sitim restinguere.

PHILODACUS. Malo imperitus videri, quam non obediens: ecce me totum tibi.

EUBULUS. Huius quoque rei te in tempore praemonitum esse velim, non Siculas nos tibi praebituros dapes; sed eas solum, quas suppeditabit hoc praediolum, rudia omnia et rustica. Ut ita munda parvo sub lare coena, sine aulaeis et ostro, sollicitam explicemus frontem.

PHILODACUS. Ut ut sit, ego strenuam tibi in hac coena polliceor operam.