Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)
Balassi Kiadó
AD EUNDEM ILLUSTREM EQUITEM AUTORIS PRAEFATIO
Reddenda est, quam fieri potest brevissime, in hoc vestibulo ratio facti mei et cur ita homo novus et exterus, in tanta literatissimorum hominum copia quibus Anglia beata est, versandum in hoc argumento mihi putaverim: ita enim tu, fortissime Gilberte, foetum hunc nostrum in lucem exire voluisti.
In servitute et barbarie Turcica, Christianis tamen magno immortalis Dei beneficio parentibus, natus, aliquam etiam aetatis partem educatus, postquam doctissimorum hominum opera, quibus tum Pannoniae nostrae tum imprimis salvae adhuc earum reliquiae florescunt, in literis adolevissem, more nostrorum hominum ad invisendas Christiani orbis Academias ablegatus fui. Qua in peregrinatione, non solum compluria Musarum hospitia sed multas etiam sapienter institutas respublicas, multarum ecclesiarum probatissimas administrationes introspeximus, iam ferme triennio ea in re posito. Fuerat haec nostra profectio ita a nobis comparata ut non tantum mores et urbes gentium videndum sed in familiaritatem, aut saltem notitiam, illustriorum hominum introeundum nobis putaremus.
Caeterum, ut hoc a nobis sine invidia dici possit (certe enim taceri absque malicia nullo modo potest), non locus, non natio, non respublica ulla nobis aeque ac tua Britannia complacuit, quamcunque in partem eventum consilii mei considerem. Accedit quod praeter omnem expectationem meam, ab omnibus tuis civibus quibuscum aliqua consuetudo mihi contigit, tanta passim humanitate acceptus essem ut iam (sit hoc salva pietate a me dictum) suavissimae Anglorum amicitiae ferme aboleverint desiderium et Pannoniarum et Budae meae, quibus patriae nomen debeo.
Quas ob caussas, cum saepenumero animus fuisset significationem aliquam nostrae huius voluntatis et existimationis edendi, accidit utique secundum sententiam ut, dum salutandis et cognoscendis excellentibus viris Londini operam do, ornatissimus ac doctissimus amicus meus Richardus Hacletius ad te me deduxerit, explicato mihi praeclarissimo tuo de ducenda propediem colonia in novum orbem instituto. Quae dum aguntur, agnoscere potui ego illud corpus et animum tuum sempiterna posteritatis commemoratione dignum; et agnovi profecto, eaque tali ac tanta observantia prosequi caepi ut, cum paullo post plura de tuis virtutibus et rebus gestis passim audissem, tempus longe accommodatissimum existimarem esse quo aliqua parte officii studiique nostri, erga te et tuam gentem, perfungerer. Hoc est primum ovum unde epibatikon originem ducit. Reliquum est ut eas et redeas quam prosperrime, vir nobilissime, et benevolentia tua, autoritate ac nomine, tueare studium nostrum.
Vale.
AD THAMESIN
Amnis, inoffensa qui tam requiete beatus
Antipodum quaeris iam tibi in orbe locum,
Nunc tibi principium meritae, pro tempore, laudis
Fecimus, et raucae carmina prima tubae.
5 Tum, cum reddideris modo quam dimittimus Argo,
Ornatu perages gaudia festa novo.
DE NAVIGATIONE
Quae nova tam subito mutati gratia coeli?
Unde graves nimbi vitreas tenuantur in auras,
Diffugiunt nebulae, puroque nitentior ortu
Illustrat terras clementiaque aequora Titan?
5 Nimirum posuere Noti, meliorque resurgit
Eurus, et in ventos solvuntur vela secundos,
Vela quibus gentis decus immortale Britannae
Tendit ad ignotum nostris maioribus orbem
Vix notis Gilbertus aquis. Ecquando licebit
10 Ordiri heroas laudes et facta nepotum
Attonitis memoranda animis, si caepta silendum est
Illa quibus nostri priscis aetatibus audent
Conferri et certare dies? Quibus obvia plano
Iamdudum Fortuna solo, quibus omne per undas
15 Nereidum genus exultat, faustoque tridenti
Ipse pater Nereus placabile temperat aequor.
Et passim Oceano curvi delphines ab imo
In summos saliunt fluctus, quasi terga pararent
In quibus evectae sulcent freta prospera puppes.
20 Et, quasi diluvium tempestatesque, minatur
Follibus inflatis inimica in vela physeter.
Et favet Aegaeon, et qui Neptunia Proteus
Armenta ac turpes alit imo in gurgite phocas.
Atque idem modo ab antiqua virtute celebrat
25 Sceptra Chaledonidum, seclis modo fata futuris
Pandit et ad seros canit eventura minores.
Ut pacis bellique bonis notissima vasto
Insula in Oceano, magni decus Anglia mundi,
Postquam opibus dives, populo numerosa frequenti,
30 Tot celebris factis toto caput extulit orbe?
Non incauta sui, ne quando immensa potestas
Pondere sit ruitura suo, nova moenia natis
Quaerat, et in longum extendat sua regna recessum:
Non aliter quam, cum ventis sublimibus aptae
35 In nidis crevere grues, proficiscitur ingens
De nostra ad tepidum tellure colonia Nilum.
Euge, sacrum pectus: tibi per tot secula soli
Servata est regio nullis regnata Monarchis.
Et triplici quondam mundi natura notata
40 Margine, et audacem quarto dignata Columbum,
Iam quinta lustranda plaga tibi, iamque regenda
Imperio superest. Europam Asiamque relinque,
Et fortunatam (nimium nisi sole propinquo
Arderet) Libyen. Illis sua facta viasque
45 Terminet Alcides: abs te illustranda quiescit
Parte alia tellus, quam non Babylonia sceptra,
Non Macedum invictae vires, non Persica virtus
Attigit aut unquam Latiae feriere secures.
Non illo soboles Mahometi mugiit orbe:
50 Non vafer Hispanus, coelo superisque relictis,
Sacra Papae humano crudelia sanguine fecit.
Illic mortales hominumque ignota propago:
Sive illi nostrae veniant ab origine gentis,
Seu tandem a prisca Faunorum stirpe supersint
55 Antiqua geniti terra, sine legibus urbes
Sylvasque et pingues habitant civilibus agros
Et priscos referunt mores, vitamque sequuntur
Italiae antiquae et primi rude temporis aevum
Cum genitor nati fugiens Saturnus ob iram
60 In Latio posuit sedem, rudibusque regendos
In tenues vicos homines collegit ab agris.
Aurea in hoc primum populo caepisse feruntur
Secula, sicque homines vitam duxisse beati:
Ut, simul argenti percurrens tempora et aeris
65 Degener in durum chalybem vilesceret aetas,
Rursus in antiquum, de quo descenderat, aurum
(Sic perhibent vates) aevo vertente rediret.
Fallor an est tempus, revolutoque orbe videntur
Aurea pacificae transmittere secula gentes?
70 Fallor enim, si quassatas tot cladibus urbes
Respicio et passim lacerantes regna tyrannos:
Si Mahometigenis Asiam Libyamque cruento
Marte premi, domitaque iugum cervice subire.
Iamque per Europae fines immane tribunal
75 Barbari adorari domini, Dacisque Pelasgisque
Aemathiisque omnique solo quod dividit Hebrus:
Et, quondam bello invictis, nunc Marte sinistro
Angustos fines parvamque tuentibus oram,
Pannoniae populis et prisca in gente Liburnis.
80 Tum vero in superos pugnas sine fine cieri
Patribus Ausoniis: ardere in bella necesque
Sarmaticas gentes, et adhuc a caede recenti
Hispanum sancto Gallumque madere cruore.
Non sunt haec auri non sunt documenta, sed atrox
85 Ingenio referunt ferrum et, si dicere ferro
Deteriora mihi licet, intractabile saxum.
At vero ad niveos alia si parte Britannos
Verto oculos animumque, quot, o pulcherrima tellus,
Testibus antiquo vitam traducis in auro!
90 Namque quod hoc summum colitur tibi numen honore
Quo superi, atque omnis geniorum casta iuventus
Illius ad sacra iussa vices obit, arguit aurum.
Quod tam chara Deo tua sceptra gubernat Amazon
Quam Dea, cum nondum coelis Astraea petitis
95 Inter mortales regina erat, arguit aurum.
Quod colit haud ullis inclusas moenibus urbes
Aurea libertas, et nescia ferre tyrannum
Securam aetatem tellus agit, arguit aurum.
Quod regio, nullis iniuria gentibus, arma
100 Arma licet ferruginea rubicunda quiete
Finitimis metuenda gerit tamen, arguit aurum.
Quod gladii, quod mucrones, quod pila, quod hastae
In rastros abiere, et bello assueta iuventus
Pacem et amicitias dulces colit, arguit aurum.
105 Denique, si fas est auro connectere laudes
Aeris et in pacis venerari tempore fortes,
Quot natos bello heroas, quot ahenea nutris
Pectora! Sint testes procerum tot millia, testes
Mille duces, interque duces notissima mille
110 Illa cui assurgunt Musae, quam conscia Pallas
Laetior exaudit, – Gileberti gloria nostri.
Illius auxilium et socialia praelia amici
Mirantur Belgae, et quamvis iniustus Iberus
Commemorat iustas acies, domitasque per oras
115 Martia victrices formidat Hibernia turmas.
Illum oppugnatae quassatis turribus arces,
Illum expugnatae perruptis moenibus urbes,
Fluminaque et portus capti, hostilique notatum
Sanguine submersae meminere sub aequore classes, –
120 Hic ubi per medios proiectus Sequana Celtas
Labitur, et nomen mox amissurus et undas.
Omnia si desint, quantum est, ingentibus ausis
Humani generis pro pace bonoque, pacisci
Tam varios casus, freta tanta, pericula tanta?
125 Linquere adhuc teneram prolem et dulcissima sacri
Oscula coniugii, numerantemque ordine longo
Aucheriam digitis in mollibus aequora mille
Formidanda modis: atque inter pauca relatos
Aucherios exempla suos, fratremque patremque
130 Qui dum pro patria laudem et virtute sequuntur,
Obsessi in muris soli portisque Caleti
Praeposuere mori quam, cum prodentibus urbem
Et decus Albionum, turpi superesse salute.
Quodsi parva loquor, nec adhuc fortasse fatenda est
135 Aurea in hoc iterum gens vivere mundo,
Quid vetat ignotis ut possit surgere terris?
Auguror (et faveat dictis Deus) auguror annos
In quibus haud illo secus olim principe in urbes
Barbara plebs coeat quam cum nova saxa vocaret
140 Amphion Thebas, Troiana ad moenia Phoebus:
Atque ubi sic ultro iunctas sociaverit aedes,
Deinde dabit leges custoditurus easdem.
In quibus, ignari cives fraudumque dolique,
A solida assuescant potius virtute beari
145 Quam genio et molli liquentia corpora vita
In Venerem ignavam pinguemque immergere luxum:
Quam nummos, quam lucra sequi, quam propter honores
Vivere ad arbitrium stolidae mutabile plebis.
Non illic generi virtus opibusve premetur
150 Libertas populi, non contra in deside vulgo
Oppugnabit opes, civis sub nomine, pauper:
Quisque suo partem foelix in iure capesset.
Tum sua magna parens ingenti foenore tellus
Exiguo sudore dabit bona: cura iuventam
155 Nulla adiget senio, nec sic labor ocia tollet
Quominus e virtute petant sua commoda cives.
O mihi foelicem si fas conscendere puppim
Et tecum, patria (pietas ignosce) relicta,
Longinquum penetrare fretum, penetrare sorores
160 Mecum una Aonias, illic exordia gentis
Prima novae ad seros transmittere posse nepotes!
Sed me fata vetant, memoraturumque canora
Inclyta facta tuba ad clades miserabilis Istri
Invitum retrahunt: his, his me fata reservent.
165 Non deerit vates, illo qui cantet in orbe
Aut veteres populos aut nostro incognita coelo
Munera naturae, dum spreto Helicone manebit
Illa Aganippaeis sacrata Oxonia Musis.
Dum loquor in viridi festinant gramine Nymphae,
170 Impediuntque comas lauro et florentis olivae
Frondibus armantur, dominatricemque frequentes
Oceani immensi longe venerantur Elisam.
Illa autem ad gelidum celsis de turribus amnem
Prospicit, et iamiam Tamesino in patre tuetur
175 Paulatim obliquis Gilebertum albescere velis.
Sic dea Peliaco spectasse e vertice Pallas
Fertur Iasonios comites, ad Phasidos undas
Vix bene dum notis committere carbasa ventis.
Diva fave, nutuque tuo suscepta parari
180 Vela iuva: si sola geris dignissima totum
Talibus auspiciis proferri sceptra per orbem.
Propterea quia sola tuos ita pace beasti
Tranquilla populos, ut iam te principe possint
Augere imperii fines: quia sola videris
185 Quo nivea Charites, quo corpore Delia virgo
Pingitur, et (iusto si sit pro teste vetustas)
Talibus audimus quondam de matribus ortos
Semideos homines. Tali est de sanguine magnus
Sive Hector genitus, sive Hectore maior Achilles.
190 Duntaxat sine fraude ulla, sine crimine, possint
Ulla tibi veterum conferri nomina matrum,
Quae sexum factis superas, quae patribus audes,
Nympha, diis dignas laudes aequare Latinis.
Mentior infoelix, nisi sic in corpore virtus
195 Lucet formoso ceu, quae preciosior auro est,
Gemma tamen pariter placituro clauditur auro.
Mentior et taceo, nisi sola audiris ubique
Induperatorum timor aut amor, inter et omnes
Securam requiem peragis tutissima casus:
200 Dum reliqui reges, duro quasi carcere clausi,
Sollicitis lethi dapibus plenoque fruuntur
Terrificis monstris furtiva per ocia somno.
Mentior et taceo, solam nisi vivere cives
Aeternum cupiunt: quando nec verbere torvo
205 Nec caedis poenaeve thronum formidine firmas.
Sed tibi tot meritis maiestas parta, et inermis
Ad patulos residet custos clementia postes:
Ut, quot pene rei iustum meruere tribunal,
Tot veniam grato narrent sermone clientes.
210 Nec tamen admittis nisi quod iustumque piumque
Agnoscit probitas, et, quae potes omnia, solis
Legibus usurpas cautas sanctissima vires.
Nec mala formidas: siquidem quasi fune ligatur
Consilio fortuna tibi. Nullum impia terret
215 In castris Bellona tuis: quin pronus adorat
Gradivus tua iussa pater, sequiturque vocantem
Quacunque ingrederis grato victoria plausu.
Dumque fores aliis vitamque et regna tuetur
Ianitor externus, cingunt tua limina cives.
220 Dumque aliis sordet sapientia regibus, almo
Pegasidum tu fonte satur tot Apollinis artes
Aurea vaticina fundis quasi flumina lingua.
Nil nostri invenere dies, nil prisca vetustas
Prodidit, in linguis peragunt commercia nullis
225 Christiadum gentes, quas te, divina virago,
Iustius Aoniae possint iactare sorores.
Audiit haec mundus, cunctisque in finibus ardet
Imperio parere tuo: et quae forte recusat
Miratur vires regio tamen. Hinc tua sceptra
230 Incurva Mahometigenae cervice salutant:
Hinc tua pugnaces properant ad foedera Galli,
Dumque sibi metuit toties tibi victus Iberus,
Nescia Romano Germania Marte domari
Quaerit amicitias Britonum: procul oscula mittit
235 Virgineis pedibus Latium, longeque remoti
Pannones in tutos optant coalescere fines.
Magnanimi iuvenes, et qui Gilebertia cunque
Signa comes sequeris consors vitaeque necisque,
Quando quidem audimur votisque vocata virago
240 Annuit, eia age, rumpe moras, quantumque per auras
Accelerare datur, properantibus utere velis!
Nonne vides, quae submisso diademate nuper
Obtulit invictis fascesque fidemque Britannis,
Nonne vides passis ut crinibus horrida dudum
245 Porrigit ingentem lugubris America dextram?
Et, „Numquid lacrymas”, inquit, „soror Anglia nostras
Respicis et dura nobiscum in sorte gemiscis?
An vero nescisse potes quae tempora quantis
Cladibus egerimus, postquam insatiabilis auri
250 (Nam certe non ullus amor virtutis) Iberos
In nostrum migrare solum (pietasve) coegit?
Ex illo, quae sacra prius vaesana litabam
Discere posse Deum, iubeor mortalibus aras
255 Erigere; et, mutas statuas truncosque precata,
Nescio quod demens Romanum numen adoro.
Cur trahor in terras? Si mens est lucida, puris
Cur Deus in coelis recta non quaeritur: aut, si
A nobis coelum petitur, cur saepe videmus
260 Igne, fame, ferro subigi quocunque reatu
Oenotriae sedis maiestas laesa labascit?
Non sic relligio, non sic (me iudice) gaudet
Defendi sua regna Deus: quodsi optimus ille est,
Quodsi cuncta potest et nullis indiget armis.
265 Mitto queri caedes exhaustaque moenia bello:
Mitto queri in viles tot libera corpora servos
Abiecta, immanique iugum Busiride dignum.
Te tantum fortuna animet tua, te tua virtus:
Si tibi tam plenis habitantur moenibus urbes
270 Ut, nisi in excelsum crescant coeloque minentur
Aedes aeriae, quanquam latissima, desit
Terra tamen populo: si tot tua flumina nigrant
Turrigeras arces imitatae mole carinae,
Quot non illa natant eadem tua flumina cygni:
275 Si tibi iam sub sole iacens penetratus utroque est
Mundus, utroque iacens paragrata est terra sub axe.
Ni frustra gelidum vectus Wilobeius ad arcton
Illa in gente iacet cui, dum sol circinat umbras,
Dimidio totus vix forsitan occidit anno.
280 Ni frustra, sub perpetuis aquilonibus ausi
Burrhoidae fratres Scythicum sulcare profundum,
Invenere solum et vasto nova littora flexu:
Ultra quae quales populi, quae natio terras
Incolat, (in vero nisi si quid fabula possit)
285 Nondum scire dedit reliquo mundi arbiter orbi.
Ni frustra, per Cimmerios sylvisque propinqua
Flumina Riphaeis, eoa profectus ad usque est
Moenia Gincisonus, Persasque et proxima Persis
Bactra et Bactrorum confines regibus Indos.
290 Ni frustra quaesivit iter, duraque bipenni
Illo Forbiserus reditum sibi in aequore fecit,
Horridum ubi semper pelagus giacieque perenni
Frigora nativos simulant immitia montes.
Ni frustra, quod mortali tot secla negarant,
295 Hac tuus immensum nuper Dracus ambiit orbem
Qua patri Oceano clausas circumdare terras
Concessit natura viam, mediaque meare
Tellure et duplici secludere littore mundos.
Iam si fortuna iam si virtute sequare
300 Digna tua, sunt monstra mihi, sunt vasta gigantum
Corpora, quae magno cecidisse sub Hercule non sit
Dedecus, Ogygius non quae aspernetur Iacchus.
Quae si indigna putas tantaque in pace beata
Aversare meos multo ut tibi sanguine fines
305 Invidiosa petas, est nobis terra propinqua
Et tantum bimari capiens discrimen in isthmo.
Hanc tibi iam dudum primi invenere Britanni,
Tum cum magnanimus nostra in regione Gabotus
Proximus a magno ostendit sua vela Columbo.
310 Haec neque vicina nimium frigescit ab arcto,
Sole nec immodico in steriles torretur arenas:
Frigus et aestatem iusto moderamine servat,
Sive leves auras (grati spiracula coeli)
Seu diae telluris opes et munera curas.
315 Pone age te digno tua sceptra in honore, meoque
Iunge salutarem propius cum littore dextram.
Sit mihi fas aliquam per te sperare quietem,
Vicinoque bono laetum illucescere solem:
Quodsi consiliis superum fatisque negatum est
320 Durare immensum magna infortunia tempus,
Quodsi de immerita iustum est cervice revelli
Ignarum imperii dominum populique regendi,
Quodsi nulla unquam potuit superesse potestas
Ni pia flexilibus pareret clementia frenis
325 Obsequium. A miti quaesita potentia Cyro
Amissa est saevae soboli. Parcendo subegit
Tot reges Macedum virtus: tot postera sensim
Abscidit a parto tandem inclementia regno.
Et quod Romuleis crevit sub patribus olim
330 Imperium, diri semper minuere Nerones.”