Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

31. fejezet - SZAMOSKÖZY ISTVÁN

31. fejezet - SZAMOSKÖZY ISTVÁN

Szamosközy István (1565/1570–1612?) szegény nemescsaládból származván egy főrangú fiatalember nevelőjeként tanult Heidelbergben, Padovában, utazott Itáliában. Hazatérve a gyulafehérvári káptalan állami levéltárának a vezetője lett. Bocskai István megtette udvari történetírónak. Nevét utoljára 1607-ben említik.

Fiatalságától fogva készült egy nagy történeti mű megírására, gyűjtötte hozzá a római feliratokat, tanulmányozta a pénzeket, otthon és külföldön bújta a levéltárakat, másolta a történeti műveket. 1599-ben már készen volt egy résszel. Bocskai végrendeletében pénzt hagyott a nyomtatásra. Hogy végül is mi készült el a munkából, nem tudható, mert az anyag szétszóródott, tekintélyes része elveszett. Emléke maradt egy őstörténetnek, ténylegesen megvan hat kidolgozott egység az 1558-tól 1603-ig terjedő évekről, és fennmaradt egy óriási hír- és adatgyűjtemény (szintén szétszórva), ebben mások elveszett munkáiból is vannak darabok. Az utolsó adat 1608-ra vonatkozik. Szamosközy munkájából a múlt század óta kerülnek elő innen-onnan töredékek, kiadásuk is százhúsz éve folyik. A maradványok több szerkesztmény nyomát mutatják. Dolgozott egy magyar történeten, készült egy erdélyi történet „ötödökben” (öt-öt fejezetből álló könyvekben), egy másik „hetedekben”, és nyoma van egy évrendi összeállításnak.

Okiratok, levelek, jegyzőkönyvek alapján dolgozott, a kortársakat, a bennfenteseket, a szemtanúkat faggatta. Az események mögött felfedezi az anyagi érdeket, a lélektani, tömeglélektani indítékokat. Ő az első, aki tudatosan erdélyi történetet ír. A külföldiekre – a magyarországiakra is – ellenszenvvel néz, vallási ügyekben viszont semleges. Stílusa könnyed, táj- és természetábrázolása megkapó, jellemzései eredetiek, az emberi sors bemutatásában előadása drámai. Szereti a furcsaságot, a pletykát. Szórakoztató olvasmány és megbízható forrás.

Források: Szamosközy István történeti maradványai 1566–1603, kiad. SZILÁGYI Sándor, III, Budapest, 1877, 238–257 (MHHS, XXIX) és SZAMOSKÖZY István, Erdély története, ford. BORZSÁK István, kiad. SINKOVICS István, Budapest, 1977, 377–392 (Bibliotheca Historica).

RERUM TRANSILVANARUM HEBDOMADES

(Pars selecta)

HEBDOMADIS VII. LIBER VI

Fuso, fugato, fatalique clade oppresso Mose, postquam deleti exercitus fama per omnium aures divulgata est, immane quantum tota Transylvania velut exitiali sidere afflata, tota mente consternata est. Actum de se, de omni provinciae incolumitate quisque dicere, conclamatum omnibus excidium imminere: desertam non solum a fortuna, sed etiam a Deo salutem omnium lamentari. Trepidare non aliter, ac si e vestigio capi ab hoste trucidarique viderent. Illinc Valachum insolentem et crudelem victorem incumbere ruenti provinciae: hinc Rodolphum Caesarem dolori suo deinceps plus aequo indulgentem, illum poenam, hunc vindictam desertae fidei per omnem Transylvaniam expetiturum. Commissa piacula iuramentorum quae hactenus per indulgentiam elementissimi Imperatoris essent sanata, remediorum extremo ferro, ac per singulorum capita evagaturo vindicatum iri. Feliciores eos esse, quos hostilis gladius in praelio hausisset, quam se superstites ad omnia belli ludibria, ad superbiam victoris, ad caedes et cruciatus reservatos. Excusationem delictorum nullam fore, et si ulla esset, ius armorum nullum admissurum. Nunc, nunc saeculum, non modo conversionis huius provinciae, sed omnino eversionis ultimae advenisse. Sua cuique urbium trepidatio, immo suus cuique superstiti capiti metus, suus toti in universum provinciae pavor. Infelicis pugnae nuncius, tertio post cladem acceptam die, crepusculo vespertino Albam pervenit, cuius mali dimidium in Macone caeso, iisdem paulo ante diebus provinciam pervagatum erat. Abest Alba a Corona centum millibus passuum, ad XV. parasangis seu milliaribus Transylvanicis. Ac tunc quidem sub obscuro rumore malum percrebuit: verum postridie Bectas Passa cum suis Turcis et Tataribus illac fugiens aperte renunciavit, victum, fusum, caesum Mosem esse: agerent quae in rem essent, remedium, quod possent, perditis rebus quaererent. Neve una eademque fuga fortunam simul et salutem eorum, quos scilicet tutandos susceperat, deserere videretur, quae in praesentia praestare non posset, sperare iussit auxilia. Ita mendatio officii pollicitatione expectationem hominum suspendens non paucos reperit, qui etiam adhuc plus in illius eversa cum rebus fide, quam in clementia victoris spem reponerent. Post haec infelicis exercitus dissipatae reliquiae, alii post alios sensim, cruenti, saucii, manci, integri, nudi, ut quemque fortuna a strage reliquorum diripuerat, diversis temporum momentis ad suos recurrere, pavorem suum una cum fama in alios transfundere, malorum participes facere. Per fora, per trivia promiscuo concursu conglobari, alius alium sciscitare, parentes, filios, maritos, fratres, cognatos, affines, primores ac duces percontari: et quo quemque magis mali sensus attigerat, eo in quaerendo magis ac interrogando persistere: privatam cladem cum publica, praesentem cum futura miscere, deplorare, miserari. Obsidionem, fugam, exilium, captivitatem, famam, rerum bonorumque detrimentum vitaeque periculum, omnia veluti in oculis contemplari, quaeri, lugere. Quae praesidia, quae refugia sperare possent, nulla videbant. Nam loca et oppida, a Mosis violentia intacta, Germanorum praesidiis esse insessa sciebant, quos in iustam ultionem prima quaque occasione erepturos metuebant. Saxonicas civitates clausas ad refugium obstructasque esse. Montium et silvarum latebras avaro sanguinarioque militi, tritas usu exploratasque esse. Quo quemque metus ferret eodem audaciam militum penetraturam esse. Nullam fore viam inviam persequenti, quae fuisset pervia fugienti. Non arces, non oppida, non ulla latibula spem salutis polliceri.

Porro Moses antequam his belli cladibus esset obrutus, continuo victoriae cursu, potiorem partem Transylvaniae, quae Carpaticorum montium circumplexu clauditur, exclusis Germanicis praesidiis in potestatem redigerat. Restabant Cibinium et Segesvarum ex opidis, itemque ex arcibus Fogaras, ad Alutam, Novum Castrum ad Samium fluvium, Deva, et finitima Lippa ad Marisum, Jenoe denique ad Chrysium, quae loco manuque munita Mosis imperium nondum admiserant. Civitates autem quae vel tempestiva deditione Mosi se submisissent, vel fide non satis integra imperium eius admisissent, pro se quaeque sollicitae, quidnam spei amplius concipere, quidue subsidii expectare possent, plane perplexae, futurique mali anxiae haerebant. In his Colosvarum (nam haec primum infesto Bastae occurrebat) ob receptum Mosem, atque ob eversum sacerdotum collegium ultimum sibi excidium impendere ominabatur. Nec vana fuit trepidatio. Constat enim in penitiore Rodolphi caesaris consilio, fixum deliberatumque fuisse Colosvarum, ob exturbatos Jesuitas, disturbatasque communes sacras aedes, ita solo aequandam esse, ut deinceps Colosvar in ipsa Colosvar quaereretur, et non inventae cadaver urbis tantum inveniretur. Sed huic creduli sententiae Basta postmodum non nihil intercessit, eique potissimum salus urbis accepta referri debet, qui per litteras perque nuncios Rodolphum Caesarem a destinato valde remoratus est. Nec parum contulit ad idem operae Sigismundus quoque Sarmasagius, quid id temporis in aula Caesaris legationis munere fungebatur, totius provinciae Transylvaniae nomine, identidem Bartholomaeo Pezzen, sanctioris consilii duodecim viro, summo enixoque studio inculcans rescindendam esse crudelem sententiam, de evertenda Colosvaro, quae plus labis nomini Caesaris inferret, quam iustitiae opinionem. Nullam culpam in civibus residere, nulliusque criminis eos affines esse. Ultimae plebi, ac hominum feci in ea urbe totum id scelus assignandum esse: in eos lege agendum, illos ad poenam exposcendos esse. Quid esset clarissimam rempublicam, ac nulli in Transylvania secundam pessundare, quam praecipuum Transylvaniae lumen extinguere? Clementiae potius suae Rodolphus Caesar, quam severitatis maiorem rationem habere velit. Quae postea sententia, bono urbis genio, sensim senescere, antiquarique visa est, ob maiores motus, qui provinciae postmodum successere.

Iam Basta ingentibus instructus Germanorum, Vallonum, Ungarorumque praedonum copiis, statim post fusum Mosem, Transylvania infensus pariter atque infestus imminebat, simulatque Transylvanos ad Coronam magna illata clade obrutos esse accepisset. Et maluisset sane Basta hanc gloriam penes se esse. Sed fatalis necessitas perfecit, ut sine sudore et sanguine suorum, bellum a Valacho conficeretur. Itaque cum omnia obstacula medio Radule dimovisset, ad Novum Castrum Samusianum viginti quinque millia passuum a Colosvaro remotum castra posuit. Erat Levinus Mortagne Novo Castro cum Pancratio Senneio id temporis praefectus, viri singulari fide et integritate praediti. Hi ab Novo Castro ad senatum Colosvarinum de imminenti rerum statu, animo supramodum sollicitum et anxium, litteras dant humanitatis et benevolentiae plenas: neve animum ad Bastae infestum aduentum despondeant, iubent. Omnia de illo mitiora sperarent. Clementiam et benignitatem illius notam sibi atque exploratam esse. Neve sibi persuaderent, acceptae iniuriae maiorem illum quam placabilitatis rationem habiturum. Malle illum victoriam moderatione, et clementia temperare, quam (quod alii impotentes animi victores faciunt) crudelitate et acerbitate offuscare. Nos vero, inquiunt, non solum publica omnium vestrum causa, sed et privata nostra admonet ut vestrae calamitati opitulemur. Nec enim nobis ulla oblivio meritorum in nos vestrorum memoriam oblitterabit, quibus nos, dum apud vos haereremus, complexi estis. Atque ideo minime convenit, ut cum vos ad merendum officium tam fueritis promti, nos ad referendam gratiam simus tardiores. Quae cum ita sint, non alienum a fide et officio vestro fueritis, si Bastae adventantis clementiam precibus et humilis animi submissione occupaveritis. Nos precum vestrorum adiutores atque interpretes fidi erimus, atque omni fide, studio, et diligentia connitemur, ut preces vestras, magnum apud eum pondus habuisse cognoscatis. Hoc modo Levinus et Senneius pacificatoriam operam apud Bastam Colosvaritanis polliciti, bona fide officio functi sunt, aequioramque illum atque placabiliorem civitati reddiderunt. Et Senneius quidem ideo nobilissimae urbi parcendum, quantum in ipso fuit author, erat, quod castrum Gyalu ex benignitate Rodolphi Caesaris illi et haeredibus suis mancipio collatum urbi proximum erat, septem millibus passuum remotum, tum vero, quod luculentarum eius urbis decimarum semissis arci suae Gyalu vindicatum erat, eiusque emolumenti gratia saluti urbis parcendum cupiebat.

Sed maior Albensium erat trepidatio, qui non solum animo a Germanis sese alienaverant, sed et operas suas in obsidendo oppugnandoque muro Mosi commendaverant. Non solum se medios inter partes sed plane contrarios atque apertos hostes gesserant. Erat tunc Albae Gregorius Maco, quem Moses urbi praeesse iusserat, Georgii eius, quem Raduliano praelio caesum diximus, frater Germanus, origine sicut Georgius Siculus Transylvanus; audacia, quam pro virtute gerebat, praeterea nulla alia nobilitate morum praeditus. Qui tamen apud Mosem popularem suum tantae dignationis est habitus, ut nullis ad tuendam eam dignitatem ornamentis subnixum, ei loco praeficeret, ubi se secundarias quidem partes obire fuisset dignus. Hic atque alii e nobilitate plebe potiores, quidnam consilii ad Bastae adventum caperent, plane tamquam in syrtibus deprehensi haerebant. Inter remanendi fugiendique consilium (nam hae duae supererant ad cavendum periculum viae) fugiendi propositum arripuere, Maconis potissimum inpulsu, atque eorum quos in oppugnatione Albensi primas partes defensionis sibi usurpasse supra memoravimus. Nam hi factorum suorum conscientia perculsi, malebant adventum Bastae eminus speculari, quam praesentiam eius veniae spe opperiri. Haec cocta iam et destinata de deserenda urbe consilia Thomas comes a Capreolis, qui tunc Albae compedibus vinctus detinebatur, summa quam potuit contentione corrigere, fugiendique authores a proposito dehortari cepit. Sed quia Bectas propinqui auxilii spem fecerat, ad confinia usque Turcarum fiagam continuare, ipsumque comitem vinctum, fugae comitem una secum Maco et alii abripere constituerant: non tam eo consilio, ut vinctum Turcis traderent, quam ut eius opera et intercessione Bastam sibi reconciliarent, et quod Albae non potuissent, peregre ut sibi ignosceretur, impetrarent. Sed Thomas in confinio salutis atque exitii constitutus, malebat, veniam Albensibus prope quam procul a Basta deprecari atque exorare. Et video vos Albenses, inquit, metu magis quam spe duci, vindictam Bastae victoris magis timere quam clementiam sperare. Mavultis fugam desperatione quaerere quam veniam precibus inplorare. Confligunt, video, ac tamquam bella gerunt in affectibus vestris timor ac spes. Ille consilium sed pravum ad fugam suggerit, haec remanere, clementiamque Bastae recte opperiri iubet. Scio equidem magnam vim esse conscientiae in utramque partem. Sunt enim nonnulli ex vobis, qui se non usquequaque graviter deliquisse opinientur, ideoque spem in animis fovent, erratorum veniam se non difficile impetraturos. Alii atrocioris culpae conscii trepidatione et desperatione veniae urgentur, exstimulantur. Non me latet, vos operam in frustra oppugnatis Germanis Mosi et Bectae navasse, atque alios coacta, alios ultronea defectione fidem Caesari Rodolpho datam deseruisse, ideoque gravissimorum criminum utrosque reos esse. Verum ego faxo viri Albani, si mihi auscultaveritis, ut omnes ex animo scrupuli atque aculei, qui vos urgent, atque pungunt, evellantur; adeoque efficiam, ut omnis commissorum memoria apud Bastam ducem, ac patronum meum, cuius adventum tantopere formidatis, mea opera, meisque precibus oblitteretur. Scio illum tanta in me indulgentia affectum, salutisque meae tam percupidum esse, ut nulla sit tam gravis iniuria, cui, me deprecatore, veniam non tribuat. Nam etsi sciam propiora illi consilia suppetere, quam ego sim, seque adeo ipsum quid facto sit opus, abunde in promptu habere: spero tamen, idque certa fiducia mihi vobisque de illo polliceor, preces quoque meas pro vobis non mediocre apud eum pondus habituras. Quapropter manendum vobis in hac statione durandumque suadeo, nec solum suadeo sed etiam atque etiam precor. Errant illi plurimum qui Bastam clementissimum principem Neronis aut Caligulae instar crudelitate et suppliciis ad gloriam sibi nomenque comparandum grassari arbitrantur. Cruentissimorum tyrannorum est huiusmodi querendi nominis fama. Ego de Basta mitiora omnia pacacioraque polliceor. Etenim ille maiorem existimationis suae et nominis, quam vestrorum criminum rationem habet. Habebitis eius placabilitatis et bonitatis illustria ad omnem posteritatem documenta, qui factam toties desertamque superioribus annis fidem non ulla severitate et suppliciis, quae iure infligere potuisset, sed mansuetudine animi et patientia singulari voluit in vobis corrigere. Bonam spem ille de vobis concepit, vos de illo concipere non potestis? Quid vobis despondere animum necessitas est? Quid nemine impellente, clementiam victoris fugere atque aversari? quin ibitis, et una mecum, procliuem ad ignoscendum animum eius, precibus occupabitis? A quo ego polliceor vobis atque spondeo, omnia plena clementiae et benignitatis vos reportaturum esse. Enimuero praepostera ratione salutem vestram tutari contenditis. Quid enim? habetis ne tutiorem uspiam locum, quo confugiatis, ubi requiescatis, cuius in tutela et protectione, curam, sollicitudinem, fortunas vestras, trepidationemque deponatis, quam in Basta, eiusque clementia? Tota Transylvania in victoris Bastae potestate aut iam est, aut certe propediem futura. Quam facile Moses opida occupavit, longe facilius Basta recuperabit. Ad Turcas confugitis, qui spem vobis propinqui auxilii fecit? O! deprolandum asylum, et quavis Scylla et Charibdi atrocius! Fumum fugitis ut in ignem incidatis. Folia nunc in vos cadunt, quae ferre non potestis, mox tota arbor in vos ruet, quae vos opprimet, quam nolitis, velitis, ferre debebitis. Ergo illaudatus ille Turcarum tyrannus, ille scelus orbis terrarum, clementior vobis et pacatior putatur, quam Christianus princeps? Deus vobis immanior quam diabolus fuerit? Qui suis filiis, qui parentibus, qui fratribus, qui divinae humanaeque pictati non parcit, adeoque ipsum coeleste numen violaret, si sacro, sancta illa Maiestas huius tyrannidi obnoxia esset: sperare potestis vobis profugis Turcam parsurum, hostes suos interneciales benignitate prosecuturum? O! perditam opinionem et nullo satis helleboro purgandam, atque expectorandam. Et putatis vos in Caransebeso Turcarum auxiliis spe innitenti tuto delitescere posse, quo scilicet armorum vi, si velit, Basta penetrare non possit? Vanam spem fouetis, et quo longius fugietis, eo maiori scelere vos obligabitis, eo graviorem vobis indignationem ultionemque victoris irritabilis. Plus prodit timidos vana latebra reos, ut ille ait. Denique quid vobis honestas suadeat, perpendite atque considerate. Albanam urbem scilicet metropolim Transylvaniae principum vestrorum regiam, urbem famosam potius quam celebrem, vana formidine tacti deseritis? In sylvis, ruri, aut solitudine quapiam tutiorem stationem vos nancisci speratis quam in muris? Caransebesum vos confertis, quae peregrinorum convenarumque multitudine tam est referta, ut nedum vos vivos et spirantes, fortunasque vestras, sed ne corpora quoque vestra confertim cumulata capere possit: exiguum opidum et vix suorum inhabitatorum patiens. Hic Albanus murus vobis quietem, Caransebesum anxietatem corporis et animi dabit; ibi hospites fugitivi, hic cives estis, ibi diversorium, hic aedes habetis; ibi in conducto, hic in peculio vivetis; ibi denique inquilini, hic domi habitatis. In quascunque terrarum oras fugietis, semper formidinem vobiscum feretis. Prius a conscientia vestra ipsi, quam a Basta damnamini. Criminis convictos vos prius hac fuga fatemini quam accusemini. Ipsi omnium malorum et exitiorum causa estis. Et iam haec vestra Transylvania tamquam perpetuus Martis ludus ob assiduam populi dementiam eo redacta est, ut quidquid cladibus est obnoxium, id veluti fato quodam cognatum ad se tamquam caecias nubem trahit. At fortassis Hajdonum vim timetis qui solitis praecursionibus infesta omnia facient, urbemque direptionibus, vos occidionibus afficient. Verum quid vobis trepidatio est, velitares illos aliquantulum sustinere? Pauci Germani adversus universas Mosis vires haec moenia diu tutati sunt, vos paucorum praedonum impetum e muris refutare non potestis? quamquam ego hac quoque in parte capitis mei periculo spondeo, nihil vobis inde periculi creatum iri. Statim ubi Basta me hic praesentem, ac pro salute vestra deprecantem cognoverit, ita illos in officio continebit, ut nulla iniuria, ac ne convitio quidem aures vestras violare quisquam eorum audebit. Per ego vos, quid quid sanctum vobis honestumque est, perque fortunas vestras, viri Albani, precor atque obtestor, ne tantam infamiam nomini vestro, excidium fortunis vestris, internecionem capitibus vestris concilietis. Sistite, durate, quiescite, meliora omnia de Basta sperate, clementiam eius quam ego vobis certa fide polliceor, expectate. Ipse totam causam vestram suscipio, pro vestris delictis ipse me suppono reum. Ex me captivo vadem simul et obsidem facitote. Neue deserere vadimonium, quo me obstringo, possim, non prius mihi hos nervos, haec vincula detraxeritis, quam fidem promissorum meorum exsoluero, solidamque incolumitatem et salutem vobis fortunisque vestris a Basta inpetrauero.

Haec Thomas, nec verbis, nec affectui, nec fidei suae parcens concionali quodam sermone ad Albanos orabat, videbaturque multitudo urbana nihil a comitis sententia discedere, remansissetque sane, nisi illi penes quos potissimum erat totum fugiendi emigrandique consilium, desperationem magis, quam fiduciam in consilium cogitationum suarum adhibuissent. Gravissimorum siquidem criminum conscii, non poterant sine ingenti animi scrupulo, Bastam Albae opperiri. Dubitatio maiorem sollicitudinem ipsis quam affirmatio Thomae spem adferebat. Itaque pertinaciter sententiam comitis respuere, temnere, nihil a proposito dimoveri, ad aurem alii aliis accedere, clam palamue mussare atque dicere: comitem captivum libertatisque recuperandae cupidum, multa polliceri, pauca praestaturum. Pro sua libertate illum, non pro nostra concionari. Scilicet in huius fecialis manu consistit, avertere, quid Basta faciundum destinaverit. Si tam nobis constaret de Bastae voluntate, quam de huius affectu, esset fortassis cui inniti possemus. Nunc cum ille tot iniuriis lacessitus ultor infestusque approperet, sane consultum non fuerit, praesenti ira ardentem, vitaeque ac necis potestatem in manu ferentem, stulta segnique clementiae fiducia praestolari. Tutius est igitur peregre cum hoste decidere, quam his muris tamquam carcere inclusos, ad lanienam protrahi. Nam in defensione opidi spem aliquam ponere in tanta omnium clade deplorata res est. Ubi tormenta, ubi milites, ubi commeatus alia non solum ad propugnandum sed etiam ad obsidionem ferendam necessaria? nobilitas ad internecionem deleta est. Nos intra horum lapidum vanam congeriem excipiemus scilicet illinc Bastae indignationem, hinc Valachi victoris furentem intemperiem? Parcent nempe nobis, qui tot mortalium millibus non pepercerunt? Nihil est in bello mediocre, nihil moderatum. Omnia in extremis aguntur et terminantur. Tempori parendum esse sapientes docent. Iram hostilem remotior locus et tempus facilius mitigabit. Non est igitur quod imminentibus malis vel armis vel suppliciis remedium quaeramus; tota salus in effugio sita est. Id potissimum salutis interesse, nec quidquam aliud superesse, certum exploratumque haberi debet. Iam vero quid spei in Germana clementia ponere possimus, tot superiorum annorum cladibus, experimento didicimus. Quid est enim summa extremaque calamitate residui, quod ad miseros provinciales non pervenerit? Vix iam in hac infelici provincia quicquam Rodolphus Caesar praeter coenum et coelum reliqui habet. Omnia militum immanitas hausit, perdidit, delevit. Non parsum est mortuorum cadaveribus, non sepultis ossibus. Nobis, nobis vivis parcent, scilicet omni iniuriae obnoxiis; feris bestiis praescripsit natura ad tutandam salutem effugia atque latibula. Nos pecudum septis inclusarum instar ab effera militum manu hic laniari sinemus. Praestat vel ad extremos Garamantas profugere, quam per lentos cruciatus istorum manibus trucidari. Denique quid Bectas pollicitus sit, nemini obscurum est; auxiliorum certam spem dedit. Haec quo propius attingemus, eo ab hostili periculo tutiores erimus. Illinc nobis ad praesidium plus spei, quam hinc ad ignoscendum ostenditur. Profanae opi innitendum est, cum a Christiana destituimur. Etiam venenis ad salutem medicina docuit operari. Viperino pharmaco pestis depellenda est, cum alia remedia nobis coelestium indignatio denegaverit. Et sane gravissimis ac desperatis morbis periculosas curationes et ancipites adhiberi necessitas iubet. Quin ibimus igitur, et convasatis fortunis nostris, tempori et necessitati, dum tempus adest, paremus? Nosque ad meliora reipublicae tempora conservare pergimus.

Haec et talia Gregorius Maco, Sigefridus Ribis, Kalmandius, Sartorius, atque alii pauci, quos supra memoravimus, ob admissum rebellionis crimen male sibi conscii, clementiam et veniam Bastae desperantes in commune disserebant. Rebus omnibus in hunc modum ad fugam compositis, primorum non tam consilium quam exemplum secuta caetera plebis urbanae multitudo sexta post die, quam Mosi clades illata erat, collectis omnibus facultatibus, quae trepidae fugae, committi poterant, longa curruum plaustrorumque serie, ac multo mortalium agmine, per utrumque Marisi tractum Caransebesum versus, iter intenderunt. Thomam comitem compedibus vinctum Boronkaius secum eodem curru abripuit. Nondum fugitiva multitudo Ferreas portas attigerat, quae claustra sunt montis Carpati a parte Danubiana Caransebeso vicina, cum Valentinus Toeroek cui gentilicium cognomen ab oppido Enning datum est, Ioannis filius, Valentini nepos, adolescens praetextatus, maiorumque imaginibus illustris, indignum arbitratus Thomam Comitem in diram Turcarum servitutem abripi, consilium eripiendi e manibus hostium tempestive arripuit, scilicet ut hoc nomine in ea temporum novitate male sartam ad Bastam gratiam reconciliaret. Erat autem Valentinus totius tractus Hunyadini fiduciaria potestate praefectus, quem supremum Comitem Comitatus vocant: eamque dignitatem haereditaria successione a principibus Transylvaniae in se derivatam creverat, amplissimae fortunae et dignitatis adolescens. Porro regionem Hunyadinam omnem, late per valles et montes fusam, nobilitatis Ungaricae pars, ac praeterea Valachorum agrestium complures vici, nulla oppida occupant. Valentinus iis populis, totique ei regioni praeerat, nec tam aetatis quam successionis praeerogativa imperitabat. Is itaque adscitis militum suorum aliquot manipulis ab Hunyado arce, unde magno illi Ioanni Hunyadi Mathiae regis parenti et origo olim et nomen est, fugientium agmen in tractu Hatzakino, nondum superata Ferrea Porta insequitur et assequitur. Ac protinus sibi dedi Thomam Comitem postulat: vitam se prius quam Comitem deserturum affirmat, nec ullo modo passurum, ut talis vir in perditorum aliorum manibus teneatur, aut in Turcarum diram servitutem trahatur. Ni sponte dedant, libertatique suae comitem restituant, comminatur fore, ut concitata omni Valachorum agrestium multitudine, non solum fortunas eorum in praedam, sed et capita iam iam in periculum sit adducturus: et quem a volentibus non possit, ab invitis per vim sit erepturus. Hic Boronkaius et caeteri, quum non tam factis quam verbis aliquantum repugnassent, tutius rati, necessitati, quam tempus obiecisset, quam voluntati, nihil profectura reluctatione morem gerere, comitem Thomam missum faciunt, ac Valentino reddunt. Quem ille detractis e vestigio compedibus, in arcem suam Hunyadum deducit, ac paucis post diebus Bastae ad Campum Panis (planiciei nomen est ad Marisum, omnium Transylvanarum latissimae) stativa agenti praesentat. Hoc modo Thomas in libertatem assertus, liberatori suo Valentino quas gratias verbis egerat, easdem factis retulisset, nisi adolescentem optimum salutis suae parentem intempestivo funere ab hac usura vitae feralis pestis paucis post diebus subduxisset; quae tunc per universam Transylvaniam dirissima contagione, latissimaque populorum strage saeviebat.

Interea dum haec ad Hunyadum geruntur, Maximilianus Comes Salmensis, quem ex Saxosebeso, Cibinium cum omni militum suorum cohorte se contulisse diximus, ubi desertam ab incolis Albam, omnique praesidio vacuam audivisset, missis trecentis Germanici nominis militibus, atque ex urbana Saxonum plebe fere ad quinquaginta, quorum ductor erat Georgius Caesar civis Cibiniensis, Albam occupare, armatisque firmare constituit: ubi saltem ad Bastae adventum durarent, qui id temporis adhuc in finibus Transylvaniae post victoriam Radulianam tempus intrandi opperiebatur. Dux equitum, qui fere omnes e nobilissimis et virtute praestantibus viris constabant, Balthasar Loye, peditum Laurentius Zaurer signifer equitum, Ioachimus a Semburg, rei militaris laude celeberrimi homines, sexta post excessum Albanorum die, qui fuit ad VI. kal. Aug. Balthasar in desertam urbem, velut in coloniam suos deduxerat, ubi praeter frumenti aliquot medimna et pauca vini vasa, nihil ad alimoniam opportunum invenerat. Mendici nonnulli poene ad sexaginta, aetate, sexu, penuriaque cibi infirmi in aedibus passim latitabant. Hos, milites, nuperrima adhuc obsidionis Albensis memoria exsulceratum animum gerentes, passim trucidant. Quatuor duntaxat validiores ad exportanda reliquorum cadavera relinquunt, mox et illos officio defungentes interfecturi. Primo diluculo ingressis Germanis, nondum dies, qui Dominicus erat, in meridiem adoleverat, cum rumor copiarum quarundam adventantium perfertur, hostium, an amicorum, incertum. Sed hostes fuisse, periculo facto, Germani edocti postea didicere.

Erant hi Polonorum et Ungarorum illa manus, quos duce Ioanne Kaminczky et Alberto Magno, apud Desum aestiva trahere diximus, qui post Mosiananam cladem adventanti Bastae cedentes per directam Marisi fluminis regionem Caransebesum et ipsi fugam continuare pergebant. His Albae appropinquantibus, dux Germanus nonnullos e suis equite obviam mittit, quibus negocium dat, ut velitari congressu facto, hostes an amici venirent, explorarent. Germani cognito hostes esse, nulla conserta pugna retro cursum, urbem versus proripiunt; insequuntur Poloni refugientes, unumque aut alterum in suburbiis assequentes caedunt. Ac dum ianitores Germani, portam firmis tabulatis compactam, funibus subducere conantur, quo nempe suis intrandi potestatem relinquant, interim una cum refugis Germanis per portam Michaelinam magna simul Polonorum et Ungarorum pars urbi infunditur. Atrox intra muros protinus praelium miscetur. Ac mox tota Polonorum et Ungarorum vi ingruente, cum incumbentes ferre non possent, Germani in aulam Principalem velut in urbis arcem trepidi se ingerunt. Omnes aditus qui iusto plures erant, tumultuario opere obstruunt; vinarias cuppas lapidibus constipatas, pro ianuis atque portis admoliuntur, omnia defendendae arcis instrumenta ad arcendum hostem explicant, ut quisque laborabat locus, praesidia imponunt. Poloni contra ad oppugnandam expugnandamque aulam omnia sua consilia conferunt. Nec videbatur consultum famem obsessorum, opperiri. Nec patiebatur moram obsidio, quam adventantis Bastae propinquitas magna cum Polonorum clade solutura erat. Totum eum diem inter se conflictati, ac tormentorum pilis se inuicem lacessentes, ne nocturni quidem temporis ullam partem quieti indulserunt. Nec scias eo die pro Polonis an pro Germanis victoria steterit. Albertus cum suis, et Poloni, sacram aedem divi Michaelis, quae aulae pene contigua est, occupaverant. Inde subselliis et scamnis, quorum in aede copia aderat, idonea in loca congestis, e tectis et fenestris moeniumque proiectis Germanos infestare, stationes eorum convellere, tormentorum pilis utrinque increpare; Germani desperatione sola eodem ruere, licet reiecti identidem ad munitiones congregari. Saeua ac deformis in urbe palatio rerum facies, prorsus ut nonnisi furere eos in inuicem credere. Velum Poloni licet acerrime instarent, plus tamen molis in expugnatione aulae sentire caeperunt, quam credidissent. Nam locum licet minime arduum, et proxima conflagratione debilitatum pertinacia Germanorum, molesque aditibus obiectae nonnihil firmaverant, quae vel in camporum planis hostilem impetum remorarentur. Poloni iuxta et Germani loco muniti erant. Illi templum, hi aulam occupaverant, vix denis passibus inter se remota, atque ita tamquam ex contiguis propugnaculis inter se saeviebant. E Germanis quam quisque stationem ad propugnandum occupaverat, ut novissimam spem salutis retinebat, locumque simul cum anima amittebat. Prima dies magnaque noctis pars alternis inter se caedibus in hunc modum peracta est. Postera die Poloni intentiore studio, omnes ingenii nervos ad expugnandam aulam contendunt. Porta palatii erat decumana, ex abiegnis tabulis coassata, introrsus autem trabibus, doliorum molibus, vectibusque firmissimis a Germanis obstructa. Tormenta grandia deerant, quibus molem Poloni prosternerent. Proinde ingeniosa necessitas aliam viam ad dimovendum obstaculum, patefaciendumque aditum reperit. Birotum adornatur, crassisque tabulis undique communitur. Intus faces sulphuratas, pineas taedas, magnam picis vim, ac quicquid concipiendo igni habile est, suffarcinant, quae in publico armamentario reliqua invenerant. Id machinamentum armati ad portam usque protrudunt. Neue globorum telis percuti a Germanis possint, e validioribus asseribus pluteos Poloni confirmant, iisque sese communiunt, qua veluti testudine tecti, machinam in ipso limine cohaerentem portae inflammant. Germani qua maius periculum hac glomerati e propinquis undique muris tormentorum procella saeviunt; e portarum supernis minis trabes, tegulas, saxa, ad machinam solvendam, ignemque opprimendum deturbant. Sed nullo efficere modo potuerunt, quin saeva flamma porro atque in altum effusa, pineam portae materiam corriperet; nam nec aqua suppetebat, cuius beneficio incendium diluerent. Itaque non multum intercessit temporis, cum porta, una cum municionibus introrsus obiectis, ad solum usque incendio hauritur. Aditu in hunc modum patefacto, Poloni cum Ungaris per favillas, semiconsumtosque titiones, nullo iam obice obstante confertim in aulam irrumpunt, caedem redintegrant. Germani plurium impetui aliquantum resistere, mox languere animis et ut quisque ordine anteibat, cedere fortunae, latebras quaerere, in receptacula penitiora se insinuare, magna pars in sublimia tectorum confugere, ac pavore, ut in perdita re solet, ita percelli, ut non inopes modo consilii, sed vix mentis et armorum compotes esse possint. Poloni iam victores, aedium penetralibus abditos eruunt, iugulant, sanguine et strage omnia consternunt, tectorum superna expugnant. Hinc alii deorsum praecipites dantur, alii tormentis atque ensibus mactantur, dira occidione omnes conficiuntur. Nemo quisquam e tanto numero evasit. Duo solum tresue capti, qui victoriae documentum per Gabrielem Bethlen, ad Memhedem eius anni zerdarem missi sunt.