Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)
Balassi Kiadó
Quod nec in Hesperidum vidit Tirynthius hortis,
nec Phaeaca Ithacae dux apud Alcinoum,
quod fortunatis esset mirabile in arvis,
nedum in Pannoniae frigidiore solo,
5 audax per gelidos en floret amygdala menses,
tristior et veris germina fundit hiems.
Progne, Phylli, tibi fuit expectanda; vel omnes
odisti iam post Demophoonta moras?